De Francisco, pontifice maximo

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De Francisco, pontifice maximo

Beitragvon ThomasVulpius » Di 12. Apr 2016, 09:31

Franciscus, pontifex maximus, quī et verberātiōnem līberōrum ēducandī causā neque restrictiōnem līberōrum prōcreandōrum probat, ūsum linguae Latīnae in Vāticānō sustulit. Dē quot hominibus loquimur? Dē ūnā mīliarde hominum, quī fideī catholicae sunt? Minimē! Dē exiguō quōdam clēricōrum numerō, quī in Vāticānō versantur.

Nōnne igitur Franciscus dignus est, quī praevāricātor fideī catholicae nōminētur? Nōnne egō, quī pestifer magus sum, magīā ātrā *vēmortuōs ab īnferīs excitābō, quī per Vāticānum vacillantēs omnīs, quī obviam factī erunt, sciantne Latīnē, Latīnē interrogābunt? (*Vēmortuī enim omnēs perbene Latīnē loquuntur, quod diabolus, quī linguae Latīnae favet, omnīs mortuōs, quī in Tartarum dēscendērunt, linguam Latīnam discere iubet.) Quī autem aut omnīnō nōn aut nōn Latīnē responderint, eōs dīlacerābunt tuburcinābunturque. Nēmō sit clēricus nisī quī expedītē Latīnē loquātur! *Reginaldus igitur *Foster pontifex maximus creētur!

Thōmās vester, quī in sepulcrētīs *ectoplasmata *phōtographāre quam Franciscī precēs Ītalicās auscultāre māvult.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste