De testibus *Iehovae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

De testibus *Iehovae

Beitragvon ThomasVulpius » So 6. Aug 2017, 14:52

Salvī sint omnēs, quī īnsulsās nārrātiōnēs legere ament!

Testis *Iehōvae quīdam mē nūper vīsit et mihī persuādēre cōnābātur, ut deum *Iahvem vel *Iehōvam esse crēderem.

Illī mundum nostrum spīrituum malōrum plēnum esse et Satanam eiusque daemonēs cōnārī hominīs ā rēctā viā, quae ad *Iahvem ferat, abdūcere crēdunt.

Statim egō eam, quam nōminātim appellāre nefās est, incarnātiōnem vel repraesentātiōnem vel dēscēnsiōnem deae *Durgae, Indōrum deae bellī ac mortis, esse ostendī. Eā mortuā lārvam domī meae adfore. Tum rēs dēpulsum īrī et aliīs locīs atque anteā fore. Āera tremere inceptūrum esse atque eius - scītis, quam nōminem -, fōrmam adumbrātum īrī. Eius vōcem mē audītūrum.

Hīs verbīs audītīs ille testis *Iehōvae perterritus aufūgit haec dialectō *Ruhrānā locūtus: "Ich kriech´ die Krise." (Latīnē fortasse: "Terrōre afficior".)

Rīsū paene corruī et dīrumpēbar humī volūtābundus. Quam superstitiōsī illī testēs sunt! Quam facile est eōs terrōre afficere! Magus āter nunc esse exīstimor et testēs *Iehōvae mē ut diabolum fugiunt.

Metuite igitur viam meam magicam, nē vōs omnēs eā incantātiōne mortiferā, quae "avada kedavra" est, interficiam! (Quae vōx Chaldaea "dēstruō, cum loquor" significat.)

Hahae! Iocātus sum. Neque enim magus āter sum neque umquam lārva domī meae affuit neque aderit. Hariolās enim adīre eārumque vāticinātiōnibus aurēs praebēre soleō. Ex eīs nārrātiōnēs omnīnō īnsulsās meās compōnō.

Sed *Godzillam, dracōnem immānem, omnibus *Nippōniae officīnīs *nucleāribus comēsīs hūc advocāvī, ut domōs vestrās ignī, quem ex ōre prōvomeret, combūreret. Habitābitis igitur in ruīnīs fūmantibus.

Thōmās vester, comēsor mortis (Britannicē: "Death Eater")
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon medicus » So 6. Aug 2017, 16:13

Salve Vulpi, humi iaceo ridens illum testem Iehovae perterritum ante oculos meos videns,cum lectionem de larvis draconibusque fecisti. :lol:
Docuistine his vestimentibus indutus, qui te hoc in foro demonstrant? :hairy:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3950
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon marcus03 » So 6. Aug 2017, 16:17

ThomasVulpius hat geschrieben:et testēs *Iehōvae mē ut diabolum fugiunt.


"ut diabolum"? :? Nonne diabolus ipse es - incarnatus in cuiusdam T. Vulpi corpore? :lol:

Ubi Vulpius, ibi " est semper gehenna sors ". ;-)
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6847
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon medicus » So 6. Aug 2017, 16:27

marcus03 hat geschrieben: est semper gehenna sors "


Putasne Vulpium et linguam Latinam culinariam intellegere?
medicus
Senator
 
Beiträge: 3950
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon marcus03 » So 6. Aug 2017, 17:04

Nihil esse dicitur, quod diabolus non intellegat. Diabolus creatura summae intelligentiae esse fertur. Qua quidem olim abusus "in gehennam vehi" debuit, ubi dentium stridor gemitusque horribilis "regnant".

https://www.google.de/search?q=H%C3%B6l ... X9_dJn4ZCM:
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6847
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon ThomasVulpius » Di 8. Aug 2017, 13:30

Valdē gaudeō, quod mihī, cum resānuissem, contigit, ut animōs vestrōs ad commentāria compōnenda excitārim. [perfectum absolūtum!] :klatsch:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon medicus » Di 8. Aug 2017, 17:16

Gaudeo et gratulor te resanatum esse, Vulpi :hammer:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3950
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon ThomasVulpius » Do 10. Aug 2017, 14:19

medicus hat geschrieben:
marcus03 hat geschrieben: est semper gehenna sors "


Putasne Vulpium et linguam Latinam culinariam intellegere?


Latinitatem culinariam certe intellego: "Da ist immer die Hölle los!"
"Nachtwächteri veniunt cum Spießibus atque Laternis." :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon ThomasVulpius » Do 10. Aug 2017, 14:22

medicus hat geschrieben:Gaudeo et gratulor te resanatum esse, Vulpi :hammer:


Corpus meum resānātum est neque mēns. :verwirrt: :pillepalle:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon marcus03 » Do 10. Aug 2017, 14:27

Mensne tua umquam sana erat? Quod adhuc nescivi. Quo tempore? Suntne documenta? ;-) :lol:
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6847
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon Exinterator » Do 10. Aug 2017, 14:41

salve vulpi, qua lingua eum es allocutus? latine, graece, sanskrite an vulcaniane? quodsi eum teotisce allocutus es timeo ne rediturus sit.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 330
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 11. Aug 2017, 13:45

Exinterator hat geschrieben:salve vulpi, qua lingua eum es allocutus? latine, graece, sanskrite an vulcaniane? quodsi eum teotisce allocutus es timeo ne rediturus sit.


Linguā *Mordoricā ūsus sum. :D
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon medicus » Fr 11. Aug 2017, 15:46

ThomasVulpius hat geschrieben:Linguā *Mordoricā ūsus sum.


Putasne linguam mordicam? Illam linguam Mordoricam nusquam invenire possum. Ubi in terra homines ea utuntur? An amici tui in universo viventes ea utuntur? :hairy:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3950
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 12. Aug 2017, 10:38

medicus hat geschrieben:Putasne linguam mordicam? Illam linguam Mordoricam nusquam invenire possum. Ubi in terra homines ea utuntur? An amici tui in universo viventes ea utuntur? :hairy:


Bild
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: De testibus *Iehovae

Beitragvon Exinterator » Sa 12. Aug 2017, 12:05

Num scis etiam linguas dothakim et valyrianam?
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 330
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste