Deus mulieres constuprari iubet

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Deus mulieres constuprari iubet

Beitragvon ThomasVulpius » So 9. Aug 2015, 18:04

http://www.dailymail.co.uk/news/article-3186229/ISIS-executes-19-girls-refusing-sex-fighters-envoy-reveals-sex-slaves-peddled-like-barrels-petrol.html

Mīlitēs reī pūblicae *islāmicae, quae dīcitur, nōn sōlum captīvās adultās vērum etiam puellās nātū minōrēs līberōsque vendunt, ut servae sint veneriae. Rēctē igitur faciunt diurnāriī mendācēs, quī *Russōrum imperātōribus dictō audientēs sunt, (cf. MMB 194) quod omnīs, quī cultuī hūmānitātīque Chrīstiānōrum Iūdaeōrumque favent, convīciīs afficiunt et quasi fuscōs esse et nefāria īnfandaque tertiī imperī, quod dīcitur, scelera probāre contendunt. Scīlicet eum, quī scelera contrā hūmānitātem commissa reprehendat atque vituperet, *fascistam esse vērīsimile est. *Islāmifīat cīvitās nostra! Eī, quī ad gubernācula reī pūblicae sedent, contendunt et ēlabōrant, (cf. MMB 57) ut iūrgia, discordiae, simultātēs (cf. SALL. Catil. 9,2) inter cīvīs fīant. Mollibus sententiīs iī, quibus rēctitūdō polītica, quae dīcitur, placet, spem *islāmistārum barbātōrum alunt coniūrātiōnemque nāscentem nōn crēdendō corrōborant. Eant tandem aliquandō turmae *rīcātae, quō eās iam prīdem ista cupiditās rūpis *planētoīdis adōrandae effrēnāta ac furiōsa rapuerit! Patent *Meccae portae. Eō proficīscantur! Nē revertantur! Ēdūcant sēcum etiam omnīs diurnāriōs mendācēs! Sī minus, quam plūrimōs! Diurnāriī mendācēs ipsī, utrum *islāmistae barbātī ferendī sint necne, in Syriā videant! Magnō mē turmae *rīcātae metū līberābunt, dummodo inter nōs et eās mare nostrum intersit. Quārē sēcēdant improbī, sēcernant sē ā bonīs, rūpis *planētoīdis adōrandae causā ūnum in locum congregentur (quem locum Apōphide oppressum īrī brevī tempore sentient), marī nostrō dēnique - id quod saepe iam dīxī - sēcernantur ā nōbīs! Nimium diū id aedificium, quō illa rūpēs *planētoīdēs condita est, quam *islāmistae barbātī ut deam colunt, eōs, quī īnsānō quōdam rūpem *planētoīdem in Arabiam dēlāpsam adōrandī furōre effrēnātī sunt, exspectat. Nihil īnsulsius rūpium *planētoīdium adōrātiōne, praesertim cum eius modī rūpēs *interplanētāris nōmine "Apōphis" huic mundō magnā celeritāte appropinquet et septem mīlibus quīngentīs quīnquāginta tribus diēbus post dē caelō in Arabiam dēlāpsa eōs omnīs opprimat, contundat, collīdat, percellat! Exstinguētur atque dēlēbitur nōn sōlum tam adulta reī pūblicae pestis vērum etiam stirps ac sēmen malōrum omnium.

Magnae sunt deae Durgae, quae tigride vehēns rērum ūniversitātem regit, agendae grātiae, quod pūpae *Iapōnae dēlīneātae adsunt, quae mente captae et, ut aiunt, *psȳchoticae sunt, quae omnīs *islāmistās barbātōs plumbeīs tēlīs interficiant. Nēmō iam vīvit *islāmistārum barbātōrum, quī in Rebeccam nostram, quae, quia arma amābus manibus tenet, "Revy Two Hands" quoque nōminātur, incidit. Atque tōta *Iapōnia in armīs est, ut eī omnēs, quī iussū nesciō cuius deī, quem, quis sit, cum dēlīneārī nefās sit, nescīmus, tōtī terrārum orbī bellum indīxerint, exstinguantur atque dēleantur.

Hērōidēs nostrae arma celerius prōmunt quam *Billy ille, quī "puer" nōminābātur, et omnīs barbātōs ante imbre plumbeōrum tēlōrum perforābunt quam interrogant, sintne rē vērā *islāmistae. Pūpae enim *Iapōnae plumbeōrum tēlōrum iaciendōrum cupidissimae parricīdae sunt. Barbās igitur rādite! Multum ēbriāminum cottīdie bibite! Carne suīllā vēsciminī, imprīmīs eō mēnse, quī "*Ramadan" ā turmīs *rīcātīs vocātur! Ēbriōsī Eurōpaeī contrā *islāmificium occidentis!

https://www.youtube.com/watch?v=eBKpMNPZQv4

Cavēte, *islāmistae barbātī! *Iapōnia in armīs est!

http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/IIAE1.jpg
http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/IIAE2.jpg
http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/IIAE3.jpg

*Islāmistae barbātī in Syriā vincuntur:
http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/IBISV1.jpg

Pūpae *Iapōnae Syriam ab istā cupiditāte rūpis *planētoīdis adōrandae effrēnātā ac furiōsā līberant:
http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/IBISV2.jpg

Atque egō, quī magus āter essem, mīlitēs templī ab īnferīs (cf. CIC. Catil. 2,20) magīā ātrā excitāvī, quī per Syriam equitārent omnīsque, quī obviam factī essent, Latīnē interrogārent, cultuīne Chrīstiānōrum Iūdaeōrumque favērent. At quī aut negāverit aut nōn Latīnē aut omnīnō nōn responderit, eum dīlaniābunt *exsanguinābuntque.

https://www.youtube.com/watch?v=ywop6geCE5k
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste