De emanatione ulteriore

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De emanatione ulteriore

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 14. Aug 2015, 09:08

I. Diē ūndēvīcēsimō mēnsis Februāriī annō post Chrīstum nātum bis mīllēsimō duodecimō domī meae ἐκτόπλασμα, quod dīcitur, appāruit.

II. (Nē autem eī, quibus lingua Graeca odiō esset, īrāscerentur, hoc verbum Graecum convertī in Latīnum: "māteria externa" vel "fluidum ulterius".)

III. In sellā meā ante *tēlōphthērium sēdēbam, cum subitō in brachiolō māteria glūtinōsa subitō appāruit, quae quasi glūten esse vidēbātur. Quae māteria tam glūtinōsa erat ut id glūten, quod "Patex" vel1 "Uhu" Germānicē vocātur, et colōris fulvī erat ut commixtiō sināpis et armoraceae. Neque fierī potest, ut cibōrum reliquiae – nesciō quō pactō2 – in sellae brachiolum dēciderint. Ēdī enim arachidnās hypogaeās (Germānicē: "Erdnüsse") et laterculōs *socolātae. (Germānicē: "Schokoriegel")

IV. Cum glūten in habitātiōne meā nōn adsit, unde haec māteria vēnerit, nesciō.

V. Sellam igitur pānnīs papȳrāceīs pūrgāvī et rēs, quae ad pūrgandum attinent, in culīnam abstulī et in armāriīs suīs locīs posuī.

VI. Hīs rēbus gestīs cum in ātrium revēnissem, eadem cōpia glūtinis in sellae brachiolō iterum affuit.

VII. Glūtine iterum remōtō dēnuō nōn iam appāruit.

VIII. Quid hoc sibī vellet, sortilegās interrogāvī. Ex eīs ūna hunc esse nūntium eius sortilegae, quae dominātrīcem meam, cum mortua esset, lārvam domī meae affore, novem annīs ante praedīxisset, dīxit.

IX. (Ea enim sortilega annō bis mīllēsimō octāvō eō morbō, quī λευκαιμίᾱ Graecē, sanguinis cancer Latīnē dīcitur, mortua esse dīcēbātur.)

X. Alia fātidica hanc ēmānātiōnem ulteriōrem missam esse ā dominātrīce meā, quae in valētūdināriō versārētur atque adeō aegrōtāret, ut moribunda esse viderētur, exīstimāvit.

XI. Ūta, mulier quaedam, quā familiāriter ūtor, quae sortilega quoque est et rēs *supernātūrālēs chartīs vidēre potest, eam, quam nōminātim appellāre nefās est, in prōvinciam ulteriōrem proficīscī cōnātam esse dīxit. Quae vāticinātiō vēra esse mihī vidētur. Complūribus enim diēbus ante – diē decimō mēnsis Februariī annō post Chrīstum nātum bis mīllēsimō duodecimō – epiphanīa mentis (Britannicē: "vision") in mē incidit. Cum enim in caupōnā ūnā cum Ūtā versārer et cum amīcīs dē rēbus prīvātīs colloquerer, invīsibilēs manūs eius – scītis, quam nōminem – magicē in auram meam intrārunt et caput meum tactū explōrārunt. Tum eius – scītis, quam nōminem – vīs ulterior mē tōtum circumdedit et eam in lectō iacēre mihī vidēbar vidēre. Tam macra erat, ut carō dēesset et ossa cute intenderentur. Cutis lūrida erat et corpus quasi medicātum seu dūrātum erat – id quod "mummy" Britannicē, Latīnē "sceletus" vocātur. Ōs longē lātēque hiābat, ut quasī hietāre vidērētur. Intrā ōs lacūna nigra erat. Ōs tōtum speciem praebēbat eius persōnae, quam eō *cīnēmatogrammate, quod "Scream" īnscrībitur, cernimus. Manūs umerīs meīs imposuit, quasi vērō 3 mē āmovēre vellet. Sed tum sē subdūxit et umerīs meīs innīxa manūs ad tēctum pandit sēque sublīme subdūcere cōnāta est. Quod cum ei nōn contigisset, recidit.

XII. Tamen ea – scītis, quam nōminem – adhūc vīvere vidētur, quod animum meum interdum magicē adit et ex aurā meā vigōrem abstrahit, quō diūtius vīvat. Haec est causa, cūr sortilega Anna M. Drack eam – scītis, quam nōminem – *abstrāctrīcem vītālitātis (Germānicē: "Astralvampir") vocāre soleat. Neque eam in praesentiā adīre mihī licet, cum in statiōne *intensīvā, quae dīcitur, iaceat. Medicī ei opus esse ōtiō dīxērunt et, quia cōnsanguineus nōn sum, *nosocomae, quōmodo valēret, mihī nōn prōdidērunt, sed id respondērunt, quod respondēre solent: eam esse eā valētūdine, quā gravī morbō afflīctī esse solērent.

XIII. Ex hōc intellegī potest eam – scītis, quam nōminem – cōnātam esse mē adiūtōre in prōvinciam ulteriōrem pervenīre, sed sine mē hanc beātitūdinem cōnsequī nōn posse. Quod ea recidit, id testimōniō est eius animam post mortem coāctum īrī in terrīs remanēre et ibī, ubī egō sum, adesse. Lārva igitur erit ulterior ad hunc mundum alligāta; meam igitur domum dēvāstābit īrā īncēnsa, cum egō corpus meum relinquere et ad loca ulteriōra proficīscī nōlim linguārum antīquārum studiīs dēditus.

XIV. Sed quia utīque4 rescīscere, quis māteriam *ectoplasmaticam in habitātiōnem meam mīsisset, cupiēbam, Ūtam adhortātus sum, ut, quis fuisset, explōrāret sphaeram vitream īnspiciēns. Ūta ἐκτόπλασμα missum esse ā muliere crassā, cuius ōs iūcundum esset, sphaerā vīdit. Quā imāgine sortilegam Behnke sīgnificārī putābam. Ea autem ipsa, quam nōminātim appellāre nefās est, sphaerā vix cernī poterat. Eius imāgō vidēbātur cruenta esse et frōns adducta et tōta mulier quasi exsanguis. Quam imāginem Ūta ita interpretāta est eam – scītis, quam nōminem – nōndum mortuam esse, sed sēmivīvam, ut eius aura *esōtericē adīrī nōn iam posset.

XV. Sed posteā mē errāsse appāruit. Nam sortilega Behnke adhūc vīvit neque mortua est. Adiī igitur sortilegam Lanfer-Bogdal et ex eā, quis *ectoplasma mīsisset, quaesīvī. Ea quoque nihil certī chartīs vīdit, sed māteriam ulteriōrem missam esse ā mātre meā, quae mē puerō mortua erat, opīnāta est. Cūr autem māter mea hanc māteriam obstinuisset, sortilega nesciit quidem, sed admonendī causā, nē in īnsidiās eius, quam nōminātim appellāre nefās est, inciderem, missam esse opīnāta est. Complūrēs enim hariolae iam saepius dīxērunt mātrem meam cōnārī mē ab eius – scītis quam nōminem – īnsidiīs tuērī; sed quia necessitūdine fātālī vel συζυγίᾳ (quae "daivayoga" *Sānscriticē vocātur) cum eā, quam nōminātim appellāre nefās est, coniūnctus essem, mātrem meam vim magicam, quae socia mea ulterior in mē exercēret, rārō ā mē avetere posse.

XVI. Quae cum ita sint, ea, quae sortilega Behnke vāticināta sit, ēventūra esse mihī persuāsum est:
"Valētūdinis vicissitūdinēs passa dēnique moriētur.
Mortua autem lārva domī meae aderit.
Rēs dēpellentur5 et aliīs locīs atque anteā erunt.
Armariōrum forēs ipsae sē6 et aperient et claudent.
Āēr tremere incipiet atque eius fōrma adumbrābitur.
Eius vōcem audiam.
Diū in hōc mundō remanēbō et post mortem cum eā – scītis, quam nōminem – locīs ulteriōribus coniūnctissimē atque amantissimē vīvam,7 sed omnīnō aliō modō atque in terrīs.8"

XVII. Quam vāticinātiōnem mē in Graecum, Hebraeum Sānscriticumque interim convertisse ferē omnēs scītis.

--------------------------------------------------------------------------------
1) cf. CAES. Gall. 1,12,4
2) cf. RHH § 232,3
3) cf. MBS § 571a
4) cf. MBS § 185,3
5) cf. CIC. Catil. 3,19
6) cf. RHH § 198
7) cf. CIC. Lael. 2 quōcum coniūnctissimē et amantissimē vīxerat
8) cf. LIV. 26,50,8
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 20 Gäste