carmina natalicia scribamus!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Mi 24. Dez 2014, 13:48

Nobis, Marce, bonum spero fore nescius annum:
Certe, qualis erit, proximus annus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15731
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon SursumDeorsum » Mi 24. Dez 2014, 14:02

Illa propinquorum cum turba reliquerit aedis
Sane, Christe, dies hic mihi festus erit.
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon consus » Mi 24. Dez 2014, 14:13

Ecce verba cantoris cui nomen erat Bing Crosby:

Redderet alba
Festa Salutis
Non nive tota
Grandis Alasca,
Tu nisi fessis
Dona parares
Mente benigna.
Zuletzt geändert von consus am Mi 24. Dez 2014, 17:30, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Mi 24. Dez 2014, 14:38

„Ite, pastores, stabulique obliqua
tecta parui quaerite!“-„Quid uidere
hoc loco nobis scabro licebit?
Cur eo eamus?“

„Natus est faeno in medio redemptor,
rex iacet iustus, Dominus futurus,
qui dabit pacem populis, modesto
stramine tectus.

Ite, mortales, prece praedicate
canticisque illum genitum nigrante
nocte, qui mundo tribuet salutem.
En, canite omnes!“
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15731
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon SursumDeorsum » Fr 26. Dez 2014, 19:44

Haud procul a nostro coquitur cervisia pago
quae sapit ad festos molliter apta dies.

http://i62.tinypic.com/2h4jhi1.jpg

http://www.bierland-oberfranken.de/deut ... ils_46.htm
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs

Versus natalicii

Beitragvon consus » Di 22. Dez 2015, 20:45

Non est nix canas res quae cunctas undique
Splendore laeto circum collustret suo!
Non est frigus quod folia silvam flosculos,
Foris cum desint, in fenestris exprimat!
Soli mihi cur fatum est hoc ipso die
Romae versari nunc in sanctae moenibus
Ubi nares efflant nobiles nubes vagas
Nicotinas et corio similes conspicis
Oculos ardere vanos tamquam sit nihil
Nunc singulare?! Festus num vobis dies
Iesu natalis Christi mente elapsus est!?


Versus Ferdinandi Avenarii Latine redditi.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » Mi 23. Dez 2015, 02:54

Reges sancti Asiatici
unumquemque rogant: „quae via Bethlehem
fert? Nobis iter edite
o cari pueri , dicite, virgines."

Ignorant pueri et senes;
pergunt ire magi. stella sed aurea
monstrat fulgore lucido
reges insolitum quod teneant iter.

Iosephi super aedibus
astrum constiterat. iam introeunt magi.
mugit bosculus, eiulat
in praesepe puer, tresque canunt viri.


(carmen Henrici Heine Latine redditum)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10704
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Mi 23. Dez 2015, 23:34

Natalis Domini pacem ut ferat omnibus, opto,
noscere uti liceat maxima dona Dei.
Factus homo Deus est, sumpsit carnalia membra,
diuinus tolerat faenum asinumque puer.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15731
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon SursumDeorsum » Do 24. Dez 2015, 18:07

Mille sub albenti rapiatis savia visco:
sit cum nocte sacra plenus amore dies.
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » Do 24. Dez 2015, 19:14

Haec nox gaudia dat sacrata nobis,
haec nox luce fugat noua tenebras,
hac cum nocte salus sit orta mundi
natusque in stabulo redemptor infans.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15731
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon consus » Mi 19. Dez 2018, 00:15

Scripsit Iosephus Ungaretti poeta carmen quod inscribitur Natale. Quo lecto hos composui hendecasyllabos...

Tumultum trepidum viae frequentis
Me perferre piget sacris diebus:
Fessa est mens mea taedio molesto.
Solum tradite me loco latenti,
Clemens pellit ubi calor camini
Motus ex animo tumultuosos.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Tiberis » Do 20. Dez 2018, 00:40

Ecce carmen natalicium Hermanni Hesse, quod versibus trimetris reddere ausus sum:

Weihnachten
Hermann Hesse
Ich sehn' mich so nach einem Land
der Ruhe und Geborgenheit
Ich glaub', ich hab's einmal gekannt,
als ich den Sternenhimmel weit
und klar vor meinen Augen sah,
unendlich großes Weltenall.
Und etwas dann mit mir geschah:
Ich ahnte, spürte auf einmal,
daß alles: Sterne, Berg und Tal,
ob ferne Länder, fremdes Volk,
sei es der Mond, sei's Sonnenstrahl,
daß Regen, Schnee und jede Wolk,
daß all das in mir drin ich find,
verkleinert, einmalig und schön
Ich muß gar nicht zu jedem hin,
ich spür das Schwingen, spür die Tön'
ein's jeden Dinges, nah und fern,
wenn ich mich öffne und werd' still
in Ehrfurcht vor dem großen Herrn,
der all dies schuf und halten will.
Ich glaube, das war der Moment,
den sicher jeder von euch kennt,
in dem der Mensch zur Lieb' bereit:
Ich glaub, da ist Weihnachten nicht weit!

Terram quietam et tutam ego desidero.
Quam me puto novisse quondam conspicans
convexa caeli ornata stellis lucidis
mundumque totum fine qui caret suo.
Tum mira res repente memet contigit :
nam quidquid est, sive astra, seu cacumina
vallesque, seu gentes remotae et oppida,
seu luna sive sol et imbres et nives,
haec omnia ipse in me latere senseram
minuta et unica atque formosissima.
Neque est opus mihi venire ad singula.
Vibrationes sentio rerum ac sonos,
si sum paratus. Conticescit os meum
Deum verens, qui talia creaverat.
Id temporis fuisse momentum puto,
quem quisque vestrum –ut arbitror – iam noverat,
quo quisque summo motus est amore homo.
Tum non procul puto esse natalem Dei.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10704
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon marcus03 » Do 20. Dez 2018, 10:08

:klatsch: :hail:
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8817
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » So 23. Dez 2018, 09:20

Te tegit fenum stabuli iacentem,
Christe, cum mortalia membra sumpta
sint tibi et sis factus homo puerque
patre uolente.

Factus es nobis similis misellis:
Et prophetae te cecinere prisci
et tuum aduentum populus fidelis,
Christe redemptor,

Semper optauit: Remoue tenebras
cunctaque exple pectora nunc superna
luce, cernentes tua uti libenter
iussa sequamur!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15731
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: carmina natalicia scribamus!

Beitragvon Zythophilus » So 1. Dez 2019, 17:56

„Adueniat Dominus!“ pia turba precatur et orat,
frigus cum referens acre December init.
„Adueniat Dominus!“ Perages bis bidua sena,
dum celebranda dies gaudia magna dabit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15731
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 7 Gäste