De capitis poena restituenda

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De capitis poena restituenda

Beitragvon consus » Di 26. Jul 2016, 11:36

Nisi fallor, optimi sodales, sunt qui poena capitis in Turcia abhinc aliquot annos abrogata denuo fas ibi censeant esse aliquem morte multare, idque auctore Erdogano qui, si populo placuerit, eius se voluntati obsecuturum esse confirmat. Utinam monentem audiat Petrarcam cuius haec tradita sunt verba:
Quicquid vulgus laudat, paene vituperio dignum est; quicquid praedicat vel esse cogitat, vanum est; quicquid loquitur, falsum est; quicquid improbat, bonum est; quicquid approbat, malum.
Forsitan clariora sint Alcuini verba:
Nec audiendi qui solent dicere Vox populi vox Dei, cum tumultuositas vulgi semper insaniae proxima sit*.

______________________________
* Capitulare admonitionis ad Carolum 9, cf. Giuseppe Fumagalli, Chi l’ha detto? Milano 1958, p. 47.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De capitis poena restituenda

Beitragvon Exinterator » Di 26. Jul 2016, 11:57

erdogan legem islamicam restituere studet ut simul consensum populi adipiscatur et inimicos ad silentium redigat: nil novi sub sole. mox etiam respublica rursus in imperium ottomanum mutabitur cuius ille erit unus satrapes ...
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De capitis poena restituenda

Beitragvon Tiberis » Di 26. Jul 2016, 15:05

Tiberis Conso, amico suo humanissimo, s.d.p.

Rem publicam supplicium de civibus sumere minime probandum est. gubernatores sanctitatem vitae semper servare oportet!
tamen illud Petrarcae minime mihi placet. nonne in omni fere rei publicae constitutione legimus ius a populo oriri ? nonne superbiae vel arrogantiae est sententiam plebis neglegere? caveamus, ne, si illius dicta probemus, fundamenta civitatis periclitemur!
sed, ut ait Horatius noster, "est modus in rebus, sunt certi denique fines."
cuilibet rei populum suffragari minime est probandum. imprimis videndum est, ne iura humana minuantur, quod quidem fieret, si populus poenae capitis suffragaretur.
ego quidem censeo numquam nos erraturos esse, si ex re publica Helvetica exemplum nobis sumamus, in qua, cum populus plurimum possit, ius et aequitas optime praestantur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De capitis poena restituenda

Beitragvon Exinterator » Di 26. Jul 2016, 16:06

verba petrarchae tamen nihil aliud sibi volunt quam non esse tutum vulgi opinionem in iudiciis ferendis sequi, nam ille ius a populo oriri nedum negare, ne concipere quidem animo potuisset.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De capitis poena restituenda

Beitragvon consus » Di 26. Jul 2016, 22:44

Tiberi amico suo cum doctissimo tum etiam attentissimo s. p. d. C.
Constat inter nos „ius a populo oriri“ atque „superbiae vel arrogantiae (esse) sententiam plebis neglegere“. Qua de causa iusto tibi iure licere puto doctissimi illius viri verba vituperare. Quae quidem scripta primo aspectu videntur esse imprudentius; neque enim apparet quid proprium sit illius vulgi de quo cogitat Petrarca. Cum iam ipse hunc ut ita dicam defectum intellexissem, addendam censebam sententiam Alcuini quoniam verbis utitur ‚tumultuositatis vulgi“. Forsitan haec tibi placeat Petrarcae sententia a me paulum suppleta:
Quicquid vulgus tumultuosum laudat, paene vituperio dignum est &c.

Cura ut valeas.
Zuletzt geändert von consus am Mi 27. Jul 2016, 14:03, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De capitis poena restituenda

Beitragvon Tiberis » Di 26. Jul 2016, 22:58

consus hat geschrieben: neque enim apparet quid proprium sit illius vulgi de quo cogitat Petrarca.

nescio an de "effrenata insolentia multitudine" cogitaverit, de cuius furore insano apud Tullium nostrum (re publ.1,65) legimus.
utcumque res se habet: ne obliviscamur, qua aetate Petrarca vixerit! media aetate exeunte quis dubitat quin plebs maxima ex parte inculta atque inerudita non apta fuerit, quae rem publicam regeret ?
ceterum sententia Petrarcae abs te suppleta mihi quoque probatur.
optime vale! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De capitis poena restituenda

Beitragvon consus » Di 2. Aug 2016, 10:59

Ad Rhenum quidam venerant Turci truces
Ut collaudarent principem pravum suum.
Vexilla russa tot vibrarunt ut locus
Rigatus tamquam sanguine fulgeret rubro.
Sed quod maiorem nobis terrorem incutit
Vox est eorum poenam capitis qui petunt.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De capitis poena restituenda

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 31. Aug 2016, 15:02

Quicquid id est timeo *islāmistas barbatos etiam e Turciā huc venientes.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De capitis poena restituenda

Beitragvon marcus03 » Mi 31. Aug 2016, 16:41

Salve Vulpi, vetus filix altera!
Illam apophesim expectare pergere debebimus, dum genus humanum ab utroque nostrum liberetur ac redimatur. ;-)
Isti barbati in te iugulando iterum naufragium fecisse videntur. Quorum cultri quadam acie necessaria caruerint. :lol:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste