Quaestiunculae grammaticae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon ille ego qui » Do 26. Mär 2015, 11:56

certe :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6909
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon marcus03 » Do 26. Mär 2015, 12:01

Cur dubitas ? :?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11488
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon medicus » Do 26. Mär 2015, 12:32

Quis estille homo :?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon ThomasVulpius » Do 26. Mär 2015, 12:48

medicus hat geschrieben:Quis est ille homo :?


Certe de me sermo est. Nam ego litterarum antiquarum studio magnum damnum Latine loquendo affero. Nemo igitur est, qui rem sibi mecum esse velit. :hairy:

Huc accēdit, (cf. MBS § 541,1a) quod nugas meas non solum Latine verum etiam Graece, Hebraice Sanscriticeque conscribere soleo. Quarum nugarum maximam partem ignoratis, quod eas, cum minoribus natu proponendae non sint, hōc locō publicare non licet.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon marcus03 » Do 26. Mär 2015, 18:44

Dubitandi causa ergo dubitavisse videris ut hoc modo respondeo respondendi gratia. ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11488
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 27. Mär 2015, 10:22

Longipes hat geschrieben:
marcus03 hat geschrieben:Cur dubitas ? :?

Ut vere dicam, nescio, qua re dubium ortum sit. :wink:


Nemo vestrum me Latinistam serium ducit. :sad:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon durgicola » Fr 27. Mär 2015, 12:18

Noli rebus in adversis contristari :lol:
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 27. Mär 2015, 13:20

durgicola hat geschrieben:Noli rebus in adversis contristari :lol:


Huius contemptionis culpa in eā est, quam nominatim appellare nefas est. Ea enim fere omnīs homines, quos conveneram, eo magīae Āfricae genere, quod "Voodoo" vocatur, incantavit, ut vīta mea gravibus casibus afficeretur et in ruīnas ageretur. Eo modo ea - scis, quam nominem - me ulciscī vult, quia ipsa propter summam arrogantiam (nimis enim magnifice se animis incorporālibus adorandam praebuerat) e provinciā ulteriore a figūrā lapideā eiecta et mecum in incarnationem demissa est. Ea ego omnia, cum somnians itinera per loca ulteriora facerem, cognovi et ob eam causam, quid faciendum sit, cum ambo in provinciam ulteriorem reverterimus, non ignoro. Tum enim in eandem rem incidemus: Cum eā - scis, quam nominem - iterum unā ero in figūrā *cummeā et ea se iterum magnificentius animis incorporalibus venerandam praebebit. Tum figūra lapidea, quae malleum immanem manibus tenere solet, montes, qui in aversā parte sunt, supervādet et nobis iterum appropinquabit. Tum ego, qui eas res, quas ea, quam nominatim appellare nefās est, facere solet, alioquin tantum spectare soleo, ad agendum cogar, ne iterum incarnatione afficiamur, et totam figuram *cummeam ante figūram lapideam genua flectere cogam - id quod subiectionis est. Tum figūra lapidea nos sublimes rapiet et in summo monte ponet, ubi manibus passis (ut illa Iesū in Rio de Janeiro statua) stabimus et ea - scis, quam nominem - eo melius figūris umbraticis, quae e nebulā, quā humus operta est, surrēxerint, venerandam sese praebēbit. Ē figūrae *cummeae manibus radii lucidi emicabunt et super capita animarum umbraticarum, quae nos adorabunt, ut in *discothecā fieri solet, hūc illūc ferentur.

Haec est veritas *esōterica, quam re et veritate esse praeter me et sortilegas quasdam fere nemo credit. Immo vero ego cerrītus rerum ulteriorum putor. Sed vos - fortes viri! - mortem esse malum pro certo habetis, quamquam animam ipsam esse *physice probari non potest. Quod autem non est, id in malum incidere non potest. Si autem anima est, vīs incorporalis est. Quod autem e materiā supersubstantiali (sive energīā) constat, id numquam peribit.

Utrum haec serio an iocose dixerim, nemo scit nisi hariola.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am So 29. Mär 2015, 13:33, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon durgicola » Fr 27. Mär 2015, 22:49

quorsum id spectat quod in una eademque statua ambo contineamini ita ut alter ab altera dignosci non possit?
Zuletzt geändert von durgicola am Sa 28. Mär 2015, 00:28, insgesamt 4-mal geändert.
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 27. Mär 2015, 22:54

durgicola hat geschrieben:quorsum id spectat quod in unam eademque statuam ambo coalescatis ita ut alter ab altera dignosci non possit?



http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/SHIVA_SHAKTI6.JPG

śivaśaktiyuga - par (dei) śiva et (deae) śakti
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon durgicola » Fr 27. Mär 2015, 23:00

syzygia :hail:
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 27. Mär 2015, 23:01

durgicola hat geschrieben:syzygia :hail:


ἡ συζυγίᾱ - Animae nostrae secum non solum in munere vitae (Sanscritice: dharma) explendo verum etiam in rebus ulterioribus gerendis coniunctae sunt. (cf. CIC. Phil. 13,26)
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon durgicola » So 29. Mär 2015, 03:46

Rebus in adversis retine spem, Thoma, resurges
Nec morieris eo quo moriere die
Zuletzt geändert von durgicola am So 29. Mär 2015, 16:10, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon ThomasVulpius » So 29. Mär 2015, 13:39

durgicola hat geschrieben:Rebus in adversis retine spem, Thoma, resurges
Nec morieris eo quo moriere die
Quippe ...


Neque me post hanc vitam rursus incarnaturum esse spero, sed in sedibus beatis manere, cum eā, quam nominatim appellare nefās est, coniunctissime unā esse, integrā atque sempiternā beātitudine frui volo. Vos autem - fortes viri! -, quia deam Durgam esse non creditis, renāscēmini, dum omnibus SEPTIMANIS LATINIS ROBERTI MAIER interfueritis. Hocine ante rerum universitatis finem fiat, nemo scit nisi Hermannus Menge. :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quaestiunculae grammaticae

Beitragvon durgicola » Mi 1. Apr 2015, 10:53

Num quoque christicolis illius larva timenda est
Quacum coniugium contrahere ipse cupis?
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste