carmina natalicia scribamus!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » Do 12. Dez 2019, 00:42

Ecce carmen natalicium Francisci Grillparzer, quod metris Sapphicis Latine reddere ausus sum..




Am heil'gen Christtagabend
(Franz Grillparzer)


Am heil'gen Christtagabend
Den Kindern man beschert,
Da ist denn eitel Freude
An Wägelchen und Pferd.

Am heil'gen Christtagabend,
Obgleich ich längst kein Kind,
Hat man mir auch bescheret,
Gut wie die Menschen sind.

Man gab mir einen Kummer,
Man gab mir eine Qual,
Die tief am Leben naget,
Das längst schon geht zu Tal.

Man gab' mir die Gewißheit,
Mein Streben sei verkannt,
Und ich ein armer Fremdling
In meinem Vaterland.

Man hat beim nah'nden Winter
Genommen mir das Nest,
Und hieß mich weiter wandern
Für meines Lebens Rest.

Doch ist's der Lauf der Zeiten;
Ein Trost nur stellt sich dar:
Bin ich auch nichts geworden,
Ich blieb doch, der ich war.


Vespero natalicio puellis
dona largimur puerisque pulchra:
gaudio parvus quibus est caballus
sive vehiclum.

Vespero natalicio dederunt
-nonne sunt omnes homines benigni ? –
et mihi , cum iam vir adultus essem,
plurima dona.

Namque acerbos munifici dolores
atque curas sollicitudinesque
mi dederunt, vita quibus caduca
nunc cruciatur.

Esse pravos quos subii labores
comprobaverunt, miserabilemque
esse in hac ipsa patria vagumque
me peregrinum.


Sustulerunt bruma ineunte nidum,
meque in omnem, quae reliqua est, senectam
hoc iter iussere meum molestum
continuare.

Temporum decursus is est. sed una
res mihi solacio erit: Licet sim
nil adeptus : Qui fueram, manebam i-
demque manebo.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon consus » Fr 13. Dez 2019, 22:11

Ecce Latine redditi versus quos Eduardus Mörike, cum tabulam a Francisco Albani pictam aspexisset, composuit. Redegit hoc carmen quod inscribitur "Schlafendes Jesuskind" in formam cantici anno MDCCCLXXXVIII Hugo Wolf.


DE IESU DORMIENTE

Puer caelestis, virginis fili, iaces
Dolorum in ligno placide dormiens humi,
Quod ingeniose ludens supposuit pius
Tibi somnianti leviter pictor providus;
O flos tu, cuius calyce conclusus patris
Adhuc est splendor somno tranquillo latens!
O quis videre iam potest, quas haec tegat
Nigris ornata ciliis frons imagines
Sibi per vices succedentes leniter!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Mi 18. Dez 2019, 23:01

Cum pauci remanent dies uetusque
annus dicere iam parat „Valete!“,
menses respicimus cito peractos
cursu, seu bona seu mala attulere,
mensis frigidus antequam December
mensis, Iane bifrons, tui Kalendis
cedet. Tempora festa Christianis,
natalem Domini, dabit minutus
annus nec Stephanus suis fidelis
primus testis honoribus carebit,
sperare ut liceat bonis sub astris
felicem fore, qui sequetur, annum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15731
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » Di 24. Dez 2019, 14:45

Sint , precor, vobis placidi atque laeti
hi dies. absit procul atra cura,
absit omnis tristities et omnis
sollicitudo.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Di 24. Dez 2019, 21:26

Hac sacra natus Dominus Iesus
nocte: Vos, laudate Deum, fideles,
ipse quod carnem miserens suorum
induit ultro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15731
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste