Qua re horno festum paschale non celebretur

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 26. Mär 2016, 09:16

Quā rē hornō fēstum paschāle nōn celebrētur

Salvī sint omnēs, quibus iocī īnsulsī placeant!

Hornō fēstum paschāle nōn celebrābitur. Leporem paschālem frūstrā quaerētis. Quem egō vēnātus sum, cēpī, mactāvī, comēdī. Neque ōva paschālia diē Sōlis in hortō reperiētis. Ea enim *vēmortuī (Britannicē: the undead), quī in hortīs ambulant, conculcārunt.

Nihil igitur aliud reliquum est quam ut pastā vermiculātā vēscāminī. Ex quō fīet, ut post mortem in paradīsum perveniātis, scaturiginīs, quae ē vertice vulcānī cervisiae ērumpant, bibātis, in illā officīnā mulierum vestīmenta illiciter pōnentium mulierīs vestīmenta illiciter pōnentīs spectētis. Mulierēs autem, quae post mortem in paradīsum mōnstrī pastae vermiculātae volucris pervēnerint, lacertōsōs virōs vestīmenta dē corporibus suīs illiciter dēripientīs spectābunt.

Utrum hanc nārrātiunculam sēriō an iocō cōnscrīpserim, nēmō scit nisī hariola.

Thōmās vester, *īnsulsifex maximus
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am So 27. Mär 2016, 08:14, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 26. Mär 2016, 11:10

Salvi sint omnes, qui festum paschale celebrent... ;-)
Postquam in valetudinario (RP) noctu in labore fui, nunc gaudeo quod dies festi paschae meis cum liberis celebrare possum...
:band:
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 26. Mär 2016, 17:36

Medicus domesticus hat geschrieben:Salvi sint omnes, qui festum paschale celebrent... ;-)
Postquam in valetudinario (RP) noctu in labore fui, nunc gaudeo quod dies festi paschae meis cum liberis celebrare possum...
:band:


Franciscum, istum praevāricātōrem fideī catholicae, quī ūsum linguae Latīnae in Vāticānō sustulerit, cum mortuus erit, Petrus, iānitor caelī, in paradīsum pervenīre nōn sinet sed in īnferōs dētrūdet, ubi eius anima in prūnae vatillō ā daemonibus centum mīlia annōrum coquētur atque assābitur. Tum iterum iterumque renāscētur et multās vītās miserrimās vīvet, dum eam, quam nōminātim appellāre nefās est, *Sānscritē adōrārit. Hocine ante rērum ūniversitātis fīnem fīat, nēmō scit nisī hariola. Haec erit poena eōrum, quī linguam Latīnam dēspiciunt atque in abiectō habent!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon ille ego qui » Sa 26. Mär 2016, 21:43

Quae enim *vēmortuī (Britannicē: the undead), quī in hortīs ambulant, conculcārunt.


ut dominus atque adeo deus artis stilisticae hoc loco verbum "enim" poni posse nego! ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 26. Mär 2016, 22:27

ille ego qui hat geschrieben:
Quae enim *vēmortuī (Britannicē: the undead), quī in hortīs ambulant, conculcārunt.


ut dominus atque adeo deus artis stilisticae hoc loco verbum "enim" poni posse nego! ;-)


Post coniunctionem relativam "enim" poni non licere opinor.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon Medicus domesticus » So 27. Mär 2016, 09:34

Cicero, ad Familiares 9,2,2:
Tibi autem idem consilii do, quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possumus; qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur,...
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon ThomasVulpius » So 27. Mär 2016, 11:56

Medicus domesticus hat geschrieben:Cicero, ad Familiares 9,2,2:
Tibi autem idem consilii do, quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possumus; qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur,...


Optime! Tibi gratias ingentes ago, medice domestice. Nunc pro certo habeo coniunctiones causales sequi posse coniunctionem relativam. :hail:

Praeterea id enuntiatum, quod protulisti, elocutionum bonarum plenum est, ut multae schedulae mihi nunc scribendae sint. :klatsch:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon ThomasVulpius » So 27. Mär 2016, 12:19

Tamen dubitō, (cf. RHH § 233,b3) an id ēnūntiātum coniūnctiōnem relātīvam nōn contineat. Nam sententia prīncipālis sequitur, ut facile fierī possit, ut prōnōmen dēmōnstrātīvum omissum sit:

CIC. fam. 9,2,2 quī enim victōria sē efferunt, <iī> quasi victōs nōs intuentur, quī autem victōs nostrōs molestē ferunt, <iī> nōs dolent vīvere.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon Medicus domesticus » So 27. Mär 2016, 12:32

Ita est. Scriberes:
Neque ōva paschālia, quae enim *vēmortuī (Britannicē: the undead), quī in hortīs ambulant, conculcārunt, diē Sōlis in hortō reperiētis ...
—> sive: Neque ōva paschālia diē Sōlis in hortō reperiētis. Quae enim *vēmortuī (Britannicē: the undead), quī in hortīs ambulant, conculcārunt.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon ille ego qui » So 27. Mär 2016, 21:18

Christianus homo molestus Thomae Medicoque amicis s.p.d.

multum interest inter testimonium a Medico allatum et enuntiata a vobis ficta, velut hoc Medici nostri:
Neque ōva paschālia diē Sōlis in hortō reperiētis. Quae enim *vēmortuī (Britannicē: the undead), quī in hortīs ambulant, conculcārunt.

haec ratio scribendi minime probanda est. certe enim pronomen relativum coniunctionem "enim" antecedere potest, sed non ita, ut per eam sententia primaria cum sententia relativa, quae ad illam pertineat, coniungatur. testis mihi adsint MBS! ;-)

MBS § 590,2
(2) Da das Relativpronomen zur Satzverbindung ausreicht, darf keine Konjunktion wie sed, et, at, nam, enimf autem, ergo, vero, igitur, itaque, ideo oder quoque zum Relativum treten. Ausnahmen bilden die beiden Konjunktionen tamen (aber) und quidem (nun, aber), die hinter das Relativum treten können.


valeatis.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 28. Mär 2016, 09:32

Res ita est, ut scripsisti, Christiane. Capitulum modo legi. Gratias tibi ago! :-D
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 28. Mär 2016, 09:59

ille ego qui hat geschrieben:Christianus homo molestus Thomae Medicoque amicis s.p.d.

multum interest inter testimonium a Medico allatum et enuntiata a vobis ficta, velut hoc Medici nostri:
Neque ōva paschālia diē Sōlis in hortō reperiētis. Quae enim *vēmortuī (Britannicē: the undead), quī in hortīs ambulant, conculcārunt.

haec ratio scribendi minime probanda est. certe enim pronomen relativum coniunctionem "enim" antecedere potest, sed non ita, ut per eam sententia primaria cum sententia relativa, quae ad illam pertineat, coniungatur. testis mihi adsint MBS! ;-)

MBS § 590,2
(2) Da das Relativpronomen zur Satzverbindung ausreicht, darf keine Konjunktion wie sed, et, at, nam, enimf autem, ergo, vero, igitur, itaque, ideo oder quoque zum Relativum treten. Ausnahmen bilden die beiden Konjunktionen tamen (aber) und quidem (nun, aber), die hinter das Relativum treten können.


valeatis.


Ut fierī solet, illī dominō ac paene deō artis *stilisticae fidem habeō et post coniūnctiōnem relātīvam nōn iam pōnam coniūnctiōnem causālem.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Qua re horno festum paschale non celebretur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 28. Mär 2016, 10:44

ille ego qui hat geschrieben:Christianus homo molestus Thomae Medicoque amicis s.p.d.


Tū, quī rem *stilisticam plānē teneās (cf. MMB 75), cuius eximiam atque ēgregiam eius artis scientiam laudō atque admīror, molestus esse nōn potes. Sed is molestus est, in quem pecūnia nostra pūblica profugōrum cūrandōrum causā cōnfertur, cum Germānī pauperēs atque indigī sint. Quī ex populī suī calamitāte aliquid commodī sibī affert. Quae nefāria rēs verbō satis dignō appellārī nullō modō potest! Neque fās est cīvīs in cīvitāte suā quasi animālia *subhūmānā esse, cum extrāneīs omnia grātīs dentur. Hoc est scelus atrōcissimum atque maximē nefārium contrā hūmānitātem et ratiōnem reī pūblicae nostrae; quā ratiōne sānctum est, ut populus noster prīnceps reī pūblicae esset neque Sȳrī. Sȳrīs propria est terra, in quam citissimē revertantur. Sīn minus (cf. MBS § 165,5) *Putīnus, imperātor *Russiae, ā grege *Pegīdā advocātus, cum exercitū rubrō in Germāniam invādet et istam *islāmī pestem atque perniciem exstinguet atque dēlēbit, ut mulierēs, puellae līberīque, quī rīcīs nōn gerant, iussū *corānī ā profugīs nōn iam verberentur, subigitentur, cōnstuprentur, mutilentur, occīdantur. Sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīus cuiusque, quid dē rē pūblicā sentiat! (cf. CIC. Catil. 1,32)
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste