De cultu atque humanitate Christianorum Iudaeorumque

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De cultu atque humanitate Christianorum Iudaeorumque

Beitragvon ThomasVulpius » So 14. Jun 2015, 17:04

Quomodo in cultu humanitateque Christianorum Iudaeorumque recte versemur, quaeritur.

Diurnarii mendaces eos, qui cultui humanitatique Christianorum Iudaeorumque studeant, calumniis afficiunt et pegregrinos odisse et quasi fuscos esse dicant.

At ego eos nihil aliud nisi id studere, ut omnes linguam Latinam, Graecam Hebraeamque strenue discant, fidenter sane contendo.

Haec est recta via atque ratio, quā res antiquas excolamus:

שְׁמַע יִשְׂרָאֵל יי אֱל̇אהֵינוּ יי אֶחַד׃

šema‛ yiśrå’ēl ’adōnay ’aelō’hēnū ’adōnay ’aeḥad

בָּרוּך שֵׁם־כָּבוֹד מַלְכוּתוֹ לְעוֹלָם וָעֵד׃

bårūḥ šēm-kåbōd malkutō le‛ōlåm wå‛ēd

Audī, Israel! <nomen dei>, deus noster, deus ūnus est.

Aveat nōmen honōris et rēgnum suum aeternitātī perpetuitātīque sit!
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Sa 20. Jun 2015, 21:00, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De cultu atque humanitate Christianorum Iudaeorumque

Beitragvon consus » Di 16. Jun 2015, 10:57

ThomasVulpius scripsit / hat geschrieben:...Audī, Israel! יהוה, deus noster, deus ūnus est...
Salve, Vulpi.
Quod sciam, non licet illud τετραγράμματον (יהוה) ad litteram reddere. Nonne adhibenda est vox domini?

Ne impium in Deum fiat dictum, Iudaei duas litteras faciunt eminentiores:
שְׁמַע יִשְׂרָאֵל יי אֱל̇אהֵינוּ יי אֶחַד
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De cultu atque humanitate Christianorum Iudaeorumque

Beitragvon ThomasVulpius » Di 16. Jun 2015, 17:31

consus hat geschrieben:
ThomasVulpius scripsit / hat geschrieben:...Audī, Israel! יהוה, deus noster, deus ūnus est...
Salve, Vulpi.
Quod sciam, non licet illud τετραγράμματον (יהוה) ad litteram reddere. Nonne adhibenda est vox domini?


Hoc mihi notum est. Sed quod nomen in textum Latinum me inserere oporteret, ne Iudaeorum animum offenderem, nescivi. - Fortasse "adonai".
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De cultu atque humanitate Christianorum Iudaeorumque

Beitragvon consus » Di 16. Jun 2015, 18:01

ThomasVulpius hat geschrieben:... quod nomen in textum Latinum me inserere oporteret, ... nescivi. ...
Persuasum mihi est te scire etiam hoc: LXX κύριος, Vulgata: Dominus.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De cultu atque humanitate Christianorum Iudaeorumque

Beitragvon ThomasVulpius » Do 18. Jun 2015, 06:20

consus hat geschrieben:
ThomasVulpius hat geschrieben:... quod nomen in textum Latinum me inserere oporteret, ... nescivi. ...
Persuasum mihi est te scire etiam hoc: LXX κύριος, Vulgata: Dominus.


Re deliberatā nomen dei Iudaeorum removi. Oportet enim nos de eis rebus, quae ad religionem Iudaeorum pertinent, summā reverentiā loqui.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste