Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 17. Jul 2017, 20:46

Salvete sodales linguam Latinam amantes,

Quomodo ATLS (Advanced Trauma Life Support) dicatur, quaeritur:
http://www.dgu-online.de/bildung/fortbildung/atls.html

Cottidie in valetudinario videmus aegrotos vulneribus onustos..
https://youtu.be/O1V3XbkrdOw

Gratias praemitto! :-D
Zuletzt geändert von Medicus domesticus am Do 20. Jul 2017, 20:12, insgesamt 1-mal geändert.
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6401
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Mo 17. Jul 2017, 23:20

Quamquam difficile est eam rem quam paucissimis Latine reddere, tamen hoc propono:

praecepta de cura (graviter) vulneratis tribuenda

:roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9631
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » Di 18. Jul 2017, 00:19

Gratias pro propositione tua..
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6401
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon medicus » Di 18. Jul 2017, 01:08

@Med.dom.:advanced in lingua nostra?
http://dict.leo.org/englisch-deutsch/advanced
medicus
Senator
 
Beiträge: 3869
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Di 18. Jul 2017, 01:12

haud ignoro me acu non tetigisse rem, quam ipsa lingua Theodisca vix possum exprimere.. :nixweiss:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9631
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Di 18. Jul 2017, 08:17

Forsitan Itali auxilio nobis veniant; Italice enim ATLS his redditur verbis:
supporto vitale avanzato nel traumatizzato.
Provocamur ad meditandum..

Nescio an dici liceat: modus prompte succurrendi vitae graviter vulneratorum amplificatus.

Quam brevissime: modus succurrendi vitae vulneratorum amplificatus

Videant medici...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13399
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Exinterator » Di 18. Jul 2017, 12:22

dixerim normae pro sustentanda vita graviter vulneratorum
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Di 18. Jul 2017, 12:32

Exinterator scripsit / hat geschrieben:... normae pro sustentanda vita graviter vulneratorum

Dic mihi quaeso, quo verbo tu putes Latine reddi posse avanzato / advanced?
Mihi quidem placet illud "amplificatus".
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13399
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Exinterator » Di 18. Jul 2017, 18:21

consus hat geschrieben:
Exinterator scripsit / hat geschrieben:... normae pro sustentanda vita graviter vulneratorum

Dic mihi quaeso, quo verbo tu putes Latine reddi posse avanzato / advanced?
Mihi quidem placet illud "amplificatus".


num locupletatus?
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » Di 18. Jul 2017, 19:18

Gratias, sodales!
Nostra lingua dicimus: ATLS ~ erweiterte lebensrettende Maßnahmen bei Trauma(patienten).
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6401
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Di 18. Jul 2017, 19:32

MEDICO DOMESTICO s. d. p. C.

Scripsi: modus succurrendi vitae vulneratorum amplificatus.

Verbis tuis lectis hoc ausim proponere:

consilia succurrendi vitae vulneratorum amplificata.

Tu quid sentis?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13399
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » Di 18. Jul 2017, 19:44

consus hat geschrieben:Tu quid sentis?

Bene in Latinum conversum! :) Placet!
= CSVVA
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6401
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Di 18. Jul 2017, 20:55

consus hat geschrieben:consilia succurrendi vitae vulneratorum amplificata.

nescio an "vita" (scil. verbo vitae) carere possimus, praesertim cum non dubium sit, quin illi vulnerati vivant. ;-)
nonne brevitas semper appetenda est?
puto igitur sic scribi licere:
consilia (vel: praecepta) amplificata vulneratis succurrendis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9631
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Mi 19. Jul 2017, 12:00

Tiberis scripsit / hat geschrieben:...nonne brevitas semper appetenda est? ...
Prorsus tecum consentio, mi Tiberis.
puto igitur sic scribi licere: consilia (vel: praecepta) amplificata vulneratis succurrendis

vulneratis succurrendis] Tacitus (ut alios scriptores omittam) usum gerundivi in casu dativo dicti amplificasse videtur*. Quam ob causam in hac quoque re non dissentio tecum; sed nego hoc loco licere nobis uti verbo succurrendi: non est verbum transitivum: succurrere alci/alci rei. Tacitus ceterique scriptores verbis utuntur transitivis, cf. Tac. hist. 4, 48: auxiliaque tutandis imperii finibus (tutari alqm/alqd). Forsitan scribi liceat: ... vitae vulneratorum conservandae ... / (brevius:) ... vulneratis conservandis / sustentandis (cf. Exinterator)...
Placebat mihi verbum succurrendi; nam ante oculos mihi obversabantur verba Italica pronto soccorso /soccorrere: succurrere vitae alcs > succurrendi vitae vulneratorum.
Tu quid sentis, amice?

:-D
________
* KSt 1, p. 749.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13399
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo ATLS Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Do 20. Jul 2017, 00:58

facere non possum, optime Conse, quin omni ex parte tibi assentiar. quid plura? erravi. rubore perfusus leges iterabo grammaticae... :oops: :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9631
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast