Ludus pilae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Ludus pilae

Beitragvon Christophorus » Mi 28. Okt 2015, 22:38

Suntne hic amatores eius generis ludi? Post triginta annos nunc iterum pila ludere studeo et iam olim faveo Borussiae rivi monachorum sive Gladbacensis monasterii. Vivat Borussia. :huepf:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Ludus pilae

Beitragvon medicus » Fr 30. Okt 2015, 16:40

marcus03 noster amator pediludii est, sed non illis pedilusoribus "Monacis Glaberriviis" favere videtur. :x
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Ludus pilae

Beitragvon marcus03 » Fr 30. Okt 2015, 19:38

medicus hat geschrieben:Vivat Borussia


Quae quasi a mortuis resurrexit initio pessimo facto et exercitore dismisso, quem mantele tam cite abiecturum esse nemo exspectasset. Novae scopae exercitoriae optime verrere videtur, quod item nemo cogitasset. Borussiam "iterum in ludo esse" vix quisquam dubitaverit.
Hunc exitum ludi praedico:
Berolinum - Bor. Rivi Monachorum : 2:2

medicus hat geschrieben:marcus03 noster amator pediludii est


Cupidus ludorum exitus comperiendi sum, ludos ipsos vix spectare nec ulli manui praecipue favere soleo, quamquam Bavarus sum et aut Bavaris aut Oculiarci aut Ingoldiurbi favere deberem. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Ludus pilae

Beitragvon Christophorus » Fr 30. Okt 2015, 20:22

marcus03 hat geschrieben:
medicus hat geschrieben:Vivat Borussia




Egomet id scripsi! :shock:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Ludus pilae

Beitragvon marcus03 » Fr 30. Okt 2015, 20:34

Veniam tuam peto:
Tuo e contributo haec verba per "zitieren" transtuli.
Nescio, qua ex causa nomen falsum sit translatum.
Et medicum Borussiam vivere velle mihi persuasi, etsi Colonia Agripp. magis favere videtur. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Ludus pilae

Beitragvon medicus » Fr 30. Okt 2015, 21:02

marcus03 hat geschrieben:nomen falsum sit translatum


Medico praesente et translato nil nocet :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Ludus pilae

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 30. Okt 2015, 21:13

Dē lūdō *pedifollicō haec egō accēpī: lūdum rotundum esse et pilam nōnāgintā minūtās hōrae partēs dūrāre.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Ludus pilae

Beitragvon Christophorus » Sa 31. Okt 2015, 19:40

ThomasVulpius hat geschrieben:Dē lūdō *pedifollicō haec egō accēpī: lūdum rotundum esse et pilam nōnāgintā minūtās hōrae partēs dūrāre.



... et post ludum ante ludum esse. :lol:



marcus03 hat geschrieben:Hunc exitum ludi praedico:
Berolinum - Bor. Rivi Monachorum : 2:2


Vivat interrex Andreas Schubertus et nunc tandem rex gregis deligatur! :huepf:

Et valeat bene Andreas Gallus! :)
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Ludus pilae

Beitragvon medicus » Sa 31. Okt 2015, 20:39

Christophorus hat geschrieben: Andreas Schubertus


Praenomen illius calcearii Andrè est :wink:

Quis est ille Gallus?
https://de.search.yahoo.com/search?p=an ... orcl_hpset
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Ludus pilae

Beitragvon Christophorus » Sa 31. Okt 2015, 21:09

medicus hat geschrieben:
Christophorus hat geschrieben: Andreas Schubertus


Praenomen illius calcearii Andrè est :wink:

Id non nescio, sed Andreas nomen antiquum est, Andre non est.


Quis est ille Gallus?
https://de.search.yahoo.com/search?p=an ... orcl_hpset


Andre Hahn ...
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Ludus pilae

Beitragvon medicus » Sa 31. Okt 2015, 22:03

Christophorus hat geschrieben:Andre Hahn ...


Legi illum valde laesum esse et longe pedifolle ludere non posse :sad:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Ludus pilae

Beitragvon romane » Mo 2. Nov 2015, 10:44

phoce fecit chelidon :-o
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: Ludus pilae

Beitragvon marcus03 » Mo 2. Nov 2015, 10:53

romane hat geschrieben: chelidon


chelidonem ?

phocae/phoces (Robben) ?

Una chelidon nec aestatem nec A. Robben facit. Saltem duabus opus est. ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Ludus pilae

Beitragvon romane » Mo 2. Nov 2015, 11:06

unus fuerunt
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: Ludus pilae

Beitragvon marcus03 » Mo 2. Nov 2015, 11:39

Propono:

Phocus fecit chalidonem. ;-)

(phocus = der Robben)

phocus= der Robberich (cf: Enterich) = der Robben (forma brevis) :lol:

phocare = robben:
e.g. Caesar milites per agrum phocare iussit. :wink:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste