Qua re *Vegani comesores hominum sint

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Qua re *Vegani comesores hominum sint

Beitragvon ThomasVulpius » Di 12. Apr 2016, 09:57

Sunt quīdam, quī, quod helvellīs sōlīs vēscuntur, "*Vēgānī" vocantur. Sed eī rēāpse (cf. MMB 65) ἀνθρωποφάγοι sunt, cum aliēnigenās extrāmundānōs ā stēllā *Vēgā oriundōs comēsse soleant.

Magnō igitur in perīculō, nē dēvorentur, eī aliēnigenae extrāmundānī versantur, quī ab hāc stēllā, quae circiter (cf. MBS § 145) vīgintī quīnque annōrum lūcis ā mundō nostrō abest, profectī hūc sē contulērunt.

Utrum hoc commentāriolum per rīdiculum an sevērē (cf. MMB 106) cōnscrīpserim, nēmō scit nisī astronomus.

Bild
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste