de foro nimis quieto

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Exinterator » Sa 2. Sep 2017, 18:09

ego vero heri videre per somnium mihi sum visus Godzillam Berolinum venisse officinas thermonuclearias voratum ...
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 331
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » So 3. Sep 2017, 13:08

ille ego qui hat geschrieben:modo accepi saltem unum esse fori sodalem, qui opinaretur ME esse illum Stomachatum.
scio equidem casu, quis sit. sed vehementer infiteor me esse ipsum!!! :-o :-o :-o


Egō, quī ferē omnibus hominibus odiō sim, ipse ferē omnibus diffīdō, etiam illī dominō ac paene deō artis *stilisticae. Quamquam ille homō bonus, quī dīcitur, esse et profugōs ascīscī velle, tamen nōmine ēmentītīciō "Stomachātī" ūsus mihī nōn iam vidētur. Praetereā ille magistrātus interim factus est et egō magistrātibus fidem mē habēre prōrsus negō. Quī enim reī pūblicae nostrae servit, is homō bonus esse nōn potest. :hairy:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » So 3. Sep 2017, 13:23

Exinterator hat geschrieben:ego vero heri videre per somnium mihi sum visus Godzillam Berolinum venisse officinas thermonuclearias voratum ...


Egō, quī magus āter sim, *Godzillam, dracōnem immānem, ē *Nippōniā magīā ātrā ūsus *Berolīnum advocāvī eōsque, quī rem pūblicam nostram gubernant, ignī, quem ex ōre prōvomeret, in pulverem atque cinerem redigere iussī. :hairy:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

de foro non iam quieto

Beitragvon ThomasVulpius » So 3. Sep 2017, 13:27

Ea, quae efficere volueram, effēcī: neque iam forum nimis quiētum est. Mē enim praesente disputātiōnēs vīvidae fīunt, contrōversiae ācrēs sunt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Zythophilus » So 3. Sep 2017, 14:48

Conturbans gaudet fora Vulpius, eius ut est mos,
ut fora non liceat nostra quieta queri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15259
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Tiberis » So 3. Sep 2017, 15:37

ThomasVulpius hat geschrieben:Mē enim praesente disputātiōnēs vīvidae fīunt, contrōversiae ācrēs sunt.

:D
quaenam - dic mihi! - disputationes?
controversia quid tibi videtur?
nugas propositas ineptiasque
aptas num esse putas satisque dignas,
acri quas animo gravique mente
ardentes cupidique disseramus?
:roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » So 3. Sep 2017, 16:17

Tiberis hat geschrieben:quaenam - dic mihi! - disputationes?
controversia quid tibi videtur?
nugas propositas ineptiasque
aptas num esse putas satisque dignas,
acri quas animo gravique mente
ardentes cupidique disseramus?
:roll:


Ita est! Semper est philosophicē disputandum dē cadāveribus ambulantibus, dē figūrīs nārrātiōnum *Nippōnicārum dēlīneātis, dē dracōnum rēgīnā, dē aliēnigenīs ā sōle *Vēgā oriundīs, dē vermibus rapidīs - quam diū dē eīs nōn iam locūtus sum! - aliīsque eius generis animālibus. :D :lol:

Mihī quidem persuāsum est M. Cicerōnem, sī hāc aetāte vīveret, neque dē philosophiā nec rē pūblicā sed dē figūrīs narrātiōnum *Nippōnicārum dēlīneātīs et rēgīnā dracōnum dissertūrum fuisse. Quid enim potest esse antīquius quam disserere, utrum *Rebecca *Lee, quae arma ambābus manibus tenet, an *Daenerys *Targaryen, quae dracōne ignivomō vehitur, plūrīs *islāmistās barbātōs aut imbre plumbeōrum tēlōrum perforārit aut ignī, quem *Drōgō ex ōre anhēlāsset, cremārit? Quid dīcam dē vermibus rapidīs, quī sub solō celeriter prōserpentēs domōs urbis *Raccae suffodiant, ut corruant et dē terrā dētrahantur, aut dē *Godzillā, dracōne immānī, quī omnibus *Nippōniae officīnīs *nucleāribus dēvorātīs Arabiam petierit, ut urbem *Meccam ignī, quem ex ōre anhēlāret, combūreret ruīnāsque conculcāret? Quis est, quī negāre audeat mē, quī magus āter atque discipulus dominī *Voldemort sim, magīā ātrā mortuōs ē sepulcrīs Syriae excitāsse, ut per urbem *Raccam titubantēs omnīs, quī īnsānā quādam rūpem *planētoīdem in Arabiam dēlāpsam atque *Meccae conditam adōrandī cupiditāte effrēnātī essent, dīlacerārent eōrumque intestīna crūda dēvorārent?
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Stomachatus » Do 14. Sep 2017, 14:58

Si magister tuus, o Vulpi, legeret omnia quae his diebus hoc in foro edidisti, certe gauderet, nam adamussim didicisti rationem Saravipontanam – id est, de nulla re nisi de nugis est loquendum, idque quam saepissime, ut afferas molestias omnibus. Quod mihi movet bilem, ut patet. Nam pessum das labores eorum, qui student divulgare rationem Ørbergianam.

Plus semel audivi talia: "vos loquimini latine!? Estisne ergo eiusdem farinae atque Vulpius?" Quamquam assevero contrarium, difficile est, si quidem fieri potest, oppugnare opiniones praeiudicatas. Nunc tu gaudebis, Vulpi, inebriatus insaniâ tuâ. Ceteri, qui solent versari in foro, cum sint ex maxima parte iam grandes natu, cum oderint simultates, discordias, eversiones, reprehendent me, cum putent me turbare hoc forum nimis quietum. Neque cernunt forum suffocari lolio tuo, quod non sinit frumentum crescere. Inspicienti enim paginam quae continet scripta in foro recentissima (volgo: "Aktive Themen"), nulla nisi tua apparent, quibus nemo rescripsit. Sed moderatores non curant, immo interdixerunt me, cum ausus essem vituperare forum stercore tuo inquinatum.

Utcumque res hoc in foro se habent, nunc totâ Germaniâ Ørbergiani, non Saravipontani, circulos Latinos condunt et regunt et summa ope nituntur ad Latinitatem servandam et provehendam. Attamen tu per rete mala facis praeconia, quae inceptis nostris detrimento sunt.
Zuletzt geändert von Stomachatus am Do 14. Sep 2017, 16:22, insgesamt 1-mal geändert.
Stomachatus
Consul
 
Beiträge: 325
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Do 14. Sep 2017, 15:29

Unde scīs mē patrī *Eichenseer favēre? Fortasse quia tibī nōtus sum. Neque tīrō, sed quasi dominus ac paene deus artis *stilisticae esse vidēris. Quis sīs, scīre aveō. Ut speculātor clandestīnus per rēte rēpis et omnia, quae comperistī, colligis, ut dē ūnōquōque omnia sciās. Est igitur suspīciō mihī, quis sīs. Praetereā ob eam causam rēbus ā mē prōpositīs nēmō respondet, quod in forō Graecō aut scrīpta Graeca in sermōnem patrium convertō aut ipse Graecē scrībō - id quod ferē nēmō intellegit. Hoc faciō, ut studiōsae cuidam, quae ingeniōsa atque iūcunda est, admīrātiōnī sim. Quid autem sit causae, cūr in forō Graecō Graecē nōn scrībam, nōn videō. Praetereā ratiō *Ørbergiāna mihī omnīnō ignōta est. Magis enim mihī ratiō *Goergemanniāna placet - Graecē scrībendī scīlicet!

https://www.amazon.de/Griechische-Stil%C3%BCbungen-Formenlehre-Sprachwissenschaftliche-Studienb%C3%BCcher/dp/3825367371/ref=sr_1_3?s=books&ie=UTF8&qid=1505396341&sr=1-3&keywords=G%C3%B6rgemanns
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Dē morbō meō

Beitragvon ThomasVulpius » Do 14. Sep 2017, 15:55

Multī sunt, quī mīrentur mē tōtum tempus īnsulsās rēs prōpōnere; quōrundam etiam in odia incurrō. Quā rē id faciam, fortasse requīritis. Animus enim meus, cum in linguīs antīquīs versor, *endorphīnīs, quae dīcuntur, perfunditur. Tum puerāscō et ut adulēscentulus puerīlia tractō. Saepe etiam ipse dē meīs nūgīs cachinnō. Fingite igitur animīs vestrīs mē puerum tredecim annōrum esse, quī expedītē Latīnē, Graecē, *Sānscritē scrībat!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Tiberis » Do 14. Sep 2017, 18:04

ThomasVulpius hat geschrieben: Tum puerāscō et ut adulēscentulus puerīlia tractō


Coi fanciulli e co’ dementi
spesso giova il simular;
partiam pur, ma quel ch’ei tenti
non lasciamo d’osservar.


(Rigoletto, actus II)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 15. Sep 2017, 11:51

Stomachatus hat geschrieben:forum stercore tuo inquinatum.


Quī Graecē nescit, eī nōn licet scrīpta mea "stercus" nōmināre.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Fr 15. Sep 2017, 11:55, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 15. Sep 2017, 11:54

Stomachatus hat geschrieben:adamussim didicisti rationem Saravipontanam


Complūribus decenniīs ante Latīnē loquendī conventibus, quōs Pater *Eichenseer īnstituēbat, interesse solēbam.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 15. Sep 2017, 11:59

Stomachatus hat geschrieben:summa ope nituntur ad Latinitatem servandam et provehendam. Attamen tu per rete mala facis praeconia, quae inceptis nostris detrimento sunt.


Certē egō ūsum linguae Latīnae nec servō neque prōvehō. Immō vērō rubrī et prasinī litterīs ēlegantiōribus nocēre mē iussērunt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 15. Sep 2017, 12:16

Stomachatus hat geschrieben:Plus semel audivi talia: "vos loquimini latine!? Estisne ergo eiusdem farinae atque Vulpius?"


Ex verbīs tuīs facile intellegī potest tē nōn esse quempiam, sed coryphaeum Latīnē loquendī. Praetereā verba tua Vīvārium Novum, quod dīcitur, redolent. Nam Vīvāriī dē rēbus sēriīs sōlīs loquuntur neque nūgantur. Mē autem taedet colloquiōrum philosophicōrum, quod, cum studiōsus essem, tot Platōnis dialogōs lēgimus, ut vōcem "philosophiae" nōn iam audīre velim.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste