de foro nimis quieto

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 16. Sep 2017, 14:45

Stomachatus hat geschrieben:Utcumque res hoc in foro se habent, nunc totâ Germaniâ Ørbergiani, non Saravipontani, circulos Latinos condunt et regunt et summa ope nituntur ad Latinitatem servandam et provehendam. Attamen tu per rete mala facis praeconia, quae inceptis nostris detrimento sunt.


Cūr persevērēs in tuā sententiā mē ratiōnī *Saravipontānae favēre et *Øbergiānae obtrectāre, nōn intellegō. Neque ūlla rēs cum *Saravipontānīs mihī est. Immō in eōrum odia incurrī. (cf. CIC. off. 1,150) Iī enim Chrīstiānī sunt, sed egō deam *Durgam veneror. Praetereā ad doctrīcem *Sigrīdem *Albert nōn sōlum dē eā deā adōrandā scrīpsī sed etiam *Putīnum, imperātōrem *Russiae, laudāvī. Tum illa mulier respondit sē nōn iam epistulās ā mē accipere velle. Discordia igitur et inimīcitiae inter eōs et mē intercessērunt. Cum *Sigrīdis modus docendī tibī displiceat, eam adī et eī modum *Saravipontānum opprobrā!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 16. Sep 2017, 15:45

Stomachatus hat geschrieben:Utcumque res hoc in foro se habent, nunc totâ Germaniâ Ørbergiani, non Saravipontani, circulos Latinos condunt et regunt et summa ope nituntur ad Latinitatem servandam et provehendam. Attamen tu per rete mala facis praeconia, quae inceptis nostris detrimento sunt.


Quae sit ratiō *Ørbergiāna, mihī omnīnō ignōta est. Egō linguam Latīnam modō trālātīciō didicī. Sed sī rē vērā mē artī Latīnē loquendī obtrectāre putēs, īnsāniās. Tē autem, quī fīlius *psȳchologī sīs, īnsānīre vērimile est. Nam *psȳchologī in īnsānā arte versantur, quod dē animā hominis loquuntur. Sed hominī esse animam *physicē probārī nūllō modō potest. *Psȳchologī ut sortilegae loquuntur. Quid autem interest inter *psȳchologum et hariolam? Hariola quidem vēra vāticinātur, *psȳchologus ōscitāns hālūcinātur.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ille ego qui » Sa 16. Sep 2017, 17:55

o Thoma ... quo usque tandem ...? ;)
neque stomachor neque igitur Stomachato mihi nomen imposui.
tamen fateor me aliqua cum titillatione rixulas vestras perlegisse ;-)
utrumque vestrum pariter saluto!

@Tiberis:
quid significat poematium istud Italicum?

Valete :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Tiberis » So 17. Sep 2017, 13:45

ille ego qui hat geschrieben:quid significat poematium istud Italicum?


in pueris et in insanis tractandis interdum simulatione opus est ita, ut, cum ineptias eorum neglegere videamur, non desinamus observare, quid contendant.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Di 19. Sep 2017, 15:13

Stomachatus hat geschrieben:Vulpi narra nobis plura de studiis tuis! talia suscitant studium.


Equidem *Daeneryn *Targaryen veneror:

https://www.facebook.com/DaenerysTargaryenTheQueen/videos/884806521630994/

Me reginae draconum amore captum esse scis:

https://www.facebook.com/DaenerysTargaryenTheQueen/videos/1258622957582680/
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Exinterator » Di 19. Sep 2017, 23:26

Vulpi, privatim ille ego per nuntia prosopobiblica dudum me fecit certiorem se non stomachatum sed deum ac dominum artis stilisticae vocari
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 20. Sep 2017, 12:06

Stomachatus hat geschrieben:Vulpi narra nobis plura de studiis tuis! talia suscitant studium.


Certē audiās, quās rēs egō faciam, ut omnibus īnsānus atque perversus esse videar. Sed valdē errāstī, Stomachātē. Egō enim, cum in pūblicō versor, senex sevērior atque mōrōsus esse pūtor. Tantum īnsānē iocor, cum in rēte versor. Neque, cum discipulōs subsidiāriōs doceō, dē īnsānīs neque perversīs rēbus loquor - ūnā rē exceptā: Cum puerō certa *cīnēmatogrammata spectāre placet, ēnūntiāta eius *cīnēmatogrammatis in Latīnum convertō. Exemplī grātiā bella sīderea prōferam. Cum coniūnctīvus praesentis temporis in sententiā prīmāriā discendus est, hōc exemplō ūtor: "Vīs tēcum sit!" Cum accūsātīvus cum īnfīnītīvō, hōc: "Imperātōrī nūntiātum est sēditiōsōs stēllam mortiferam aggredī velle." Cum ablātīvus absolūtus, hōc: "Stēllā mortiferā dēlētā sēditiōsī gaudēbant."

Quā dē rē etiam Graecē scrīpsī:

http://www.e-latein.at/phpBB/viewtopic.php?f=22&t=44579&p=339520#p339520
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 22. Sep 2017, 13:24

Stomachatus hat geschrieben:Vulpi narra nobis plura de studiis tuis! talia suscitant studium.


Mē mulierēs fictās sōlās amāre scītōte!

https://www.facebook.com/1123294951042698/photos/a.1123302987708561.1073741827.1123294951042698/1640579249314263/?type=3&theater

Mulierēs plumbea tēla iacientēs mihī valdē placent.

https://www.facebook.com/1123294951042698/photos/a.1123302987708561.1073741827.1123294951042698/1123303037708556/?type=3&theater
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste