de foro nimis quieto

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Exinterator » So 16. Jul 2017, 14:30

ThomasVulpius hat geschrieben:
Quam ob rem ille seriem *tēlōphthēricam, quae dē lūdō soliōrum est, libentius spectat quam in forō vestrō versātur. :klatsch: :D


illa series telophterica non tanti valet quanti aestimatur ...
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon consus » So 16. Jul 2017, 16:00

ThomasVulpius scripsit / hat geschrieben:... Deinde, quod eās rēs, quas ille Graecē scrīpsit, nōn legitis. "Graeca sunt, nōn leguntur." ...

Sunt qui Graeca legant, o Vulpi: Fortia facta
Cognovi Rebiae tot tua verba legens.

:grins:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » So 16. Jul 2017, 17:19

medicus hat geschrieben:@ ThomasVulpius: Tu in mundo larvarum,idolorum,monstrorum,phantasmatum vivere videris :hairy:


Nūlla potest esse lingua antīqua, quam discō vel didicī, quā ad nārrandum dē lārvīs, *abstractōribus vel *abstractrīcibus vigōris, *ectoplasmate aliīsque eius modī rēbus nōn abūtor. Eaene rēs rē vēra sint, nēmō scit nisī hariola. :lol: :D :-D :) :smile:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » So 16. Jul 2017, 17:26

consus hat geschrieben:Sunt qui Graeca legant, o Vulpi: Fortia facta
Cognovi Rebiae tot tua verba legens.

:grins:


Etiam rēgīnae dracōnum facta tē cognōsse spērō. :huepf: :roll: 8)
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Di 18. Jul 2017, 11:24

Vōs illī gregī Latīnē loquentium similēs esse vidēminī: Cum enim adsum, rēs īnsulsās prōpōnī queriminī; cum autem absum, tōtum forum quasi silēre (sc. queriminī). Utrum māvultis? Utrum Latīnē disputāre an dignē tacēre? Cīvem cīvitātis populāris, quicquid in buccam vēnerit, dīcere meā quidem opīniōne liceat. Sed vōs ūnam sōlam opīniōnem, quam rēctam esse opīnāminī, probātis. At egō apertē dīcō: "Quot hominēs, tot sententiae."
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon consus » Di 18. Jul 2017, 12:38

ThomasVulpius scripsit / hat geschrieben:...Etiam rēgīnae dracōnum facta tē cognōsse spērō...

Quae regina regat tortos dirosque dracones,
Me – fateor – stupidum pro pudor! hercle latet.

:oops: :mrgreen:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 19. Jul 2017, 14:39

consus hat geschrieben:Quae regina regat tortos dirosque dracones,
Me – fateor – stupidum pro pudor! hercle latet.

:oops: :mrgreen:


Quae illa sit, fac cognōscās! :klatsch:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 19. Jul 2017, 14:44

Quīn egō rēs īnsulsās linguīs antīquīs cōnscrīptās nōn prōpōnam?

नरा विसारिभिरमृतशवैः खादिताः ॥
narā visāribhir amṛtaśavaiḥ khāditāḥ ॥
 
Hominēs ā deambulantibus *vēmortuīs dēvorātī sunt.
 
narāḥ + visāribhiḥ = narā visāribhiḥ
visāribhiḥ + amṛtaśavaiḥ = visāribhir amṛtaśavaiḥ
 
नर [nara] (m.) vir, homō
विसारिन् [visārin] (m., f., n.) deambulāns
अमृत [amṛta] (m., f., n.) nōn mortuus
शव [śava] (m., n.) cadāver
अमृतशव [amṛtaśava] (m., n.) cadāver, quod mortuum nōn est; Germānicē "Untoter", "Zombie" 
खाद् [khād] (I), खादति [khādati] edere, dēvorāre; PPP khādita (m., f., n.) 
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon consus » Mi 19. Jul 2017, 22:48

Indorum linguam cui nostrum notam putas
Ita esse, Vulpi, sermonem ut doctum legens
Iucundum et verum mente capiat gaudium?
Agrestes sumus, hoc fatemur. Te precor
Indoctis nobis animo parcas nobili.


:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » So 23. Jul 2017, 15:59

medicus hat geschrieben:@ ThomasVulpius: Tu in mundo larvarum,idolorum,monstrorum,phantasmatum vivere videris :hairy:


Cum ē grege Latīnē loquentium ēiectus essem, sodālis quīdam tam bonum *Latinistam tam dēprāvātae mentis esse sē mīrārī scrīpsit.

Nīmīrum! Cuius vestrum domus praeter meam (sc. domum) ā lārvā inquiētātur? *Ectoplasma est. Lārvae sunt. Hariolae vēra vāticinātae sunt. Vīvere iuvat. Nam domī meae rēs dēpelluntur et aliīs atque anteā locīs sunt. Armāriōrumque forēs ipsae sē et aperiunt et claudunt. Atque āēr tremere incipit eiusque, quam nōminātim appellāre nefās est, fōrma adumbrātur. Eius vōcem audiō. Lārva "prōpōne" inquit "in omnibus linguārum antīquārum gregibus quam īnsulsissimās rēs, ut omnēs vim meam magicam atque *Voodooēnsem pertimēscant! Egō enim deae *Durgae incarnātiō vel dēscēnsiō vel repraesentātiō sum. Adōrāte igitur mē hīs verbīs *Sānscritīs ūsī:

ॐ दुर्गायै नमः ॥

om durgāyai namaḥ ॥

Omnia! *Durgae venerātiō (sit)!"

Atque egō:

भुवनपत्नि नमोऽस्तु ते ॥

bhuvanapatni namo'stu te ॥

Tōtīus rērum ūniversitātis dominātrīx, venerātiō tibī estō.

namaḥ + astu = namo'stu

पत्नी [patnī] (f.) uxor, dominātrīx
भुवन [bhuvana] (n.) rērum ūniversitās
भुवनपत्नी [bhuvanapatnī] (f.), Vocātīvus भुवनपत्नि [bhuvanapatni] tōtīus rērum ūniversitātis dominātrīx
नमः [namaḥ] (n.) salūtātiō, venerātiō
ते [te] datīvus singulāris prōnōminis persōnālis secundae persōnae, Latīnē "tibī"
अस्तु [astu] estō, Graecē ἔστω

Utrum haec sēriō an per iocum scrīpta sint, nēmō scit nisī sortilega.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Do 24. Aug 2017, 16:53, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon medicus » Sa 12. Aug 2017, 16:25

Stomachatus hat geschrieben:Niemand hat Dich vermisst.


Non licet loqui talia verba de homine longe morbo vexato, qui nunc rensanuit. :prof2:


http://www.latein.at/phpBB/viewtopic.ph ... 67#p338718
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon consus » Sa 12. Aug 2017, 17:33

QVI IN AVGVSTO HOC FORO LINGVA BARBARA VSVS ERIT SACER ESTO (Lex XII tab., frg. inc. sed.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon consus » Sa 12. Aug 2017, 19:16

Stomachatus hat geschrieben:
consus hat geschrieben:QVI IN FETIDO HOC STERQVILINO SANA RATIONE VSVS ERIT SACER ESTO (Lex XII tab., frg. inc. sed.)

Tanta tu ira videris exaestuare, Stomachate, ut non verearis declarare haec verba a me ipso esse scripta. Quid ergo mirum si postulo ut verba "Consus hat geschrieben" quam primum exstinguas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Tiberis » Sa 12. Aug 2017, 20:41

Conviciis istius Stomachati lectis nihil aliud mihi in mentem venit nisi hoc proverbium luculenter dictum:
latrent canes, sed perseverat ire grex.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Willimox » Sa 12. Aug 2017, 21:53

Figura Stomachata se ipsam celebrans...

Bild

Hoc vinum bibas prudenter scribas:

Bild
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste