Medicus domesticus hat geschrieben::-o
Melius esset adiuvare petentes hoc in foro nomine "e-Latein" quam ineptias proponere....
Linguae Latinae (sive Graecae) periti estis. Adiuvate petentes!
At egō, cum mente captus atque, ut aiunt, *psȳchoticus sim, dē nūllīs rēbus nisī īnsulsīs mē scrīptūrum esse vōbīs polliceor. Inter argūmenta mea haec sunt: Hungaricē numerāre in rēbus perversīs esse; Matthaeī mentulam magnitūdine thynnī esse; domī meae *ectoplasma, quod dīcitur, appāruisse; Marīnum rēgem *Dācorōmāniae castum atque Chrīstiānum esse; mūrēs porcellōs coniūrātiōnem contrā cellās penāriās omnium holerum dēvorandōrum causā fēcisse; complūra mē in culīnā meā, ubī multae muscae *drosophilae ōllās circumvolitārent, posuisse *drosophilomyodeleastēria; mulierem veterem et aegram gravī atque diūtinō morbō esse Durgae, Indōrum deae mortis ac bellī, incarnātiōnem vel dēscēnsiōnem; hariolās scientiā rērum futūrārum portentōsā atque adeō *supernātūrālī praeditās esse; illum dominum atque deum artis *stilicticae ā mē territum īrī, simulatque domī meae eius, quam nōminātim appellāre nefās sit, lārva appāruerit; Franciscum, pontificem maximum, nec ūsum linguae Latīnae in Vāticānō et verberātiōnem līberōrum ēducandī causā probāre; mūrēs porcellōs meōs, quī in caveā sedeant et lactūcam arrōdant, Latīnē melius quirītāre quam Franciscum loquī; pūmiliōnēs quōsdam gibberōs, quī vestīmentīs rubrīs indūtī sint - cardinālēs dīcō - puerōs quidem contrectāre, Latīnē autem nescīre; Petrum, iānitōrem caelī, vetitūrum catholicōs, quī Latīnē nesciant, post mortem paradīsum adīre, sed in īnferōs dētrūsūrum, ubī eōrum animae in vatillīs aut prūnae aut plumbī fervidī plēnīs ā daemonibus centum mīlia annōrum coquantur atque assentur, tum iterum iterumque renātūrōs et multās vītās miserrimās āctūrōs, dum eam, quam nōminātim appellāre nefās sit, *Sānscritīcē adōrārint (hōcine ante rērum ūniversitātis fīnem futūrum sit, nēminem nisī sortilegam scīre); pūpās *Iapōnās dēlīneātās omnīs *islāmistās barbātōs plumbeīs tēlīs perforātūrās; rūpem illam *planētoīdem nōmine "Apōphida" septem mīlibus quīngentīs diēbus dē caelō post in *Meccam dēlāpsūram omnīsque, quī īnsānō quōdam illam rūpem *planētoīdem in Arabiam dēlāpsam adōrandī furōre effrēnātī sint, oppressūram, contūsūram, collīsūram, perculsūram; vermīs rapidōs magnā celeritāte sub solō prōrēpentīs eōrum, quī Latīnē nesciant, domōs suffossūrōs, ut corruant et dē terrā dētrahantur; mīlitis templī ē tumulīs surrectūrōs et per coemētēria equitantīs omnium, quī *corānum māiōris quam lēgēs Germāniae funtamentālēs aestiment, capita spathīs dētruncātūrōs; *vemortuōs per *Berolīnum titubātūrōs omnīsque hominīs polīticōs, quī cīvitātem nostram *islāmificere velint, dīlacerātūrōs eōrumque intestīna incocta dēvorātūrōs; ūnum atque vērum deum esse mōnstrum pastae vermiculātae volucre (quod quī magnā cottīdiē pastae vermiculātae cōpiā comedendā nōn adōrārint, post mortem in paradīsō cervīsiam ingustābilem, quae ē vulcānī cervīsiae vertice ērumpat, bibitūrōs et in officīnā mulierum vetīmenta pellāciter pōnentium ūnā futūrōs cum mulierbus vestīmenta pellāciter dēpōnentibus, quae morbīs venereīs labōrantēs sint); studiōsam quandam tam ingeniōsam esse, ut intrā ūnum annum tam bene Graecē didicerit quam ego inter quīnque; mē ā māne usque ad multam noctem ante *computātrum sedentem commentāriola ficta atque lūdicra linguīs antiquīs scrībere.