de nocte serenata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

de nocte serenata

Beitragvon Tiberis » So 30. Okt 2016, 13:37

carmine, quod Consus noster nuperrime nobis investigandum dederat, mirum in modum commotus facere non potui, quin verba Theodisca in Latinum converterem. quod quatenus mihi contigerit, vos ipsi iudicate! ne dubitaveritis me vituperare, si quid parum apte vel parum Latine dictum vobis videatur!


Verklärte Nacht

Zwei Menschen gehn durch kahlen, kalten Hain;
der Mond läuft mit, sie schaun hinein.
Der Mond läuft über hohe Eichen,
kein Wölkchen trübt das Himmelslicht,
in das die schwarzen Zacken reichen.
Die Stimme eines Weibes spricht:

Ich trag ein Kind, und nit von dir,
ich geh in Sünde neben dir.
Ich hab mich schwer an mir vergangen;
ich glaubte nicht mehr an ein Glück
und hatte doch ein schwer Verlangen
nach Lebensfrucht, nach Mutterglück
und Pflicht – da hab ich mich erfrecht,
da ließ ich schaudernd mein Geschlecht
von einem fremden Mann umfangen
und hab mich noch dafür gesegnet.
Nun hat das Leben sich gerächt,
nun bin ich dir, o dir begegnet.

Sie geht mit ungelenkem Schritt,
sie schaut empor, der Mond läuft mit;
ihr dunkler Blick ertrinkt in Licht.
Die Stimme eines Mannes spricht:

Das Kind, das du empfangen hast,
sei deiner Seele keine Last,
o sieh, wie klar das Weltall schimmert!
Es ist ein Glanz um Alles her,
du treibst mit mir auf kaltem Meer,
doch eine eigne Wärme flimmert
von dir in mich, von mir in dich;
die wird das fremde Kind verklären,
du wirst es mir, von mir gebären,
du hast den Glanz in mich gebracht,
du hast mich selbst zum Kind gemacht.

Er faßt sie um die starken Hüften,
ihr Atem mischt sich in den Lüften,
zwei Menschen gehn durch hohe, helle Nacht.


De nocte serenata

Frigentem peragrant silvam homines duo:
lunam qui inspiciunt ut comitem suum.
quercorum superat luna cacumina.
nubes non minuunt aethera lucidum,
nigrum ad caela levat silva suum caput.
tandem femina sic alloquitur virum:

„Partus non tuus est, alvo ego quem fero.
peccavi. comes – heu – flagitiosa sum.
quod non credideram rem fore prosperam,
felix quodque parens esse cupiveram
matrisque officii spes mihi manserat,
ignotum - horribile est dictu -ego passa sum
me stuprare virum rem simul approbans.
nunc delicta luo. me tenet ultio
vitae, cum inciderim forte tibi, tibi.”

Incerto mulier progreditur gradu
ad lunam comitem suspiciens suum.
fusci in tanto oculi lumine diffluunt.
sic affatur eam denique vox viri:

“Partus ne tibi sit tanto oneri tuus.
fulgor quantus adest ! ecce micantia
caeli sidera! en! omnia splendicant!
tu mecum fluitas in gelido mari,
at mirus calor ex altero in alterum
manat: quo ille puer fiet amabilis.
illum tu paries filium uti meum.
tu splendore animam quae afficeres meam,
fecisti, ut fierem rursus ego puer.”

Corpus iam validum amplectitur illius ;
Amborum halitus est unus in aere,
claram cum peragrant noctem homines duo.
Zuletzt geändert von Tiberis am Sa 12. Nov 2016, 14:30, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9503
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de nocte serenata

Beitragvon consus » Sa 12. Nov 2016, 11:50

Nunc demum mihi, mi doctissime amice, tempus erat opusculi tui perlegendi excellentissimi.

Carmen Demelii vertisti versibus aptis:
Vates quis, Tiberis, te superare potest?


:klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13308
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de nocte serenata

Beitragvon ille ego qui » Sa 12. Nov 2016, 12:19

:klatsch:

et ergo carmine tuo valde sum delectatus.
hoc uno loco rationem metricam non penitus teneo:

fusci in tanto oculi lumine pereunt.


nonne per- syllaba longa sit necesse est?

bene valete :)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de nocte serenata

Beitragvon Tiberis » Sa 12. Nov 2016, 14:37

ille ego qui hat geschrieben: fusci in tanto oculi lumine pereunt.

nonne per- syllaba longa sit necesse est?



recte me neglegentissimum de hoc loco vitioso mones, optime Christiane. :oops:
quem iam emendavi. :wink:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9503
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de nocte serenata

Beitragvon ille ego qui » Sa 12. Nov 2016, 17:38

:-) !
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste