Quomodo ... Latine dicatur:

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Quomodo ... Latine dicatur:

Beitragvon Exinterator » Fr 25. Aug 2017, 11:52

ThomasVulpius hat geschrieben:
medicus hat geschrieben:Vocem vemortuorum nullo in vocabulario invenire possum. :book:


sānus "geistig gesund"; vēsānus "wahnsinnig"; mortuus "tot"; *vēmortuus "untot", Subst. "Zombie". :shock:


nonne potius non-mortuus quam vemortuus dicendum? nam licet particula ve vim minuendi habeat tamen exempli gratia vesania non idem omnino significat atque insania ... sed haec obiter
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

De voce Zombie Latine reddenda

Beitragvon consus » Fr 25. Aug 2017, 12:22

Amici nostri Itali his utunter verbis: morto vivente, cadavere ambulante. Nonne ergo haec quoque placent verba Latina: mortuus vivens, cadaver ambulans?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13400
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo ... Latine dicatur:

Beitragvon Zythophilus » Fr 25. Aug 2017, 14:11

Ambulat horribilis, tumulos quae turba reliquit,
demptisque est animis mortua, uiua simul.

Conferte fabulam Anglicam "The Return of the Living Dead" https://de.wikipedia.org/wiki/Die_Nacht ... nden_Toten
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15039
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De voce Zombie Latine reddenda

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 26. Aug 2017, 11:18

consus hat geschrieben:Amici nostri Itali his utunter verbis: morto vivente, cadavere ambulante. Nonne ergo haec quoque placent verba Latina: mortuus vivens, cadaver ambulans?


Certē placent: "cadāvera ambulantia" Britannicē "The Walking Dead" vocantur, Graecē οἱ περιπατοῦντες νεκροί, *Sānscritē विसारीण्यमृतशवानि [visārīṇyamṛtaśavāni] (visārīṇi + amṛtaśavāni = visārīṇyamṛtaśavāni).
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo Vetalapantschavinsati Latine dicatur:

Beitragvon consus » Sa 26. Aug 2017, 16:32

Adeo tu, o Vulpi, Sanscritice videris scire, ut hodie fieri non possit quin quaeram quid de horribili illo sentias libro qui inscribitur Vetalapantschavinsati. Quem plurimos abhinc annos legens et horrore affectus sum et quadam – mirabile dictu - voluptate.
Bild
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13400
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo Vetalapantschavinsati Latine dicatur:

Beitragvon ThomasVulpius » So 27. Aug 2017, 12:45

consus hat geschrieben:Adeo tu, o Vulpi, Sanscritice videris scire, ut hodie fieri non possit quin quaeram quid de horribili illo sentias libro qui inscribitur Vetalapantschavinsati. Quem plurimos abhinc annos legens et horrore affectus sum et quadam – mirabile dictu - voluptate.
Bild


वेताल (m.) [vetāla] a kind of demon, ghost, spirit, goblin, vampire (esp. one occupying a dead body)
पञ्चविंशति (f.) [pañcaviṁśati] a collection of 25

Bild
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo ... Latine dicatur:

Beitragvon medicus » So 27. Aug 2017, 14:24

medicus
Senator
 
Beiträge: 3871
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » So 27. Aug 2017, 18:36

ThomasVulpius scripsit / hat geschrieben:...वेताल (m.) [vetāla] a kind of demon, ghost, spirit, goblin, vampire (esp. one occupying a dead body)
पञ्चविंशति (f.) [pañcaviṁśati] a collection of 25 ...

Gratias tibi ago, Vulpi, pro verbo sanscritico tam diligenter explicato.
Bild
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13400
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo ... Latine dicatur:

Beitragvon Exinterator » Sa 2. Sep 2017, 18:37

Quomodo thermonuclear power plant latine dicatur, quaeritur
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Quomodo ... Latine dicatur:

Beitragvon consus » Sa 2. Sep 2017, 20:05

Exinterator scripsit / hat geschrieben:Quomodo thermonuclear power plant latine dicatur, quaeritur
EXINTERATORI s. d. p. C.
In reperiendis Latinis verbis novatis auxilio mihi est, ut alia praeteream, hic quoque liber: José Juan del Col, Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del latín, Bahia Blanca (Argentina) 2007. Quo libro evoluto (s.v. central, p. 206) haec reperies verba quae Iosepho illi del Col videntur placere:
officina atomica,
electrificina nuclearis,
ergasterium atomicum
et alia eiusdem generis.
Sequitur ut dici liceat etiam
electrificina thermonuclearis, officina thermonuclearis...
Tu quid sentis?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13400
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo ... Latine dicatur:

Beitragvon ThomasVulpius » So 3. Sep 2017, 13:31

consus hat geschrieben:
Exinterator scripsit / hat geschrieben:Quomodo thermonuclear power plant latine dicatur, quaeritur
EXINTERATORI s. d. p. C.
In reperiendis Latinis verbis novatis auxilio mihi est, ut alia praeteream, hic quoque liber: José Juan del Col, Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del latín, Bahia Blanca (Argentina) 2007. Quo libro evoluto (s.v. central, p. 206) haec reperies verba quae Iosepho illi del Col videntur placere:
officina atomica,
electrificina nuclearis,
ergasterium atomicum
et alia eiusdem generis.
Sequitur ut dici liceat etiam
electrificina thermonuclearis, officina thermonuclearis...
Tu quid sentis?


Neque vōx "*thermonucleāris" mihī placet, quod nucleī finduntur neque calōre congermānēscunt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo ... Latine dicatur:

Beitragvon Exinterator » Mo 4. Sep 2017, 16:48

Exinterator Conso et Vulpio spd

Gratias, Conse. Mihi prae aliis "electrificina thermonuclearis" placet quia examussim ad verbum cum illo anglico "thermonuclear power plant" quadrat. At quoque Vulpii sententiam opperior, in neologismis latinis excogitandis ingeniosissimi ...
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Quomodo ... Latine dicatur:

Beitragvon medicus » Mo 4. Sep 2017, 17:12

Sequendumne est Vaticanum? In indice vocabulorum recentis Latinitatis librariae editoriae vaticanae lego: ergastericum atomicum, Syn.officina atomica :hammer :book:
Zuletzt geändert von medicus am Mo 4. Sep 2017, 19:21, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Senator
 
Beiträge: 3871
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quomodo ... Latine dicatur:

Beitragvon marcus03 » Mo 4. Sep 2017, 17:35

medicus hat geschrieben:Sequendumne est Vaticanum? I

Num novum dogma de dictionariis consulendis prolatum est? :wink:
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6735
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo ... Latine dicatur:

Beitragvon Exinterator » Mo 4. Sep 2017, 19:01

ego catholicus in omnibus Vaticano parere debeo: ergasterium atomicum esto. Eum librum ego quoque habeo: dono accepi a socero in festo Nativitatis Domini abhinc duos tresve annos ... melius illud quam "focale croatum" accipere
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste