Zythophilus hat geschrieben:Marte malisque carens.
Doleo quidem nihil certius praedici posse nisi quod bella aliaque mala numquam desinent, dum et homines erunt, qui cum ratione tum amore careant, et rerum natura/"creatio" imperfecta manere perseverabit. Quarum rerum neutram nec mutatum iri nec mutari posse constat. Etsi homo, quem natura imperfectum et infirmum pepererit, ratione, scientia omnibusque artibus, instrumentis, facultatibus, quae iam suppeditant moxque in dies meliora suppeditatura sunt,quibus adhibendis vita iucundior atque iucundior fieri videatur, optime utens ad quandam perfectionem pervenerit - cunctis quaestionibus secretisque ad rerum naturam pertinentibus solutis, omnibus morborum generibus devictis atque exstinctis, viis ad mundos remotissimos vehiculis aptis praeclarisque petendos patefactis, ne, cum sol extendi et gigas ruber fieri coeperit, in terra versari coactus cum eadem comburatur ac conficiatur - tamen a periculis naturae eum circumdantis numquam tutus erit, dum terrarum orbem incolet. Ipsi dies, quibus partus Domini celebratur, paucis annis ante bis maximas miserias generi humano attulerunt:
motus terrae in Persia et illa unda , quae Tsumami vocatur, quarum pernicierum utraque abhinc annos X vel XI evenerunt.
http://de.wikipedia.org/wiki/Erdbeben_i ... Ozean_2004http://de.wikipedia.org/wiki/Bam_%28Iran%29in memoriam eorum, qui tum vitam amiserunt
Cf:
Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
12 Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.
Num hic locus aliquid responsi ad quaestiones, quae extremae et ultimae appellantur, contineat ? Fuerit. Nemini nisi credenti vel credere valenti illa verba aut usui aut solamini fuerint.
Vox ultima cuidam philosopho concedatur:
Quendam hominem amare est ei dicere : Non morieris. (G.Marcel)
An hic philosophus recte dicit ? Quis eam rem cognitam ac perspectam habeat ?
Amor omnia vincere dicitur: Nonne fieri potest, ut inter ea et mors numeretur ?
Haecne omnia nihil nisi "cogitatio desiderans" ? Nec probari nec refelli possunt.
Quod fideles credunt, et infidelibus iisque, qui ex ratione credere non posse confitentur, causa tamen deliberandi sperandique fuerit.
PS:
Horum versuum auctor ipse se "quaerentem" appellat nihil in animo habens nisi opiniones aliorum audire velle, si respondere velint - non ignorans hoc forum optimum locum ad tales quaestiones disputandas certe non esse.