De novā elocutione

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De novā elocutione

Beitragvon ThomasVulpius » Di 17. Feb 2015, 11:12

Salvete, homines esōterici!

Hariolam Arcaniam Spiritum omnium rerum humanarum divinarumque scientiam habere *supernaturalem inter omnes constat.

Equidem ad hanc rem exprimendam excogitavi novam elocutionem: In eā hariolā maior omnium rerum humanarum divinarumque scientia quam natura humana ferre potest (cf. CIC. rep. 1,22) esse videtur.

Sitne haec elocutio bona atque vere Latina, chartas vestras *Taroteas inspicite!

Bene valete et cavete, ne die Veneris, qui tertius decimus sit, cum lunā plenā in silvis ambuletis, ululā in ramo arboris sedente et ululante in trivio vobis a laevā parte nigra felis occurrat! Quod si vobis acciderit, in trivio lanx lactis plena vobis ponenda erit, ut hoc omen avertatur. Quod omen qui neglexerit, renascetur et proximā vitā antistes in Vaticano erit, quem pontifex maximus Latine loqui vetabit, Italice iubebit.

Thomas vester, qui superstitioni admodum deditus est.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De novā elocutione

Beitragvon consus » Di 17. Feb 2015, 13:50

ThomasVulpius hat geschrieben:... esse videtur. ...
Salve, Vulpi! Ignosce quaeso nimiae meae morositati :lol: ! Nonne aptius videtur esse "videtur esse?". Ditrochaeus ( - u - u) enim iucundior est hexametri exitu "- uu - u" (cf. Crusius-Rubenbauer § 186).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste