De compluribus linguis loquendo

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De compluribus linguis loquendo

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 13. Apr 2016, 05:52

Utrum pastā vermiculātā an farcīminibus brassicāque condītā vēscī magis prōsit, magna est quaestiō. Eī enim, quī hōc cibō vēscuntur, expedītē Latīnē loquī dīcuntur, quī illō, Graecē. Praetereā eī, quī complūrēs pōtūs Arabicōs cottīdiē bibunt multāsque fistulās *nicotīnās cōnsūmunt, *Sānscritē scrībere (sc. dīcuntur). Atque etiam Iūdaeī Aegyptiacē *Sumericēque scīre (sc. dīcuntur). Quī autem hominum capita dēsecant deumque magnum esse clāmitant, eōs Arabicē scīre cōnstat. Quī autem hīs verbīs sē salūtant "Hodiē idōneus (cf. RHH § 174,3) ad moriendum diēs est!", eōs *Clingōnicē loquī vērisīmile est. Quī autem aliōs hōc modō alloquuntur "Nōlīte resistere! Vōs ad gentem nostram applicābimus", eī *Borgī certē sunt. Atque etiam *vēmortuī omnēs perbene (cf. CIC. Brut. 108) Latīnē loquuntur, quod diabolus, quī linguae Latīnae favet, omnīs mortuōs, quī in Tartarum dēscendērunt, linguam Latīnam discere iubet. Cum autem praevāricātor quīdam fideī catholicae ūsum linguae Latīnae in Vāticānō sustulerit, *vēmortuī ē tumulīs surgent, per Vāticānum vacillābunt (cf. MBS § 475,1a) omnīsque, quī obviam factī erunt, Latīnē interrogābunt, sciantne Latīnē. Quī autem aut omnīnō nōn aut nōn Latīnē responderint, eōs dīlacerābunt tuburcinābunturque.Quid vōbīs videātur, rescīscere velim.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 24 Gäste