Das hat doch nichts mit dem Islam zu tun!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Das hat doch nichts mit dem Islam zu tun!

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 17. Jan 2015, 22:55

Salvete, coryphaei!

Propono: [id nullo modo ad *Islamum pertinet].

Hoc dicere velim:
Aliquem, qui *Islamum in Arabiā reprehenderit, mīlies flagellari - id nullo modo ad *Islamum pertinet.
Puellam, quae breviore veste induta esset, in Syriā occīsam esse - id nullo modo ad *Islamum pertinet.
Puellārum admodum iuvenum, quae scholās fundāmentāles frequentent, cum quid deliquerint, plantae virgis a magistris caedi - id nullo modo ad *Islamum pertinet.
Terram *Iranam *pyrobola *atomica conficere velle, ut *Mullae terram Israel destruant - id nullo modo ad *Islamum pertinet.

Thomas vester, cuius animus nullo modo ad *Islamum pertinet
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Das hat doch nichts mit dem Islam zu tun!

Beitragvon ille ego qui » So 18. Jan 2015, 01:50

fortasse sic quoque dici potest ( :? ):
istud quidem nihil habet cum religione Mahometanorum
(istud quidem nihil pertinet ad ...)
re diligentius considerata nescioquomodo tuum "pertinere" magis probo.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6909
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Das hat doch nichts mit dem Islam zu tun!

Beitragvon Tiberis » So 18. Jan 2015, 02:09

ThomasVulpius hat geschrieben:Terram *Iranam *pyrobola *atomica conficere velle, ut *Mullae terram Israel destruant

rumoribus istis obstinate repetitis fides minime tamen praestatur. nemo enim fere sanus est, qui credat Iranianos tanto furore captos esse, ut Israelibus vi atomica aggrediendis operam dent, quippe cum haud ignorent tantam audaciam non modo sibi ipsis, sed etiam sociis suis perniciei fore.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste