"dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Tiberis » So 7. Dez 2014, 02:25

Cristiano suo sal.

equidem censeo professorem tuum in errore versari. nonne, si vim illius verbi (scil. ingenuus) volumus cognoscere , etiam contrarium nobis est respiciendum ? quis autem ingenuo est contrarius nisi libertinus? videamus, quid Horatius in hoc ipso sermone de statu libertatis scripserit:
v.6: libertino patre
v. 8: dum ingenuus
v.21: ingenuo si non essem patre natus
v.45f : libertino patre natum
v.91: quod non ingenuos habeat clarosque parentes

ex quo satis apparet verbum "ingenuus" (in hoc saltem sermone) non ad mores vel ad virtutes,sed ad statum libertatis pertinere.
Zuletzt geändert von Tiberis am So 7. Dez 2014, 11:29, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Medicus domesticus » So 7. Dez 2014, 10:42

Equidem censeo, ut alii censent, vocem hoc in loco carminis ambiguam esse.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7284
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Tiberis » So 7. Dez 2014, 12:25

SursumDeorsum hat geschrieben:Optimus ut medicus Medicus, sic Ille magister,
Quorum quisque sapit si sua regna tenet.


qualis sit medicus Medicus, quis dicat? utique
pellibus est satius quemque quiesse suis.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Medicus domesticus » So 7. Dez 2014, 14:03

Est lingua Latina. Novi nonnullos, qui linguam Latinam melius noverunt quam illi, qui illi linguae in universitate studuerunt. Nonne sunt permulti homines, qui perfecte Anglice loquantur et linguae Anglicae non studerent. :?:
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7284
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon ille ego qui » So 7. Dez 2014, 15:00

utut est ...
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6922
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon ille ego qui » So 7. Dez 2014, 15:03

quando satis erit de ignorantia philologorum? iam iam intelleximus, quam nulli simus/essemus ...
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6922
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Tiberis » So 7. Dez 2014, 16:22

Medicus domesticus hat geschrieben:Novi nonnullos, qui linguam Latinam melius noverunt quam illi, qui illi linguae in universitate studuerunt


sint. rari tamen. universitate
certe non opus est ad eloquenda
pure et omnia , quae velis, Latine.
sed miror: vitiosa quarta quaeque
cui sententia, quam facit, Latina est,
detrectare aliosne eum decebit?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon ille ego qui » Fr 26. Dez 2014, 11:50

obiter: paulo ante ferias Monachii cum Valahfrido Stroh loquendi occasio mihi data est. quem cum interrogassem de hac re, professoris mei interpretationem valde laudavit seque vim verbi ingenui diligentius pervestigaturum esse promisit. non igitur tam absurda quaestio videtur fuisse (nisi quis Valahfridum omni ex parte contemnat), ut e Medici nostri conviciis videri poterat :-P
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6922
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon durgicola » Sa 27. Dez 2014, 12:39

mihi quidem tota res non tanti esse ut rixemini videtur ecquis est enim vel leviter doctus quin horatium e liberto natum fuisse sciat?
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 38 Gäste