de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon Tiberis » So 24. Jul 2016, 01:42

In tanto civitatis discrimine diutius tacere non possum. Nimis saepe accidit, ut de insidiis in cives innocentes factis certiores fiamus, quae ab islamistis civitati nostrae parantur. Quis nostrum, quod hoc anno, quod superioribus annis in Gallia, in Belgio, in Germania, in Russia, quin etiam in Austria factum est, aequo animo tolerabit? Caedes innumerabiles , quibus isti civitates orientales terrent, praetereo. Quarum tantam cladem cum video, nil mihi in mentem venit nisi illud Lucreti : tantum religio potuit suadere malorum.
In tanto discrimine moderatores nostros, quibus salus et securitas civium commissa est, officio suo omnino deesse apparet. Qui quamvis omnibus modis videre debeant, ne quid detrimenti res publica capiat, animos civium sedant, pericula imminentia neglegunt et , cum trucidatos miserentur, non desinunt dictitare Mahumetanos ad Europam pertinere. Accedit, ut una cum diurnariis eos, qui monent, ne maior illorum multitudo in civitatem nostram immittatur, odii peregrinorum insimulent eosque ipsos sollicitationis coarguant, qui de crescente Mahumetanorum multitudine solliciti sunt.
O di immortales! Maximo errore sunt capti, qui credant Mahumetanos sine periculo civitati nostrae adiungi posse. Nonne eorum religio artissimum societatis, id est civitatis, vinculum habetur? Nonne eorum religio cum re publica coniunctissima esse solet ? quomodo igitur fieri potest, ut civitati nostrae occidentali adiungantur, quae a civitate islamica tantum differat?
Sed iis, qui credula mente somniant adiunctionem Mahumetanorum fieri posse, documento sint Turci in urbibus nostris viventes. Qui – ut de patria mea dicam - cum civitate Austriaca essent donati, nuperrime fanaticos Erdoganii asseclas se praestiterunt, cum vexilla Turcica vibrantes magno cum clamore probaverunt, quidquid tyrannus Turcus in adversarios suos constituisset. Ex quo facile videri potest Turcos eos esse, non Austriacos.
Praeterea timendum est, ne rebus ingravescentibus maior multitudo eorum, quos tyrannus insectatur, in Europam profugiat. Ita facile fieri poterit, ut inter Turcos media in Europa graves discordiae exoriantur.
Sed gubernatores nostri, quorum interesse credas iura humana valere, cum tyranno Turco de profugis remittendis paciscuntur haud ignorantes ea ipsa iura in Turcia minime valere.
Gubernatores nostri, quorum interesse credas civitates nostras valere, nec periculis futuris nec sceleribus commissis deterrentur, quin plures Mahumetanos in Europam immittant, scilicet haud ignorantes eos civitati nostrae numquam adiunctum iri.
Gubernatores nostri, quos consilio ac ratione agere credas, sine ullo consilio ac temere agunt, nisi forte credas consilio eos civitati nostrae interitum parare.
:sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11870
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon consus » So 24. Jul 2016, 11:16

Tiberi amico suo doctissimo s. p. d. C.
Ex toto tibi pectore gratulor quod de perniciosa illa religione adeo libere et apte ad persuadendum dixisti ut nihil nunc verbis tuis addi oporteat. Puto equidem et Carolum Marx* et Jacobum Burckhardt** nisi morte iam dudum consumpti essent tecum in hac causa maxima ex parte consensuros fuisse. Quod vero ad res Turcicas pertinet, meam iam aperui sententiam quibusdam iambis quibus quidem verba tua ingenio et auctoritate longe praestare confiteor.
Caveamus ne quamvis nostra aetas ignorantiae tenebris offundi videatur demittamus animum!
Cura ut valeas.
________________________________________________________________________________________
* Cf. Karl Marx - Friedrich Engels - Werke, Band 10, Dietz Verlag, Berlin 1961, S. 170.
** Weltgeschichtliche Betrachtungen, in: Histor.-krit. Gesamtausgabe, 1. Aufl. Paderborn 2015, S. 75f. (2. Die Kultur in ihrer Bedingtheit durch die Religion).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon Exinterator » So 24. Jul 2016, 13:23

carolus marx dixit quoque burgenses vincula omnia (etiam religiosa) quibus homines inter se in societate feudali obstringebantur rupisse proque iis nudum interesse substituisse. ita sub specie libertatis capitalismum inductum fuisse; ruricolas urbibus, populos "barbaros" civilioribus populis, orientem occidenti obnoxios evasisse. legite sultis saepius attentiusque historiam aevi moderni.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 31. Aug 2016, 14:57

Haec omnia ego ipse, quamquam hariolus non sum, iam dudum praedixeram. Sed vos me fuscum atque *fascistam vocare maluistis. Iam anno ante monui, ne profugis curribus publicis uti liceret, timens, ne mulieribus puellisque, quae ricas non gererent, stuprum inferrent. Sed vos mihi maledixistis et me Iudaeos odi contendistis. Cui autem maius in Iudaeos odium est quam *islāmistis barbatis? Nunc cavete, ne a profugis iussu *Corani interficiamini! Ego autem cancro confectus moriturus sum. Mors mea vobis gaudio certe erit. Iubilate! Ego, qui omnibus odio sum, in loca ulteriora proficiscar, ut in figurā *cummeā cum eā, quam nominatim appellare nefās est, coniunctissime atque amantissime unā sim. Sed vos - fortes viri! - a gubernatrice Germaniae rīcīnā ad exitium et vastitatem vocabimini.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon Exinterator » Do 1. Sep 2016, 11:34

si vere moriturus es cave ne ultimos tuos dies in istiusmodi nugis perdas
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon ThomasVulpius » Do 1. Sep 2016, 11:57

Exinterator hat geschrieben:si vere moriturus es cave ne ultimos tuos dies in istiusmodi nugis perdas


Te tam iucundum quam antea esse cognovi.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon Exinterator » Do 1. Sep 2016, 12:40

erga te sincerae charitatis affectum gero
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 2. Sep 2016, 14:43

Exinterator hat geschrieben:erga te sincerae charitatis affectum gero


Te patet cupere me exenterari.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon Exinterator » Fr 2. Sep 2016, 19:16

Vulpi, abi in pacem
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon ille ego qui » Sa 3. Sep 2016, 11:57

ThomasVulpius hat geschrieben:Haec omnia ego ipse, quamquam hariolus non sum, iam dudum praedixeram. Sed vos me fuscum atque *fascistam vocare maluistis. Iam anno ante monui, ne profugis curribus publicis uti liceret, timens, ne mulieribus puellisque, quae ricas non gererent, stuprum inferrent. Sed vos mihi maledixistis et me Iudaeos odi contendistis. Cui autem maius in Iudaeos odium est quam *islāmistis barbatis? Nunc cavete, ne a profugis iussu *Corani interficiamini! Ego autem cancro confectus moriturus sum. Mors mea vobis gaudio certe erit. Iubilate! Ego, qui omnibus odio sum, in loca ulteriora proficiscar, ut in figurā *cummeā cum eā, quam nominatim appellare nefās est, coniunctissime atque amantissime unā sim. Sed vos - fortes viri! - a gubernatrice Germaniae rīcīnā ad exitium et vastitatem vocabimini.



nonne mihi olim dixisti, mi Vulpi, te de profugis nihil prorsus curare, sed id unum studere, ut fori sodalibus bilem moveres? :-P
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6902
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 3. Sep 2016, 14:55

nonne mihi olim dixisti, mi Vulpi, te de profugis nihil prorsus curare, sed id unum studere, ut fori sodalibus bilem moveres? :-P[/quote]

Vae! Tu me perspectum habes. Provocator popularis (Germanice: Rechtspopulist) sum.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 5. Sep 2016, 15:05

Exinterator hat geschrieben:Vulpi, abi in pacem


Requiescam in pace.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon Exinterator » Fr 9. Sep 2016, 16:44

totas vires collige ad hoc malum superandum, fortis esto! toto cordis affectu te complector, vale.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: de Mahumetanis civitati nostrae adiungendis

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 23. Sep 2016, 11:15

*Mahumetani e nostra civitate exterminandi et in civitates suas remittendi sunt. Sin aliter *islamistae barbati nos omnes iussu *Corani interficient.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 10 Gäste