*Islamista barbatus de fune *campanali pendebat

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

*Islamista barbatus de fune *campanali pendebat

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 17. Aug 2015, 23:28

Quia *islāmistae barbātī nōn sōlum mulierēs adultās vērum etiam puellās nātū minōrēs iussū alicuius deī, quem, quis sit, cum dēlīneārī nefās sit, nescīmus, cōnstuprāre solent, egō mūrēs porcellōs meōs, arrōsōrēs omnium holerum, edācissima atque vorācissima omnium animālium, in Syriam mīsī, quī omnium illīus rūpis *planētoīdis in Arabiam dēlāpsae venerātōrum cellās penāriās cōpiīs dēvorandīs vacuēfacerent, ut fame perīrent. Sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīuscuiusque, quid dē lactūcā dēvorandā cōgitet! Dēvorābitur atque comedētur nōn sōlum tam magna lactūcae cōpia vērum etiam fēna, dauca omniaque holera, quibus mōnstra mea nigra vēscī solent!

Multī *islamistae barbātī, fame vexātī, ab arboribus sē suspendērunt. Sed iste *calīfus reī pūblicae *islāmicae, quae dīcitur, ecclēsiam Chrīstiānam adiit et ā fūne *campanālī sē supendit. Tūtae igitur erunt puellae mulierēsque Chrīstiānae ā constuprātiōne *islāmicā! Neque nōbīs opus est rūpe quādam *planētoīde, quam quī venerantēs puellās mulierēsque cōnstuprant. Itaque deae Durgae, quae tigride vehēns rērum ūniversitātem regit, agendae sunt grātiae!

http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/muresporcelli/01010051.JPG
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: *Islamista barbatus de fune *campanali pendebat

Beitragvon ille ego qui » Di 18. Aug 2015, 08:42

periculum mihi videtur, optime Thoma, ne perpetuis istis de "islamistis barbatis" nugis homines fidei Islamicae deditos aliosve, qui Latinitatis causa huc se contulerint, offendas et ab his foris deterreas. itaque nescio an istarum rerum aliquando finem facere praestet. quid censent ceteri?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6909
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: *Islamista barbatus de fune *campanali pendebat

Beitragvon ThomasVulpius » Di 18. Aug 2015, 10:38

Sī hoc vōbīs magis placēbit, prīmum Sōcratis apologiam usque ad fīnem in Germānicum convertam, tum ad ūndēsexāgēsimam Dēmosthenis ōrātiōnem, quae contrā Neaeram est, animum meum advertam.

Nam scelera *islāmistārum barbātōrum contrā hūmānitātem et iūs gentium commissa animōs vestrōs excitāre nōn videntur. Neque nefāria atque atrōcia *islāmī scelera in odium vestrum acerbum incidunt, sed egō, quia dē hīs rēbus ad vōs referō, ā vōbīs reprehendor atque vituperor, quasi vērō egō ipse nec rēs pūblica *islāmica, quae dīcitur, haec crīmina commīserim. Neque enim īnsāniā *islāmicā cultuī atque hūmānitātī Chrīstiānōrum Iūdaeōrumque īnsidiās parārī, ut cīvitās nostra *islāmifīat, vidēre vultis.

*Islāmista barbātus Germānum religiōnis Iūdaeae, quī sacerdōs est (quod "Rabbi" Hebraicē vocātur), *Berolīnī perculit. Sed diurnāriī mendācēs, quī *Russōrum imperātōribus dictō audientēs sunt, eum ā fuscō perculsum esse nūntiāvērunt. Eī autem, quoniam fuscus, quī hoc crīmen commīserat, reperīrī nōn poterat, quōslibet cīvēs, quī campum Alexandrī perlūstrābant, interrogārunt et eōs esse fuscōs posteā nūntiārunt. (Quī per forum Alexandrī forte trānsit, eum fuscum esse vērīsimile est!) Hōc modō spēs *islāmistārum barbātōrum alitur, ut Germāniae quoque religiō *islāmica, quae neque cum iūribus hominum neque iūre gentium congruat, īnferrī possit.

Iam tempore eius reī pūblicae, quae *Veimarī condita erat, eī, quī in rē pūblicā versābantur, factiōnem fuscam, quae ferenda nōn erat, tulērunt. Quae calamitās ex hāc mente tōtī terrārum orbī illāta sit, nēmō est quī nesciat. Nunc eadem crūdēlitās atque inhūmānitās nōn iussū hominis - illum atrōcissimum atque maximē nefārium Germānōrum dictātōrem, cuius immānitās tōtō terrārum orbe singulāris erat, dīcō - sed deī cuiusdam, quem, quis sit, cum dēlīneārī nefās sit, nescīmus, in omnibus exercētur, quī istā cupiditāte rūpem illam *planētoīdem in Arabiam dēlāpsam adōrandī effrēnātā ac furiōsā nōn rapiantur.

Cūr in scholīs īnstitūtiō *islāmica nunc fit? Quīn *Hinduistica, ut *Tamīlēs, quī in Germāniā versentur, linguam *Sānscriticam discant, quō religiōsius Indōrum deōs deāsque cōlant? Neque umquam ūllus *Hinduista fuit, quī eōs, quī deum Śivam esse nōn crēdēbant, *pyrobolīs displōdere cōnātus est. Haec omnia *Hinduismus ad fātum praedēstinātum - id quod "karman" *Sānscriticē nōminātur - referrī neque ab hominibus mūtārī posse docet.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste