Quaestio

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Quaestio

Beitragvon Exinterator » Fr 26. Mai 2017, 12:26

Exinterator toti gregi salutem:
Cum commentarium legerem de vita M. A. Barbadici ab A. Volpini compositum, offendi locum quo is ait Corneti (hodie Tarquiniae) Barbadicum episcopum auctorem fuisse aliquot presbyteris se congregandi in societate canonica iuxta institutum Barptolomaei Szer, qui tum temporis (ineunte saeculo decimo octavo) in multis Germaniae partibus, proposita societate vitae, multos sacerdotes ad veterum morum consuetudinem revocaverit. Velim me adiuvetis, vosque interrogo quinam fuerit Barptolomaeus Szer, quandoquidem eius nomen latinum nusquam inveniri potest, at fortasse in Germania clariori fama nitet. Gratias in antecessum. Valete
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 330
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Quaestio

Beitragvon Christophorus » Fr 26. Mai 2017, 16:45

Certusne es eum nomen suum in linguam latinam convertisse - aetate humanitatis iam praetermissa?

Si ita vis, "Szer" forma quasi "Polonisata" substantivi Germani "Schere" (vel "Scherer") est. Nomina familiaria in Germania sunt e.g. "Scheer" et "Scherer".
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Benutzeravatar
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2555
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Quaestio

Beitragvon Zythophilus » So 28. Mai 2017, 21:35

Barptolomaeus iam forma mira est, sed interdum inueniri uidetur. Szer fortasse uerbum Hungaricum uel pars uerbi Hungarici est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15138
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quaestio

Beitragvon Zythophilus » So 28. Mai 2017, 21:41

Szer cognomen Polonicum esse uerisimile est, sed formam Polonizatam nominis Germanici esse uix arbitror, sed decernere non possum. Quidam huius nominis, quamuis multi non sint, certe in Polonia uiuunt. http://www.moikrewni.pl/mapa/kompletny/szer.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15138
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quaestio

Beitragvon Exinterator » Do 1. Jun 2017, 10:32

Christophorus hat geschrieben:Certusne es eum nomen suum in linguam latinam convertisse - aetate humanitatis iam praetermissa?

Si ita vis, "Szer" forma quasi "Polonisata" substantivi Germani "Schere" (vel "Scherer") est. Nomina familiaria in Germania sunt e.g. "Scheer" et "Scherer".

Nomen est Szer quidem, at fortasse in eo mendum orthographicum inest. Certe ego nihil novi de aliqua congregatione sacerdotum in germania tum temporis condita, immo pro certo habeo nullam conditam esse.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 330
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste