De Schola Nova

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De Schola Nova

Beitragvon ille ego qui » Di 28. Apr 2015, 16:59

Christianus sodalibus suis s.p.d.

quam iucundum est in Schola Nova Ayencurti (Gallice "Incourt") haud procul Neolovianio (Gallice "Louvain-la-Neuve") sita versari et docere! cum in prima schola a me habita naufragium ingens passus sim (discipuli enim me Latine loquentem aut non intellegebant aut intellegere nolebant neque ego eos intellegebam nescioquid nugarum lingua barbara perpetuo blatterantes et clamantes, adeo ut non multum abesse videretur, quin aeroplana chartacea aliquando per aerem volarent) et spem paene iam deposuerim, interim tandem aliquando melius meliusque auscultant et, quaecumque Latine profero, optime intellegunt - si non primo, at certe secundo tertiove auditu. quin ipsi Latine mihi respondere semper fere conantur - idque miro cum studio et ardore. singula sermonis vitia semel bisve correxisse plerumque sufficit, ut iam non admittantur.

alii autem etiam in otio sua sponte mecum garrire cupiunt - Latine videlicet -, alii leniter sunt cogendi, quod tamen libenter pati videntur. feliciter autem accidit, quod tot annos lingua Gallica imbutus tamen vix quicquam eius memoria retineo (quod quidem non sine pudore confiteor), ut ipse semper Latino sermone uti cogar. Cum tertio autem grege modo eum Quintiliani locum tractare coepi, quo quis optimus et perfectus sit magister disputat (qui locus mihi ipsi in examine rei publicae interpretandus erat). sed antea nimirum adulescentulos hortatus sum, ut quem ipsi iudicarent optimum magistrum aperirent inter seque disputarent. mira audivi.

haec schola omnibus locis egregia existimanda est, et innumerabilia hic de via et ratione Latine docendi addisco. mirum autem in modum a magistris spectatur in respondendo et in declinando coniugandoque velocitas, quae velocitas discipulis ipsis gratissima videtur esse. multae insuper a magistris adhibentur interrogationes, quas appellant automaticas et quae saepissime cum in auditoriis tum in andronibus pratisque (verbis numquam mutatis) percipiuntur, ut puta: "ut vales? - optime vale, et tu?", "quid est hoc? - haec est mensa", "quid est hoc? - hic est nasus Stephani - cuius nasus? - nasus Stephani", "estne lingua difficis? - immo facillima est!" - et sic deinceps.

si vultis, lustra Scholae Novae sedem interretialem, ubi etiam pellicula satis lepida reperitur: http://www.scholanova.be/index_LA.html.

inde a proxima septimana mihi in animo est pedetemptim omnia ea exercitia cum puerulis gregis primi peragere, quae Ioanna Sattler in disputatione quadam didascalica lectu dignissima commendat, quae inscribitur "Versuche mit der 'Sprechmethode' im lateinischen Anfangsunterricht" (in: Der altsprachliche Unterricht 3,5 (1959), 62-91) et quibus omnia paradigmata linguae Latinae - adhibito quodam 'drill' (sit venia verbo) - discipulis efficacissime tradi posse videntur - scilicet eisdem semper dialogis et actionibus usque ad nauseam, ut ita dicam, repetitis. quae ratio quid valeat, videbo. Maxima iamnunc teneor exspectatione.

Pancratice, ut Plautino sermone utar, et athletice valete.


Dabam Ayencurti a.d. IV. Kal. Maias a. MMXV.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6909
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De Schola Nova

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 29. Apr 2015, 13:15

:klatsch: :hail: :D
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De Schola Nova

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 29. Apr 2015, 13:36

Quid? Iamne discipuli tui lumbricos rapidos, qui "tremors" *Americanice vocantur, magnā celeritate sub terrā Belgii prorepere et scholam novam suffossuros esse, ut corruat et de terrā detrahatur, sciunt?
Quid? Si mures porcellos meos emittam, qui cellas scholae novae penārias omnibus oleribus comedendis vacuefaciant, ut fame pereatis?
Nonne timebitis atque metuetis pupas *Iapōnas delineatas, quae mente captae et, ut aiunt, *psȳchoticae sunt?
Estne in horto scholae novae rupes *planētoīdes, quae de caelo decidit, quam ut deum colitis? Sin aliter *islamistae barbati eam scholam invadent omnīsque puellas ricas gerere cogent.
Quid de *Godzillā, dracone immani, qui omnibus *Iapōniae officinis *nuclearibus comesis Belgium petet, ut hanc quoque terram igni, quem ex ore provomet, deflagret devastetque?
Quid? Si ego quoque in scholā novā adero eiusque, quam nominatim appellare nefas est, lārvam mecum adducam? Tum in aedibus quoque scholae novae res depellentur et aliis locis atque anteā erunt. Armāriorumque fores et aperientur et claudentur. Atque aer tremere incipiet et eius - scis, quam nominem - forma adumbrabitur. Eius vocem audietis.
Tum totā scholā ā lārvā devāstātā mercatus supellecticārius vobis adeundus erit, ut novam supellectilem comparetis.
Omnibus rebus desperatis et crucibus vestris abiectis ultimam Thulen petetis, ut deum Odin veneremini Nortmannorumque sagam, quae noctu... (Reliqua legere iuvenes dedecet.)
:lol: :-o
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De Schola Nova

Beitragvon ThomasVulpius » Do 30. Apr 2015, 09:44

Praetereā scholae novae coquis cibos parare difficile erit. Nam tanta muscarum *drosophilarum multitudo in culinā circumvolitat, ut ōllae vix cerni possint.

Et vix fieri poterit, ut ii, qui in Belgium iter fecerint, salvi domum revertantur. Nam omnes Belgii scaphae *utriculatae anguillarum plenae sunt.

Sed una est ratio, quā e Belgio fugiamus: *Tamilium templum adeundum et dea magna atque triformis Sanscritice adoranda est.

Quia autem scholae novae discipulos Sanscritice nescire versisimile est, aptum dictum sanctum, quod "mantra" Sanscritice vocatur, adiungo:

namo devyai mahādevyai śivāyai satataṃ namaḥ.
Latine: veneratio deae (sc. sit), deae magnae, quae auspicata semper (sc. est), veneratio (sc. sit)!

Quod qui dictum sanctum cottidie compluries recitaverit, non solum Latine Graece Sanscriticeque expedite loquetur verum etiam post hanc vitam a perpetuo redincarnationum circulo liberabitur et in sedibus beatorum versans integrā atque sempiternā beātitudine fruetur.

Cum mortui eo pervēneritis, me eamque, quam nominatim appellare nefās est, quācum unā in figurā *cummeā versabor, vobis adorare licebit. :hail:

Quod commentariolum utrum serio an iocose scripserim, nemo scit nisi hariola.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste