Finis bonus

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Finis bonus

Beitragvon hellas123 » Fr 24. Feb 2017, 20:00

Salvete!

Quaestio habeo: diciuntur: "finis bonus - omne bonum" vel "finis bonus - cuncta bona"?
hellas123
Civis
 
Beiträge: 17
Registriert: So 15. Jan 2017, 18:34

Re: Finis bonus

Beitragvon Tiberis » Fr 24. Feb 2017, 21:21

equidem censeo neutrum bene Latine dici. primum, quod "Ende" = eventus , non finis; deinde, quod istiusmodi sententias non ita reddimus, ut verbum de verbo exprimamus. nescio an melius sit dicere: "denique omnia feliciter eveniunt/ evenerunt"
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9798
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Finis bonus

Beitragvon hellas123 » Fr 3. Mär 2017, 13:54

gratias ago. Solutio tua multo melior est. Sed incommoditas parva habet, nam structura quasi "antithesis" (confer: "quot servi - tot hostes") perdita est. Iterum gratias ago.
hellas123
Civis
 
Beiträge: 17
Registriert: So 15. Jan 2017, 18:34

Re: Finis bonus

Beitragvon consus » Fr 3. Mär 2017, 16:46

Forsitan tibi haec Nasonis placeant verba (Her. 2, 85): EXITVS ACTA PROBAT, id est: Exitu rerum prospero ante quoque quae facta sunt probantur (cf. Rhet. Her. 1, 14).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13531
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Finis bonus

Beitragvon hellas123 » Di 14. Mär 2017, 10:56

recte dixisti. Adagium tuum simile est. Gratias ago.
hellas123
Civis
 
Beiträge: 17
Registriert: So 15. Jan 2017, 18:34

Re: Finis bonus

Beitragvon ille ego qui » Do 23. Mär 2017, 17:52

@Tiberis:
finis numquam est Ende?

@Consus:
perplacent verba Nasonis. ex parte mihi etiam similia videntur nostro "der Zweck heiligt die Mittel"...

valete!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Finis bonus

Beitragvon Tiberis » Do 23. Mär 2017, 23:26

ille ego qui hat geschrieben:finis numquam est Ende?

immo vero saepissime id significat, sed ita, ut, si hoc verbo utimur, vel locum vel tempus intellegamus, usque ad quem vel ad quod aliquid pertinet vel tendit, veluti "finis vitae", "finis operis" eqs.
sin autem lingua nostra dicimus "(Wenn das) Ende gut (ist), (ist) alles gut", verbum Theodiscum (scil. Ende) neque locum nec tempus significat, sed eventum. (Ende= Ausgang,Ergebnis)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9798
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Finis bonus

Beitragvon Zythophilus » Fr 24. Mär 2017, 00:11

Wörtliche Übersetzungen solcher Wendungen sind schwierig; eher stößt man auf sinngemäß entsprechende Formulierungen in anderen Sprachen. Für "Ende gut, alles gut" findet man neben ein paar unbrauchbaren Übersetzungen immer wieder die Worte finis coronat opus. Die werden Ovid zugeschrieben - coronat opus passt auch wirklich in einen daktylischen Vers -, aber an der z.B. im Wikipedia-Artikel angegebenen Stelle Heroides II 5 stehen sie leider nicht. Dort liest man exitus acta probat - und das passt ebenfalls und ist von Ovid.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15218
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Finis bonus

Beitragvon Tiberis » Fr 24. Mär 2017, 00:58

nonne sumus in foro Latine loquendi?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9798
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Finis bonus

Beitragvon Zythophilus » Fr 24. Mär 2017, 07:48

Licet errarim, prima quaestio "quaestio habeo" Latina non uidetur. Praeterea uerbis Germanicis usus uersionem eius prouerbii Latinam demum ostendi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15218
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste