von ThomasVulpius » Sa 25. Okt 2014, 10:19
Quam diū patientiā nostrā abūtēris?
Quem ad fīnem sēsē iactābit absentia tua?
Quid proximā, quid superiōre nocte didiceris, quibus in bibliothēcīs versātus sīs, quae examina subieris - quem nostrum īgnōrāre arbitrāris?
Oblivīscere exāminum studiōrumque! Absentiam tuam nōn feram, nōn patiar, nōn sinam. Lūce clārior est ista tua artis *stilisticae scientia *supernātūrālis ac paene dīvīna, sine quā vīvere nōn iam possumus. Quī potest nōbīs haec lūx aut huius caelī spīritus esse iūcundus, cum sciāmus diem noctemque manūs tuās libellīs īnsūdāre?
Ī tandem aliquandō, quō tē ista tua Latīnē loquendī cupiditās effrēnāta ac furiōsa rapiēbat!
Nimium diū illud Latīnē loquendī forum tē exspectāvit!
Cōnfer tē ad forum, excitā omnēs Latīnē loquendī coryphaeōs! Addūc tēcum etiam omnīs puellās et fōrmōsās et ingeniōsās! Sī minus, quam plūrimās!
Ēgredere aliquandō ē studiōrum ūniversitāte!
Patent portae! Intrā forum!
Hī omnēs Erlangēnsēs, quōrum mentēs arte Latīnē loquendī imbuēbās, tē ūsque ad portās prōsequentur.
Exīre ē studiōrum ūniversitāte tē iubet dea Durga, quae tigride vehēns rērum ūniversitātem regit.
Num in forum Latīnē loquendī? Nōn iubeō, sed sī mē cōnsulis, suādeō.
Videō enim in *locutōriō *Scypicō quandam puellam, quae tēcum ūnā esse maximē cupit.
Ō tempora! Ō studia!
Hīc tū quā laetitiā perfruēre, quibus gaudiīs exsultābis, quantā in voluptāte bacchābere, cum in tantō numerō tuōrum et audiēs virōs bonōs Latīne loquentīs et vidēbis! Ad huius vītae studium meditātī illī sunt, quī feruntur, labōrēs tuī - argūtiīs *stilisticīs prōpōnendīs nōs docēre, in *locutōriō *Scypicō cum amīcīs Latīnē colloquī, īnsidiārī somnō nōn sōlum pigrōrum vērum etiam stultōrum.