quid sternuenti dicas

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

quid sternuenti dicas

Beitragvon ille ego qui » Fr 24. Jul 2015, 09:08

salvete,
in vicipaedia scriptum videtur:
Im alten Rom lautete der Spruch „Jupiter schütze dich“, der auch vom Niesenden auf sich selbst, also im Sinne von „Jupiter schütze mich“, angewendet werden konnte. Oder man wünschte einfach salve (sei gesund!).[10]

K. E. Georges: Großes Latein-Wörterbuch. Verlag?, Ort? 1913, S. ??.


quod neque apud Georgesium neque in litteris latinis ipsis repperi.

valete.

p.s.:
alibi legi Erasmum proposuisse "salutiferum sit", et ecce:
https://books.google.de/books?id=jmdCAA ... pg=PA3&dq="salutandi+formulae"+sternutanti&hl=de&sa=X&ved=0CCwQ6AEwAGoVChMIo4HC05rzxgIViQksCh0neAEI#v=onepage&q=%22salutandi%20formulae%22%20sternutanti&f=false
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5396
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: quid sternuenti dicas

Beitragvon ille ego qui » Fr 24. Jul 2015, 09:18

http://www.zeno.org/Kulturgeschichte/M/ ... eim+Niesen

Das gewöhnliche Compliment der alten Griechen war: Lebe! oder Jupiter helf! Bei den Römern war es: salve! Sie beobachteten es nicht nur bloß gegen andre, sondern auch gegen sich selbst, wenn sie allein waren. So sagt ein altes Epigramm von der großen Nase eines gewissen Proclus, ihre Spitze liege so weit von seinen Ohren entfernt, daß er nicht einmal höre, wenn sie niese, um das Jupiter helf! zu sich sagen zu können.


illud epigramma non reperio ...
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5396
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: quid sternuenti dicas

Beitragvon consus » Fr 24. Jul 2015, 10:33

Nescio an ante oculos tibi, mi doctissime amice, obversetur epigramma quod scriptum est in Anthologia Graeca 2, 11.
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13565
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: quid sternuenti dicas

Beitragvon ille ego qui » Fr 24. Jul 2015, 10:45

heurekas (ut suspicor)
:klatsch:
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5396
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: quid sternuenti dicas

Beitragvon ille ego qui » Do 31. Aug 2017, 13:27

salvi sitis, sodales!

istic scriptum legitur "bene ... sit", non "Iupiter te tueatur" vel simile quid. quo accedit res maxima - quod minime carmen vere Latinum est, sed Graecum in Latinum conversum. ex omni parte igitur mendosum est istud lemma, nisi totus fallor ...
gratias ago Conso, qui hoc indagavit (etsi inde iam aliquid temporis praeteriit ;-) ).
valete.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5396
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: quid sternuenti dicas

Beitragvon consus » Do 31. Aug 2017, 14:37

Addendum.
ille ego qui hat geschrieben:...
K. E. Georges: Großes Latein-Wörterbuch. Verlag?, Ort? 1913, S. ??...
quod neque apud Georgesium neque in litteris latinis ipsis repperi.

Equidem puto, mi amice litteratissime, nihil aliud in consuetudine fuisse sermonis Latini nisi illud "salve" (vel aliquid simile quadam coniunctum propinquitate). Cf. Georg. s. v. salveo (c; col. 2472); Petron. 98, 4sq.; Apul. met. 9, 25.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13565
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: quid sternuenti dicas

Beitragvon medicus » Do 31. Aug 2017, 15:57

Catullus poeta et voce sternuendi hoc modo utitur:

Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
dextra sternuit approbationem.

:klatsch:
medicus
Senator
 
Beiträge: 4029
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: quid sternuenti dicas

Beitragvon Exinterator » Fr 1. Sep 2017, 16:16

apud nostrates dici solet simpliciter salute(m) ! tametsi id a nonnullis praeter decorum dici putatur quippe praestaret nihil dicere ... sternuentis vero est respondere gratias! Hicce mos in Italia obtinet.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 331
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: quid sternuenti dicas

Beitragvon consus » Fr 1. Sep 2017, 17:17

Exinterator scripsit / hat geschrieben:apud nostrates dici solet simpliciter salute(m) !...

Apud Apuleium (met. 9, 25) scriptum videmus hoc:
Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationis—quod enim putaret ab ea profectum—solito sermone salutem ei fuerat imprecatus …

Denuo videmus mellifluam linguam Italicam Latinae linguae fidissimam filiam esse et pulcherrimam.

Bild
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13565
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: quid sternuenti dicas

Beitragvon ille ego qui » Sa 2. Sep 2017, 00:41

quibus autem verbis ille usus sit ad salutem imprecandam, vix patere mihi videtur ...
salutem? salutem tibi opto? sit tibi salus? sit saluti? salvere te iubeo? salve?
:? :lol:
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5396
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste

cron