Quaestio

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Quaestio

Beitragvon Exinterator » Mi 12. Apr 2017, 16:59

Quaestionem amicis teotiscis huiusce fori propono: quoniam Philippus Melanchthon nomen gentile q. e. Schwarzerd ad verbum graece vertit, nonne similiter etiam Febronius nomen suum Hontheim ad verbum latine vertit? Quid sibi vult Hontheim teotisce? Gratias ei in antecessum ago qui responderit.
Zuletzt geändert von Exinterator am Mi 12. Apr 2017, 23:09, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Quaestio

Beitragvon Christophorus » Mi 12. Apr 2017, 17:14

Nomen "Hontheim" nonnullis hominibus et oppido erat vel est, quibus communis est origo in pago Rheinland-Pfalz (Rhenania-Palatium).

Quia unus eorum nominabatur "Hontheim" sive "Hundheim"


https://de.wikipedia.org/wiki/Lothar_Fr ... n_Hundheim


responsum esse potest: Domicilium canis/canum.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Quaestio

Beitragvon Medicus domesticus » Mi 12. Apr 2017, 17:25

Febronius < februo, februus
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Quaestio

Beitragvon medicus » Mi 12. Apr 2017, 17:33

Ille episcopus nomine Febronii usus est pro pseudonymo, quia contra ecclesiam scripsit.
Nomen Febrosius de nomine filiae et sororis Febronia deduxit.

http://www.rheinische-geschichte.lvr.de ... theim.aspx
https://la.wikipedia.org/wiki/Iustinus_Febronius
Zuletzt geändert von medicus am Mi 12. Apr 2017, 20:43, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quaestio

Beitragvon Zythophilus » Mi 12. Apr 2017, 20:07

Febronius nomine ficto usus est, ne quis sciret, quis esset, quia ut episcopus nomine suo papam reprehendere non potuit. Ideo nomen Latine uertere non licuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16842
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quaestio

Beitragvon Exinterator » Do 13. Apr 2017, 00:14

EXINTERATOR AMICIS TEOTISCIS SPD

Gratias omnibus vobis. Febronius Archiepiscopi Treverensis coadiutor fuit, hoc est qui legitime cooptatur in Archiepiscopum a titulari atque eius vice fungitur dum ille a residentia abest, etiam indefinite pro tempore. In libris meis scriptum est Febronium sub pseudonymo scripsisse et ego quidem putabam eum sic fecisse quia, ut medicus et Zythophilus notaverunt, adversus sedem Romanam scripturus ab ipsa deprehendi quisnam esset nolebat; tamen, qua sum stultitia, putabam quoque eum, ut fert mos quorundam scriptorum modernorum, nomen suum ad verbum latine vertisse. Quod quidem fieri nequit cum sit rationi contrarium et porro Febronii nomen teotiscum latine domum canum fere, prout Christophorus ait, significet. Iterum gratias!
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste