Angelicas choreas, homines, audite, fideles,
quae natum Dominum nocte dieque canunt.
Cur stabulum et puerum dubitatis adire iacentem,
quem uigilante bona faena parente tegunt?
Hic iacet aeterni genitoris filius ortus,
qui moriens nobis gaudia uera dabit.
Hic stant in stabulis et fortis bos et asellus
atque animans Dominum nouit utrumque suum.
Mens quibus est, etiam debetis noscere regem,
nam natus Maria matre redemptor adest.