ego non sum Charlie

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

ego non sum Charlie

Beitragvon Tiberis » So 11. Jan 2015, 19:04

Insidiis cruentis Lutetiae factis nemo fere nostrum est, quin a scelere isto atroci abhorreat.
Quae res tamen haud inopinata accidisse videtur: nonne iam pridem fuerunt, qui prophetam offensum se ulturos minarentur ? periculum imminens cum cognovissent, diurnarii illi Lutetienses libellos suos contumeliosos continuabant scilicet dictitantes se libertate dicendi carere nolle. Est quidem summum bonum libertas dicendi et digna, quae defendatur. Sed in omni libertate utenda videndum est, ne cuius iura minuantur neve dignitas detrectetur. Nonne nos ipsi dicendi libertati certos fines imposuimus , ne dicerentur, quae ferenda non sunt? Ut exemplum afferam: si quis nescioquo modo Iudaeis probra intulerit, odii Iudeaorum is arguatur , quin etiam lege puniatur. Equidem persuasum habeo diurnarios illos Iudaeorum religionem tam insolenter offendere numquam ausuros fuisse. Non est dubium, quin illi, si id fecissent, summam omnium bonorum indignationem moturi fuerint. Quorum nemo fere dixerit se esse « Charlie », ut se cum iis, qui libertatem dicendi adeo depravaverint, consociet. Caveamus igitur, ne omni aequitate neglecta ea libertate, ad quam cohibendam alibi sumus parati, praeter modum abutamur.
Videamus, ne in tanto libertatis studio reverentiae obliviscamur, quae cuique religioni debetur. O civitatem interituram, in qua iis plaudatur, qui nomine libertatis id polluunt, quod hominibus santissimum est!
Quid enim illi effecerunt, nisi ut odium fanaticissimi cuiusque non solum in se ipsos, sed in totam civitatem verterent? Quid illi effecerunt, nisi ut timore Mahumetanorum crescente discordia inter cives augeatur?
Quae cum ita sint, equidem, quod illi diurnarii fecerunt,minime possum probare. Ego quidem non “sum Charlie”.
Omnino civitates occidentales, cum rebus in oriente gestis nimis saepe se interponerent, quid effecerunt, nisi ut odium excitarent , bella moverent, discordiam augerent ? quid ? nonne Syria , nonne Libya paucos abhinc annos erant quietae , quae nunc civium sanguine merguntur ? « at utrumque populum » , dixerit quispiam, « libertati studentem adiuvabant. » quod si ita esset, miror, cur non Saudiarabiae bellum intulerunt, quam qui regunt , tantum abest, ut ullam colant iuris aequitatem, ut crudelissimis poenis eos afficiant, qui nimis libere se gerunt. Ne quis dicat illas libertatis causa rebus orientalibus se umquam interposuisse ! Si ita res se haberet, iam pridem eas oportuit Palaestinensium libertati favere.
Sed non libertati, sed islamistis favent libertate populo tam diu negata. O insaniam gubernatorum occidentalium, qui , cum islamistis favent, suis civitatibus interitum parant !
Auxilium ferebant Americani « bellatoribus dei », in quibus Bin Laden, ne diutius Afghania sub dicione Russorum esset. Nonne postea eundem Bin Laden ut acerbissimum hostem sunt insectati? Americani Saddamo Hussein bellum Persis inferenti faverunt: nonne paulo post eundem Saddamum ut acerbissimum hostem oppugnaverunt? Ab Americanis sociisque eorum est deiectus Ghaddafi: sequebatur, ut Islamistae plus quam antea valerent. Num tutus nunc et liber est populus? In Syria Americani sociique eorum, cum seditiosis « moderatis » favent , id tantum efficiunt, ut numerus occisorum in dies crescat, ut magna civium pars patriam relinquant, denique ut islamistae maximum e civitate dilabente usum capiant.
Quid igitur ? arma occidentalia tantum abest, ut civitatibus illis « libertatem et democratiam » praestent, ut impetum islamistarum prohibere non iam possint.
Ita fit, ut magna civium pars necessitate coacti terras bello devastatas relinquant novasque sedes sibi petant apud ipsos cladis auctores. Quid ? nonne nos illos populos hortati sumus, ut incertam libertatis spem certae securitati anteponerent ? nonne nos, cum seditiosis favimus, id unum effecimus, ut res, licet malae fuissent, multo peiores fierent ?
Iam ingens perfugarum multitudo ex oriente in civitates nostras redundat : nemo fere est, qui credat eos occasione data in patriam redituros esse. Quid igitur? Licet ex minore parte cultui ac consuetudini nostrae se accomodent, magna tamen pars mores patrios servabit. Quorum quo plures aderunt, eo plus valebit auctoritas,quam habent in re publica. Caveamus, ne quando e civitate Europaea res publica islamica fiat ! sunt quidem, qui talia neglegant iisque, qui de hoc periculo monent, vehementer maledicant, quod parum faciles sint. Utinam librum illum de oboedientia legant, qui nuperrime in Francogallia editus est !
Discordia civium civitatibus est perniciei. Cavendum est, ne discordiis, quae civitates orientales iam perdiderunt, nobis quoque interitus paretur !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: ego non sum Charlie

Beitragvon ille ego qui » So 11. Jan 2015, 21:50

quamquam quid de hac re sentiam, haud ita certus sum, gratias certe maximas tibi ago pro commentario tuo purissima Latinitate et cum animi ardore conscripto! talia hic legere iuvat, sive quis dissentiat sive consentiat!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6912
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: ego non sum Charlie

Beitragvon durgicola » So 11. Jan 2015, 23:12

americani prout e re sua est nunc mahumettanos trucidant nunc adiuvant
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: ego non sum Charlie

Beitragvon ThomasVulpius » Di 13. Jan 2015, 10:57

Neque ego Charlie sum, sed Thomas Vulpius, *perversator mundi, *perversator rerum universitatis.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ego non sum Charlie

Beitragvon marcus03 » Di 13. Jan 2015, 11:18

Mundum quidem perverses, dum neminem neces. Charlie (Chaplin) alio e mundo te salvere iubet. ;-)


https://www.youtube.com/watch?v=U_EewrBNPmA

An tu, perversator mundi inclute, talis Charly sis, paulum dubitare audeo. :lol:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11490
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: ego non sum Charlie

Beitragvon ThomasVulpius » Di 13. Jan 2015, 11:51

marcus03 hat geschrieben:Mundum quidem perverses, dum neminem neces.


Equidem fere omnes homines rebus insulsis narrandis paene neco. :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ego non sum Charlie

Beitragvon marcus03 » Di 13. Jan 2015, 11:59

Fortuna mihi favet : Inter insulsos certe non sum. ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11490
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: ego non sum Charlie

Beitragvon ThomasVulpius » Di 13. Jan 2015, 12:51

marcus03 hat geschrieben:Fortuna mihi favet : Inter insulsos certe non sum. ;-)


Neque te insulsum esse me adhuc fūgit. :D
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ego non sum Charlie

Beitragvon Tiberis » Mi 14. Jan 2015, 15:24

ille ego qui hat geschrieben: talia hic legere iuvat, sive quis dissentiat sive consentiat!

gratias tibi ago pro verbis tuis benignis! tamen doleo, quod , cum isto facinore commisso ubique terrarum animi hominum moveantur, hoc in foro nemo paratus esse videtur ad tantam rem disserendam. :(
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: ego non sum Charlie

Beitragvon Medicus domesticus » Mi 14. Jan 2015, 23:48

Scriptum tuum latissimum legi :-o , sed breve dicam: ego sum Charlie.
Uniquisque nostrum licet satiras scribere...
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7275
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: ego non sum Charlie

Beitragvon ThomasVulpius » Do 15. Jan 2015, 15:29

Tiberis hat geschrieben:gratias tibi ago pro verbis tuis benignis! tamen doleo, quod , cum isto facinore commisso ubique terrarum animi hominum moveantur, hoc in foro nemo paratus esse videtur ad tantam rem disserendam. :(


Maioribus curis angimur et cruciamur! Nam rupes illa *planetoides nomine "Apophis" celeriter appropinquat, quae septem milibus septingentis quinquaginta septem diebus post de caelo in hunc mundum decidet, ut omnīs catholicos, qui Latine nesciant, opprimat, contundat, collidat.

Sitne Franciscus, pontifex maximus, qui iussu Putīni, Caesaris imperī rubri, usum linguae Latinae in Vaticano aboleverit, speculator imperī rubri clandestīnus, maxima est quaestio, quae animum meum commovet.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ego non sum Charlie

Beitragvon marcus03 » Do 15. Jan 2015, 15:54

Illi catholici quidem respirare possunt, si hoc valet:

" Am 7. Oktober 2009 senkte die NASA die Wahrscheinlichkeit für eine Kollision 2036 von 1 zu 45.000 auf 1 zu 250.000.[4] Die Einstufung auf der Turiner Skala wurde auf 0 gesenkt und der Wert auf der Palermo-Skala wurde negativ. Letzteres bedeutet, dass die Einschlagwahrscheinlichkeit von Apophis nun geringer war, als dass ein beliebiges anderes Objekt vergleichbarer Größe die Erde trifft."

Fons: Wikipedia "Apophis"

Quod hoc Latine scriptum non tradidi mihi crimini non detur. Citatum originale Latine reddere mihi difficile videtur.
Nihil obstat, quin ab alio versio Latina proferatur. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11490
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 33 Gäste