carmina natalicia scribamus!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » Sa 20. Dez 2014, 11:28

diebus festis appropinquantibus vos hortor, sodales spectatissimi, ut, sicut mos erat superioribus annis, carmina natalicia vel Latine reddatis vel sponte componatis. urgente tempore nulla dubitatione interposita oro scribatis, quidquid scribere libet. ne moleste feratis, quod ipse incipio ;-)


O sancta nox, o nox placidissima,
qua quisque dormit. coniugibus tamen
abest sopor sanctis. quies te
care puer, teneat beata.



O sancta nox,o nox placidissima!
quod nuntiatum est vocibus angeli
pastoribus, passim sonat nunc:
Christus adest, hominum redemptor.



O sancta nox, o nox placidissima.
divine fili,quantus amor tuo
emanat ore ! o Christe, nobis,
nate, hodie datus es saluti.
Zuletzt geändert von Tiberis am So 28. Dez 2014, 15:53, insgesamt 2-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Sa 20. Dez 2014, 17:43

Surgite, pastores! Agite et nunc rumpite somnum!
Ad stabulum celeres currite, linquite oues!
En, canite. „O felix nox es largita salutem!
Filius ecce Dei uerus ad ima uenit!“
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 20. Dez 2014, 21:03

Recte nos monuit Tiberis! Deus verus glorificandus est linguā verā!

De hāc ipsā re ego quoque iam cogitavi. Descripsi igitur e libro quōdam carmen natalicium Graecum, quod die vicesimo quarto mensis Decembris compluribus in foris publicabo. Nam vita Iesu, domini et dei nostri, Graece descripta est nec Hiberice, ut Franciscus ille putat.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » So 21. Dez 2014, 10:02

Cum metra nouerimus, Vulpi, te scribere posse,
poscimus: Hic lauda festa futura metris!
Zuletzt geändert von Zythophilus am So 21. Dez 2014, 11:48, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » So 21. Dez 2014, 11:46

Cum sit hiems, uerno rus omne tepore fouetur
nec ualet albentes mos retinere niues.
Hos, fore qui sperant pura niue candida prata,
decipiet caelum, cum Domini sacra agent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon durgicola » So 21. Dez 2014, 14:26

Tam pauper fieri voluisti o dulcis Iesu
De regum nasci semine qui poteras
Ut nos virtutem paupertatemque doceres
Et nos monstrares esse tui similes
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon ThomasVulpius » So 21. Dez 2014, 16:58

Zythophilus hat geschrieben:Cum metra nouerimus, Vulpi, te scribere posse,
poscimus: Hic lauda festa futura metris!


Vae! Tu me poetulam, qui versūs pangere nescit, esse scis. Scribere temptabam carmina ad aptos numeros venientia, sed quod temptabam scribere, verba modis soluta erant. (cf. OV. trist. 4,10,24 ff.)
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Mi 24. Dez 2014, 13:42, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » So 21. Dez 2014, 19:28

ThomasVulpius hat geschrieben:(cf. OV. trist. 2,10,24 ff.)

nonne 4,10,24 ? ;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon durgicola » So 21. Dez 2014, 20:15

Pappus Natalis carbonem det tibi dono
Vulpi, detrectas quod puer esse bonus
:hammer:
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Di 23. Dez 2014, 21:53

Cras cum depulerit lucem nox atra diemque
nocturnusque feret sidera clara polus,
Carminibus multis nox sancta canetur et, ut fit,
natalem Domini turba fidelis aget.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Mi 24. Dez 2014, 09:02

Vt liceat uobis agere, opto, tempora laeta
dulcique afficiat pectora pace Deus.
Cum uetus actus erit, felices incipite annum,
qui faueat uobis Marte malisque carens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Mi 24. Dez 2014, 11:31

Cum lux et tenebris et nocti cesserit atrae,
praesepis memores cantica laeta canent.
Mirificus magna dicetur uoce redemptor
cunctaque laudabunt tunc Dominum ora suum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon marcus03 » Mi 24. Dez 2014, 11:56

Zythophilus hat geschrieben:Marte malisque carens.


Doleo quidem nihil certius praedici posse nisi quod bella aliaque mala numquam desinent, dum et homines erunt, qui cum ratione tum amore careant, et rerum natura/"creatio" imperfecta manere perseverabit. Quarum rerum neutram nec mutatum iri nec mutari posse constat. Etsi homo, quem natura imperfectum et infirmum pepererit, ratione, scientia omnibusque artibus, instrumentis, facultatibus, quae iam suppeditant moxque in dies meliora suppeditatura sunt,quibus adhibendis vita iucundior atque iucundior fieri videatur, optime utens ad quandam perfectionem pervenerit - cunctis quaestionibus secretisque ad rerum naturam pertinentibus solutis, omnibus morborum generibus devictis atque exstinctis, viis ad mundos remotissimos vehiculis aptis praeclarisque petendos patefactis, ne, cum sol extendi et gigas ruber fieri coeperit, in terra versari coactus cum eadem comburatur ac conficiatur - tamen a periculis naturae eum circumdantis numquam tutus erit, dum terrarum orbem incolet. Ipsi dies, quibus partus Domini celebratur, paucis annis ante bis maximas miserias generi humano attulerunt:
motus terrae in Persia et illa unda , quae Tsumami vocatur, quarum pernicierum utraque abhinc annos X vel XI evenerunt.

http://de.wikipedia.org/wiki/Erdbeben_i ... Ozean_2004
http://de.wikipedia.org/wiki/Bam_%28Iran%29

in memoriam eorum, qui tum vitam amiserunt

Cf:
Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
12 Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.

Num hic locus aliquid responsi ad quaestiones, quae extremae et ultimae appellantur, contineat ? Fuerit. Nemini nisi credenti vel credere valenti illa verba aut usui aut solamini fuerint.

Vox ultima cuidam philosopho concedatur:

Quendam hominem amare est ei dicere : Non morieris. (G.Marcel)

An hic philosophus recte dicit ? Quis eam rem cognitam ac perspectam habeat ?
Amor omnia vincere dicitur: Nonne fieri potest, ut inter ea et mors numeretur ?
Haecne omnia nihil nisi "cogitatio desiderans" ? Nec probari nec refelli possunt. :|
Quod fideles credunt, et infidelibus iisque, qui ex ratione credere non posse confitentur, causa tamen deliberandi sperandique fuerit.

PS:
Horum versuum auctor ipse se "quaerentem" appellat nihil in animo habens nisi opiniones aliorum audire velle, si respondere velint - non ignorans hoc forum optimum locum ad tales quaestiones disputandas certe non esse. ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 24. Dez 2014, 13:41

Tiberis hat geschrieben:
ThomasVulpius hat geschrieben:(cf. OV. trist. 2,10,24 ff.)

nonne 4,10,24 ? ;-)


Ita!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon ille ego qui » Mi 24. Dez 2014, 13:45

ThomasVulpius hat geschrieben:Scribere temptabam carmina ad aptos numeros venientia, sed quod temptabam scribere, verba modis soluta erant. (cf. OV. trist. 4,10,24 ff.)


hahahae :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste