Rei publicae *islamicae milites, qui Palmȳram occupārant, ad unum omnes imbre plumbeo occīsos esse nuntiatum est. Eius calamitatis auctrix pūpa quaedam *Iapōna nomine Rebecca Lee, quae, quia arma ambabus manibus tenet, "Revy Two Hand" nominatur, fuisse dicitur. Quam animi medici sīve *psȳchologi mente captam et *psȳchoticam esse affirmant. Ego autem, quamquam de *psȳchologiā fere nihil scio, tamen eam pūpam plumbeorum telorum iaciendorum cupidissimam certe esse video.
https://www.youtube.com/watch?v=gX6bDyRSLPI
Praeceptis igitur salutaribus moniti atque *Iapōnā institutione formati audeamus cantare:
I have a big gun
I took it from my lord
Sick with justice
I just wanna feel you
...
Light up the fire
Right on the power
Weapon... I have it all
Telum magnum mihi est,
quod a domino meo accepi.
Cum iustitiā mihi res non est.
Te tantum sentire volo.
...
Lumen accende!
Potentiam adipiscere!
Arma - omnia mihi sunt
https://www.youtube.com/watch?v=uPNcl-9hxWY