carmina natalicia scribamus!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » Do 12. Dez 2019, 00:42

Ecce carmen natalicium Francisci Grillparzer, quod metris Sapphicis Latine reddere ausus sum..




Am heil'gen Christtagabend
(Franz Grillparzer)


Am heil'gen Christtagabend
Den Kindern man beschert,
Da ist denn eitel Freude
An Wägelchen und Pferd.

Am heil'gen Christtagabend,
Obgleich ich längst kein Kind,
Hat man mir auch bescheret,
Gut wie die Menschen sind.

Man gab mir einen Kummer,
Man gab mir eine Qual,
Die tief am Leben naget,
Das längst schon geht zu Tal.

Man gab' mir die Gewißheit,
Mein Streben sei verkannt,
Und ich ein armer Fremdling
In meinem Vaterland.

Man hat beim nah'nden Winter
Genommen mir das Nest,
Und hieß mich weiter wandern
Für meines Lebens Rest.

Doch ist's der Lauf der Zeiten;
Ein Trost nur stellt sich dar:
Bin ich auch nichts geworden,
Ich blieb doch, der ich war.


Vespero natalicio puellis
dona largimur puerisque pulchra:
gaudio parvus quibus est caballus
sive vehiclum.

Vespero natalicio dederunt
-nonne sunt omnes homines benigni ? –
et mihi , cum iam vir adultus essem,
plurima dona.

Namque acerbos munifici dolores
atque curas sollicitudinesque
mi dederunt, vita quibus caduca
nunc cruciatur.

Esse pravos quos subii labores
comprobaverunt, miserabilemque
esse in hac ipsa patria vagumque
me peregrinum.


Sustulerunt bruma ineunte nidum,
meque in omnem, quae reliqua est, senectam
hoc iter iussere meum molestum
continuare.

Temporum decursus is est. sed una
res mihi solacio erit: Licet sim
nil adeptus : Qui fueram, manebam i-
demque manebo.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon consus » Fr 13. Dez 2019, 22:11

Ecce Latine redditi versus quos Eduardus Mörike, cum tabulam a Francisco Albani pictam aspexisset, composuit. Redegit hoc carmen quod inscribitur "Schlafendes Jesuskind" in formam cantici anno MDCCCLXXXVIII Hugo Wolf.


DE IESU DORMIENTE

Puer caelestis, virginis fili, iaces
Dolorum in ligno placide dormiens humi,
Quod ingeniose ludens supposuit pius
Tibi somnianti leviter pictor providus;
O flos tu, cuius calyce conclusus patris
Adhuc est splendor somno tranquillo latens!
O quis videre iam potest, quas haec tegat
Nigris ornata ciliis frons imagines
Sibi per vices succedentes leniter!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Mi 18. Dez 2019, 23:01

Cum pauci remanent dies uetusque
annus dicere iam parat „Valete!“,
menses respicimus cito peractos
cursu, seu bona seu mala attulere,
mensis frigidus antequam December
mensis, Iane bifrons, tui Kalendis
cedet. Tempora festa Christianis,
natalem Domini, dabit minutus
annus nec Stephanus suis fidelis
primus testis honoribus carebit,
sperare ut liceat bonis sub astris
felicem fore, qui sequetur, annum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » Di 24. Dez 2019, 14:45

Sint , precor, vobis placidi atque laeti
hi dies. absit procul atra cura,
absit omnis tristities et omnis
sollicitudo.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Di 24. Dez 2019, 21:26

Hac sacra natus Dominus Iesus
nocte: Vos, laudate Deum, fideles,
ipse quod carnem miserens suorum
induit ultro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » So 20. Dez 2020, 02:46

Tiberis sodalibus suis s.p.d.

Diebus festis appropinquantibus nonne nos decebit hoc quoque anno, sicut noster est mos, carmina scribere natalicia? ego quidem incipio a poemate Ferdinandi de Saar, poetae Austriaci, quod de nocte sancta composuit. Vos oro ut mihi ignoscatis, quod versus Ferdinandi non ad verbum Latine reddere potui... :oops:

Ferdinand von Saar
Christnacht

Wieder mit Flügeln, aus Sternen gewoben, senkst du herab dich, o heilige Nacht; was durch Jahrhunderte alles zerstoben, du noch bewahrst deine leuchtende Pracht. Ging auch der Welt schon der Heiland verloren, der sich dem Dunkel der Zeiten entrang, wird er doch immer aufs Neue geboren, nahst du, Geweihte, dem irdischen Drang. Selig durchschauernd kindliche Herzen, bist du des Glaubens süßester Rest; fröhlich begangen bei flammenden Kerzen, bist du das schönste, menschlichste Fest.


De nocte sancta


Descendis alis stellimicantibus,
o sancta nox, quae magnificentiam
tuam reservas perditosque
tempore praeterito nitores.



salvator Orcum qui superaverat,
a gentibus iam neglegitur diu.
tamen renascetur quotannis,
tu prope cum venies, sacrata.



beatitudo, qua pueros tenes,
quid est nisi vestigia dulcia
priscae fidei ? humana vere
laetaque nox, hilarumque festum!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon consus » Di 22. Dez 2020, 17:08

Ecce Erici Mühsam sane insolitum carmen natalicium*

De Nocte Sancta

In vico quondam Bethlehem est parvus puer
Ex stirpe natus, Sem cui nomen nobile.
Quamquam sunt anni plurimi, cum vagiens
Parco quievit infans in praesaepio,
Etiam nunc homines haec res mira gaudio
Permultos complet, principes et rusticos,
Potentes cives atque egentes, pauperes:
Omnes Arīi qui dicuntur hunc solent
Laudare passim Christi natalem diem,
Quo salus lucem aspexit bubili in putri.
(At prisca, donum cui datum est, gens lumina
Videre mavult Chanuccae bis quattuor.)


_________________________________________________
* Heilige Nacht
Geboren ward zu Bethlehem
ein Kindlein aus dem Stamme Sem.
Und ist es auch schon lange her,
seit's in der Krippe lag,
so freun sich doch die Menschen sehr
bis auf den heutigen Tag.
Minister und Agrarier
Bourgeois und Proletarier –
es feiert jeder Arier
zu gleicher Zeit und überall
die Christgeburt im Rindviehstall.
(Das Volk allein, dem es geschah,
das feiert lieber Chanukka.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Di 22. Dez 2020, 19:31

Aliud carmen natalicium:

Nos potare uetant acrem hac aetate liquorem,
nec praebens calices ulla taberna uocat.
Vnde, rogo, ueniat sanctis nunc spiritus aptus
temporibus calido deficiente mero.
Natalem Domini uulgus desiderat omne,
uerum humore carens mens aliena manet.
„Vobis uasa dabo pueris siccanda, uelut lex
uult, ne quis bibulus Bacchica dona bibat.“
Callidus arridet caupo clamque additur acris
exigua humoris plena lagoena simul.

https://www.heute.at/s/aufgedeckt-der-d ... -100116966
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Do 24. Dez 2020, 12:05

Hornum terribilis cursum mox finiet annus:
Vix, quem di dederint, dirior ullus erit.
Nondum uicta lues, nondum sunt semina morbi
pulsa mali nec ages, ut fuit ante, dies.
Natalis Domini nihilominus aduenit ad nos,
cum gaudere palam iussa sequenda uetent.
Hoc ut difficili, tamen opto, tempore uobis
gaudia sint et sit pax faueatque Deus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » Do 24. Dez 2020, 14:55

Sancta nox ut sit placida et quieta,
omnibus vestrum Tiberis precatur.
Ne Coronae vos teneat, sodales,
sollicitudo.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » Do 23. Dez 2021, 00:08

Nonne hoc quoque anno, optimi sodales, carmina natalicia scribere iuvabit? Ego quidem doleam, si ab hac consuetudine discedamus.
ecce carmen a Theodoro Storm compositum, quod inscribitur "Weihnachtsabend". quod carmen hendecasyllabis Latine reddere ausus sum...

(de vespero natalicio)

Urbem sollicitus perambulabam
nostro in limine liberis relictis.
Est natalicius dies, ubique
laetatur puerum beata turba.
Ingens me rapit usque multitudo,
cum me leni aliquis rogat susurro
res suas ut emam, manu macella
pauper quas tenet ille venditurus.
En, in lumine tristiore parvum
cognosco puerum .neque eius annos,
natus quot fuerit, queo aestimare,
nec sexum, quod utrumque me fefellit.
Et cum promoveor, laboriosam
vocem percipio usque adhuc rogantem,
res suas ut emant. sed irrita est vox.
Eheu ! quid facerem ? pudore motus
mendicum puerum in via sedentem
neglexi? Manus antequam ad cruminam
venit, vocula tabuit misella.
Tandem solus ubi fui, repente
angor pectora cepit ima tantus,
natus ipse meus quasi sederet
illic esuriens, ego cum abirem.



Theodor Storm

Weihnachtsabend
Die fremde Stadt durchschritt ich sorgenvoll,
Der Kinder denkend, die ich ließ zu Haus,
Weihnachten war's; durch alle Gassen scholl
Der Kinderjubel und des Markts Gebraus.

Und wie der Menschenstrom mich fortgespült,
Drang mir ein heiser Stimmlein an das Ohr:
»Kauft, lieber Herr!« Ein magres Händchen hielt
Feilbietend mir ein ärmlich Spielzeug vor.

Ich schrak empor, und beim Laternenschein
Sah ich ein bleiches Kinderangesicht;
Wes Alters und Geschlechts es mochte sein,
Erkannt ich im Vorübertreiben nicht.

Nur von dem Treppenstein, darauf es saß,
Noch immer hört ich, mühsam, wie es schien:
»Kauft, lieber Herr!« den Ruf ohn Unterlaß
Doch hat wohl keiner ihm Gehör verliehn.

Und ich? - War's Ungeschick, war es die Scham,
Am Weg zu handeln mit dem Bettelkind?
Eh meine Hand zu meiner Börse kam,
Verscholl das Stimmlein hinter mir im Wind.

Doch als ich endlich war mit mir allein,
Erfaßte mich die Angst im Herzen so,
Als säß mein eigen Kind auf jenem Stein
Und schrie nach Brot, indessen ich entfloh.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon ille ego qui » Do 23. Dez 2021, 01:35

Macte! Quam pulchre vertisti!
hoc unum te monitum velim, verbum susurri esse secundae declinationis:

cum me leni aliquis rogat susurru

-> susurro :-)

Sah ich ein bleiches Kinderangesicht;

Cognosco…


Hoc loco animi pendeo, aptiusne sit verbum agnoscendi … vel fortasse dinoscendi. quid sentis?

Ceterum rursus apparet te ingenio et natura ad relativas procliviorem esse sententias quam ad interrogativas ;-)

Vale, amice!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » Do 23. Dez 2021, 11:47

salve, Christiane!

recte me mones : "susurro" scribere debui, sicut apud optimos auctores legitur, quamvis meminerim Apuleium "susurru" et "susurrus" (gen.) scripsisse.. ;-)
ille ego qui hat geschrieben:Sah ich ein bleiches Kinderangesicht;

Cognosco…


ex maiore parte tempore usus sum praesenti, quod historicum dicitur, cf. rapit, rogat, tenet eqs.

verbum agnoscendi num sit aptius quam cognoscendi, dubito. utrumque aptum mihi videtur.

ille ego qui hat geschrieben:Ceterum rursus apparet te
ingenio et natura ad relativas procliviorem esse sententias quam ad interrogativas


qui fit, ut istud opineris ? :-o
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon medicus » Do 23. Dez 2021, 13:16

Salve Tiberi, valde delectatus sum carmine tuo. :stretch:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon ille ego qui » Do 23. Dez 2021, 13:32

Tiberis hat geschrieben:salve, Christiane!

recte me mones : "susurro" scribere debui, sicut apud optimos auctores legitur, quamvis meminerim Apuleium "susurru" et "susurrus" (gen.) scripsisse.. ;-)
ille ego qui hat geschrieben:Sah ich ein bleiches Kinderangesicht;

Cognosco…


ex maiore parte tempore usus sum praesenti, quod historicum dicitur, cf. rapit, rogat, tenet eqs.

verbum agnoscendi num sit aptius quam cognoscendi, dubito. utrumque aptum mihi videtur.

ille ego qui hat geschrieben:Ceterum rursus apparet te
ingenio et natura ad relativas procliviorem esse sententias quam ad interrogativas


qui fit, ut istud opineris ? :-o



Salve, amice!
Benigne respondisti!

De susurro (sive susurru) recte mones! Florida Apulei videris legisse :-O :-)
https://latin.packhum.org/search?q=susurr+%5BApul%5D

@cognoscere
Putavi in notione cognoscendi semper aliquid inesse velut "kennen lernen" vel "erfahren". operae certe pretium erit me eos locos diligentius considerare, quos Georgesius noster habeat sub "... bemerken ... wahrnehmen ..." adhuc similem nondum repperi. sed libenter tibi credam notionem latius patere quam mihi adhuc visum est.
mihi semper, inquam, gratum est verbum dinoscendi (cf. "Im Halbdunkel unterschied ich die Züge eines Greises ...").

@sententiae relativae
cognosco puerum. neque eius annos,
natus quot fuerit, queo aestimare,
nec sexum, quod utrumque me fefellit.


Fateor me istam rem fortasse non rectissime descripsisse, scilicet illud "natus quot fuerit" pro interrogativo haberi si non debere fortasse, at certe posse! neque locum reprehendo.
tamen nescioquomodo puto me istis verbis lectis facile suspicaturum te esse auctorem, etiamsi nescivissem. :-)

Bene vale!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste