Imperium Romanum non interiit

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Imperium Romanum non interiit

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 7. Aug 2015, 03:52

M. Silvius Berluscōnius, imperātor Rōmānus, T. Labiēnum legātum cum legiōne decimā *Tremōniam occupāre iussit, ut haec quoque urbs imperiō populī Rōmānī pārēret. Ubīque nunc legiōnāriī nōbīs obviam fīunt. T. Labiēnus, prōcūrātor prōvinciae *Rhēnānae, Germānōs inhūmāniter grunnīre – id est sermōne patriō loquī – vetuit et lēge sānxit, ut omnibus Germānīs lingua Latīna discenda esset. Bene māne *Tremōniae prīncipēs ante cūriam stant et prōcūrātōrem Rōmānum hīs verbīs salūtant: "Avē, prōcūrātor! Latīnē locutūrī tē salūtant." Quī autem in pūblicō Germānicē locūtus erit, is statim verberibus exanimātus secūrī percutiētur. Hōc modo fit, ut nōs nōn iam barbarī sed imperī Rōmānī cīvēs esse videāmur. Sed T. Labiēnus, nē quis, quī noctū in caupōnā versārētur, clam Germānicē loquerētur, turmam equitum mortuōrum ascīvit, quī, cum sōl occidisset, ē tumulīs surgerent et per urbem equitantēs omnīs, quōs nōn Latīne loquentīs offendissent, dīlacerārent eōrumque intestīna crῡda dēvorārent. Eīs sōlīs, quī linguīs antīquīs operam dant, parcētur! Cēterōs autem Germānōrum mōrēs nōn reprehendit prōcūrātor noster. Lūdōs enim *pedifollicōs mūneribus gladiātōriīs similēs esse dīxit. Amphitheātra quoque *pedifollica similia esse amphitheātrō Flāviō. Sēditiōsōs lūdī *pedifollicī spectātōrēs, quī "Hooligans" Britannicē nōminantur, tam violenter sē gerere quam gladiātōrēs. T. Labiēnus Germānōs adhortātus est, ut spectāculō *pedifollis fīnītō inter sē pūgnārent. Tum enim quasi Rōmae versārī sēsē putāre. Tamen sē aliquātenus mīrārī, quod factiō *Tremōniēnsis colōre nigrō fulvōque (cf. KSt I 55,2) ūterētur. Sibī enim nōtam esse factiōnem russātam, venetam, prasinam, albam. Tamen Germānīs licēre hīs colōribus ūtī, dummodō Latīnē loquerentur.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 19 Gäste