Stomachatus hat geschrieben:Nunc tu gaudebis, Vulpi, inebriatus insaniâ tuâ.
Prō dolor sēria colloquia mēcum fierī nōn possunt. Cum vērīs hominibus rem mihī esse nōlō. Nam ferē omnēs hominēs mihī taediō sunt. Sed mulierēs fictās amāre soleō: Complūrēs annōs amōre *Rebeccae *Lee, figūrae dēlīneātae illīus nārrātiōnis *Nippōnicae, quae "Black Lagoon" Britannicē, Latīne "Nigra Lacūna" vocātur, captus eram. Etiam diūturnius tempus nārrātiōnēs fingēbam dē aliquā muliere, cūius nōmen prōnūntiāre nōn audeō. Quae mulier utrum vēra an ficta et commentīcia sit, praeter mē nēmō scit. Imprīmīs eius sortilegae, quae ipsa sē *Arcāniam Spīritum nōminat, nārrātiōnēs mihī placuērunt: eam - scītis, quam nōminem - esse *Durgae, Indōrum deae mortis ac bellī, incarnātiōnem vel dēscēnsiōnem vel repraesentātiōnem ob eamque causam mē oportēre eam ut deam venerārī atque etiam linguam *Sānscritam discere, ut in ōrandō dictīs Indōrum sānctīs, quae "mantra" vocantur, ūtar. Hahae! Nihil īnsulsius hōc. Statim fēcī.
Nunc autem aliam mulierem valdē adamāvī: *Daeneryn *Targaryen, rēgīnam dracōnum. Neque vērō dē illā āctrīce Britannicā, cui nōmen "Emilia Clarke" est, loquor, sed dē persōnā fictā rēgīnae rēgnī "Meereen". Eī libentissimē serviam.


Mulier ipsa mihī vix placet. Pinguiuscula enim est.
