Quaestiunculae grammaticae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 1. Apr 2015, 11:33

durgicola hat geschrieben:Num quoque christicolis illius larva timenda est
Quacum coniugium contrahere ipse cupis?


Ego, simulatque larva domi meae affuerit, eos, qui res *esōtericas futtiles esse ducunt, larvam mecum adducens terrore ac metu certe afficiam - imprimis illum dominum et deum artis *stilisticae, qui me, cum larva nondum adsit, multos iam annos irridet et se hominem *scepticum, ut ita dicam, sive rerum *esōtericarum minime credentem (cf. RHH § 135,1b) praebet. In larvis sunt omnia! Nemo umquam a perpetuo redincarnationum circulo liberabitur, cuius in aedibus *ectoplasma non apparuerit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 30 Gäste