Sic enim dilexit Deus mundum...

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Sic enim dilexit Deus mundum...

Beitragvon marcus03 » Do 1. Okt 2015, 14:32

ThomasVulpius hat geschrieben:cum mente captus atque, ut aiunt, *psȳchoticus sim,


Mente capti omnium orbis terrarum convenite, ut vobis tandem me applicare possim !
Vulpio Martinoque Hiemisgrano,qui Populicurrui olim praefuit, ducibus, mundum illa insania afficiemus, quae ei adhuc deest. In mendaciis veritas auctus oeconomici ! :lol:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Sic enim dilexit Deus mundum...

Beitragvon Tiberis » Do 1. Okt 2015, 18:48

ThomasVulpius hat geschrieben:Quod Latīnē nec Syricē scrībis, valdē mīror.


Quid inquinas ineptiis forum insulsis ?
infanda num prodesse cui putas dicta?
nec sunt decora nec faceta, quae scribis,
sed nil nisi argumenta mentis insanae.
:pillepalle:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Sic enim dilexit Deus mundum...

Beitragvon ThomasVulpius » Do 1. Okt 2015, 22:39

Tiberis hat geschrieben:
Quid inquinas ineptiis forum insulsis ?
infanda num prodesse cui putas dicta?
nec sunt decora nec faceta, quae scribis,
sed nil nisi argumenta mentis insanae.
:pillepalle:


Valdē mīror, quod (cf. MBS § 542,1) tibī iī, quī litterīs antīquīs imbūtī sunt, odiō sunt. Quīn eōs, quī iussū alicuius deī, quem, quis sit, cum dēlīneārī nefās sit, nescīmus, mulierēs, puellās līberōsque Chrīstiānōs in servitūtem veneream abdūcunt, reprehendis atque vituperās? In numerō hominum bonōrum, quī dīcuntur, esse vidēris. At egō persuāsum habeō mē cum eā, quam nōminātim appellāre nefās est, hāc vītā fīnītā in prōvinciā ulteriōre ūnā fore et integrā atque sempiternā beātitūdine frūctūrum. Sed tū, quia tōtam rērum ūniversitātem fātō praedestinātō (id quod "karman" *Sānscriticē dīcitur) dirigī negās, iterum iterumque renāsceris et multās vītās miserrimās vīvēs, dum deam Durgam, quae tigride vehēns rērum ūniversitātem regit, *Sāncriticē venerātus eris. Hocine ante rērum ūniversitātis fīnem fīat, nēmō scit nisī hariola. Nēmō umquam ā perpetuō redincarnātiōnum circulō (id quod "saṃsāra" *Sānscriticē dīcitur) līberātus est, quī ea, quae hariolae vāticinātae erant, nōn crēdiderat. Om!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Sic enim dilexit Deus mundum...

Beitragvon ThomasVulpius » Do 1. Okt 2015, 23:11

Praetereā mē ex hōc forō exterminārī tibī licēbit, cum mē damnum honestātī litterārum antīquārum pūblicae afferre crēdās. Sed quae ea litterārum antīquārum honestās pūblica sit, scīre cupiō. Finge mē in statiōne agminum *orbitālium centrālī *Tremoniēnsī aliquem, quī mihī obviam factus sit, interrogāre, quid dē philosophiā Sōcratis cōgitet! Is certē responderit: "Ey hömma, Altaa! Is dat´ nich´ der vonne Griechenbude, da wo´s immaa Freibear gibt?" Aditus ad litterās antīquās plēbī neque est nec hominum dē plēbe, quid in forīs Latīnīs fīat, interest. Vōs, quī rem, quae iam diū ab eīs, quī ad gubernācula reī pūblicae sedent, abiecta est, cōnservāre cōnāminī, genibus flexīs mihī grātiās agere oportuit, quod egō, homō quīnque linguārum antīquārum, sermōne, quem maxima hominum pars mortuum esse exīstimat, ut vīvō ferē cottīdiē ūtor. Vōbīs mihī nōn opus est. Etiam sine vōbīs in linguīs antīquīs, in quibus quasi tabernāculum vītae collocāvī (cf. CIC. de orat. 3,77), versābor. Fierī etiam possit, ut rēbus Latīnīs omnīnō abiectīs in *Sānscritīcē scrībendō loquendōque tōtum tempus verser. Quam linguam ā deīs ipsīs hominibus datam esse cōnstat.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Fr 2. Okt 2015, 07:17, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Sic enim dilexit Deus mundum...

Beitragvon Exinterator » Fr 2. Okt 2015, 00:36

si homo quinque linguarum gloriaris esse quid semper easdem fabellas usque ad vomitum nobis recantas? psychiatrum adi.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Sic enim dilexit Deus mundum...

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 2. Okt 2015, 11:38

Exinterator hat geschrieben:si homo quinque linguarum gloriaris esse quid semper easdem fabellas usque ad vomitum nobis recantas? psychiatrum adi.


Hoc iam fēcī. Sed quia ille quoque, quandō lārva advenīret, nescīvit, sortilegam Jutta Kipp-Behnke adiī. Quae lārvam affore, simulatque ea, quam nōminātim appellāre nefās est, gravī atque diūtinō morbō mortua esset, praedīxit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Sic enim dilexit Deus mundum...

Beitragvon Exinterator » Fr 2. Okt 2015, 14:56

si gloriaris esse quinque linquarum homo, cur etiam vis videri insanus?
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Sic enim dilexit Deus mundum...

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 2. Okt 2015, 17:32

Exinterator hat geschrieben:si gloriaris esse quinque linquarum homo, cur etiam vis videri insanus?


Amīce dīlēcte, tū mē perspectum habēs. Īnsānus nōn sum sed mē esse simulō. Quā rē id faciam, fortasse requīris. Nesciō, sed fierī sentiō et excrucior.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste