de foro nimis quieto

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

de foro nimis quieto

Beitragvon Tiberis » Do 13. Jul 2017, 01:37

Pagina nostra silet, somnoque iacent fora cuncta .
cur ita sit, quaero. sed adhuc me causa latebat.
Consus noster ubi est? mora quae potuit retinere
Zythophilos, Medicos, Marcos aliosque sodales?
advena nullus adest, a nobis qui petat ullum
consilium. "sed ita est", dicas,"quia feriae inirunt."
sit ita, nec tamen ante quies fora tanta tenebat.
unus ego resto desertique a grege custos
hic maneo stabuli , cum vana poemata pango.
:( :sleep:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9503
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Christophorus » Fr 14. Jul 2017, 13:28

Etiam Romane noster, vir forensis officialisque, raro scribit. :sad:

Sed Christophorus, quamvis eius mentio facta non sit, adest et de aenigmate cogitat.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Benutzeravatar
Christophorus
Dictator
 
Beiträge: 2462
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Tiberis » Fr 14. Jul 2017, 23:06

Christophorus hat geschrieben:Sed Christophorus, quamvis eius mentio facta non sit, adest

mentionem tui non feci, spectatissime amice, quia pro certo habui te adesse. :D :)
nihilo minus te oro, ne mihi ob eam rem irascaris. cave putes nomine tuo omisso te minoris a me existimari.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9503
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Christophorus » Fr 14. Jul 2017, 23:39

Tiberis hat geschrieben:
Christophorus hat geschrieben:
Sed Christophorus, quamvis eius mentio facta non sit, adest

mentionem tui non feci, spectatissime amice, quia pro certo habui te adesse. :D :)
nihilo minus te oro, ne mihi ob eam rem irascaris. cave putes nomine tuo omisso te minoris a me existimari.


sed:

Tiberis hat geschrieben:

unus ego resto


:was: :shock: :lol:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Benutzeravatar
Christophorus
Dictator
 
Beiträge: 2462
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 15. Jul 2017, 09:24

Tiberis hat geschrieben: Medicos,...

Salve Tiberis,

Cottidie mihi tempus non est scribere Latine laboris medici causa. In valetudinario praefectus Receptaculi Prompti saepissime ago aliquid et molior - diem noctemque. Aestate etiam multi sodales modo terras peregrinas visitantes otiis atque feriis fruuntur, ut interdum fora quasi quieti se dent. Mihi nunc sunt duo dies sine ullo labore ... :-D

Vale.
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6389
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Zythophilus » Sa 15. Jul 2017, 14:33

Zythophilus redii post bidua quinque loquorque,
ne iam me, Tiberis docte, silere putes.
Zythophilus
Pater patriae
 
Beiträge: 14848
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Tiberis » Sa 15. Jul 2017, 15:01

Zythophilum reducem post bidua quinque salutat
et Medicum Tiberis. reddita vita foro est.

:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9503
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 15. Jul 2017, 16:30

Hārum rērum causās esse duās Caesar docuit: Prīmum, quod Thōmam *Vulpium sententiam dīcere vetuistis. Deinde, quod eās rēs, quae ille Graecē scrīpsit, nōn legitis. "Graeca sunt, nōn leguntur." :hairy: :-o

Quam ob rem ille seriem *tēloptēricam, quae dē lūdō soliōrum est, libentius spectat quam in forō vestrō versātur. :klatsch: :D
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am So 20. Aug 2017, 14:34, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3470
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Christophorus » Sa 15. Jul 2017, 17:27

Tiberis hat geschrieben:unus ego resto


Tiberis hat geschrieben:Zythophilum reducem post bidua quinque salutat
et Medicum Tiberis. reddita vita foro est.

:-D



Magis magisque hoc in foro duas classes collegarum sodaliumve existimare mihi videris. :-o
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Benutzeravatar
Christophorus
Dictator
 
Beiträge: 2462
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon consus » Sa 15. Jul 2017, 18:54

Anno salutis MDCCXCVIII Idibus Iuliis.

Insignis lapis, Idibus Rosettae
Qui Quinctilibus est repertus olim,
Verboso iuvat ore nos trilingui.


***
Hoc scribo, Tiberis, videas ut me quoque adesse.
Crede: foris nostris usque fidelis ero.


:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13308
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Tiberis » Sa 15. Jul 2017, 21:25

Christophorus hat geschrieben:Magis magisque hoc in foro duas classes collegarum sodaliumve existimare mihi videris.


o me incautum, me temerarium, cuius verba tanta ambiguitate tibi esse videantur, ut ita sentias! :-o
te oro mihi credas nullo quidem tempore de duobus sodalium generibus me cogitasse. vide, ne similis fias alterius filii in imagine de filio amisso vel de amore paterno: qui, cum pater alterum filium , quem amissum esse putabat, post tot annos redeuntem summo cum gaudio salvere iussisset, de ea re questus est scilicet timens, ne minus a patre diligeretur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9503
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Tiberis » So 16. Jul 2017, 01:15

consus hat geschrieben:Hoc scribo, Tiberis, videas ut me quoque adesse.Crede: foris nostris usque fidelis ero.


Paene ego credideram te denique deseruisse
haec fora. Rursus ades. Gratia dis superis!

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9503
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » So 16. Jul 2017, 12:48

Christophorus hat geschrieben:Magis magisque hoc in foro duas classes collegarum sodaliumve existimare mihi videris. :-o


Rēctē dīxtī! Egō quidem omnibus persōna ingrāta, ut ita dīcam, esse videor, quamquam nēmō vestrum ē Graecē scrībendō ad mē aspīrāre potest. (cf. CIC. Brut. 84) :hail:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3470
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon medicus » So 16. Jul 2017, 14:15

@ ThomasVulpius: Tu in mundo larvarum,idolorum,monstrorum,phantasmatum vivere videris :hairy:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3766
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Exinterator » So 16. Jul 2017, 14:27

Exinterantor Tiberi Spd:

Sim licet officiis multis distentus in Urbe
Qualibet huc venio terque quaterque die
Zuletzt geändert von Exinterator am So 16. Jul 2017, 14:35, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 314
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste