Insidiis cruentis Lutetiae factis nemo fere nostrum est, quin a scelere isto atroci abhorreat.
Quae res tamen haud inopinata accidisse videtur: nonne iam pridem fuerunt, qui prophetam offensum se ulturos minarentur ? periculum imminens cum cognovissent, diurnarii illi Lutetienses libellos suos contumeliosos continuabant scilicet dictitantes se libertate dicendi carere nolle. Est quidem summum bonum libertas dicendi et digna, quae defendatur. Sed in omni libertate utenda videndum est, ne cuius iura minuantur neve dignitas detrectetur. Nonne nos ipsi dicendi libertati certos fines imposuimus , ne dicerentur, quae ferenda non sunt? Ut exemplum afferam: si quis nescioquo modo Iudaeis probra intulerit, odii Iudeaorum is arguatur , quin etiam lege puniatur. Equidem persuasum habeo diurnarios illos Iudaeorum religionem tam insolenter offendere numquam ausuros fuisse. Non est dubium, quin illi, si id fecissent, summam omnium bonorum indignationem moturi fuerint. Quorum nemo fere dixerit se esse « Charlie », ut se cum iis, qui libertatem dicendi adeo depravaverint, consociet. Caveamus igitur, ne omni aequitate neglecta ea libertate, ad quam cohibendam alibi sumus parati, praeter modum abutamur.
Videamus, ne in tanto libertatis studio reverentiae obliviscamur, quae cuique religioni debetur. O civitatem interituram, in qua iis plaudatur, qui nomine libertatis id polluunt, quod hominibus santissimum est!
Quid enim illi effecerunt, nisi ut odium fanaticissimi cuiusque non solum in se ipsos, sed in totam civitatem verterent? Quid illi effecerunt, nisi ut timore Mahumetanorum crescente discordia inter cives augeatur?
Quae cum ita sint, equidem, quod illi diurnarii fecerunt,minime possum probare. Ego quidem non “sum Charlie”.
Omnino civitates occidentales, cum rebus in oriente gestis nimis saepe se interponerent, quid effecerunt, nisi ut odium excitarent , bella moverent, discordiam augerent ? quid ? nonne Syria , nonne Libya paucos abhinc annos erant quietae , quae nunc civium sanguine merguntur ? « at utrumque populum » , dixerit quispiam, « libertati studentem adiuvabant. » quod si ita esset, miror, cur non Saudiarabiae bellum intulerunt, quam qui regunt , tantum abest, ut ullam colant iuris aequitatem, ut crudelissimis poenis eos afficiant, qui nimis libere se gerunt. Ne quis dicat illas libertatis causa rebus orientalibus se umquam interposuisse ! Si ita res se haberet, iam pridem eas oportuit Palaestinensium libertati favere.
Sed non libertati, sed islamistis favent libertate populo tam diu negata. O insaniam gubernatorum occidentalium, qui , cum islamistis favent, suis civitatibus interitum parant !
Auxilium ferebant Americani « bellatoribus dei », in quibus Bin Laden, ne diutius Afghania sub dicione Russorum esset. Nonne postea eundem Bin Laden ut acerbissimum hostem sunt insectati? Americani Saddamo Hussein bellum Persis inferenti faverunt: nonne paulo post eundem Saddamum ut acerbissimum hostem oppugnaverunt? Ab Americanis sociisque eorum est deiectus Ghaddafi: sequebatur, ut Islamistae plus quam antea valerent. Num tutus nunc et liber est populus? In Syria Americani sociique eorum, cum seditiosis « moderatis » favent , id tantum efficiunt, ut numerus occisorum in dies crescat, ut magna civium pars patriam relinquant, denique ut islamistae maximum e civitate dilabente usum capiant.
Quid igitur ? arma occidentalia tantum abest, ut civitatibus illis « libertatem et democratiam » praestent, ut impetum islamistarum prohibere non iam possint.
Ita fit, ut magna civium pars necessitate coacti terras bello devastatas relinquant novasque sedes sibi petant apud ipsos cladis auctores. Quid ? nonne nos illos populos hortati sumus, ut incertam libertatis spem certae securitati anteponerent ? nonne nos, cum seditiosis favimus, id unum effecimus, ut res, licet malae fuissent, multo peiores fierent ?
Iam ingens perfugarum multitudo ex oriente in civitates nostras redundat : nemo fere est, qui credat eos occasione data in patriam redituros esse. Quid igitur? Licet ex minore parte cultui ac consuetudini nostrae se accomodent, magna tamen pars mores patrios servabit. Quorum quo plures aderunt, eo plus valebit auctoritas,quam habent in re publica. Caveamus, ne quando e civitate Europaea res publica islamica fiat ! sunt quidem, qui talia neglegant iisque, qui de hoc periculo monent, vehementer maledicant, quod parum faciles sint. Utinam librum illum de oboedientia legant, qui nuperrime in Francogallia editus est !
Discordia civium civitatibus est perniciei. Cavendum est, ne discordiis, quae civitates orientales iam perdiderunt, nobis quoque interitus paretur !