Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 14. Aug 2017, 08:26

Hodie mihi est dies otii et mihi in mentem venit hoc:
In valetudinario laborans, quod est "Lehrkrankenhaus der PMU Salzburg", vos rogo, quomodo Latine exprimi possit "Lehrkrankenhaus".

Gratias praemitto.. :-D
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6420
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon medicus » Mo 14. Aug 2017, 09:38

Medicus domesticus hat geschrieben:"Lehrkrankenhaus".

=Valetudinarium vaccum
Die otii fruaris illo in valetudinario "vacuo"! :lol:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3969
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Mo 14. Aug 2017, 09:43

medicus hat geschrieben:Valetudinarium vaccum


num ibi vaccae curantur ? :lol:

ioco remoto: nescio an aptum sit hoc: valetudinarium scholare
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9777
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon medicus » Mo 14. Aug 2017, 09:51

Tiberis hat geschrieben:num ibi vaccae curantur ?

Vae me miserum, littera c litteram u demovit :x
medicus
Senator
 
Beiträge: 3969
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Mo 14. Aug 2017, 09:52

Tiberis hat geschrieben:num ibi vaccae curantur ?


https://www.google.de/search?biw=1467&b ... 8zTtmylnqM:
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6865
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon medicus » Mo 14. Aug 2017, 09:59

Fortasse et collega die otii cum vaccis in patria sua fruitur. :wink:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3969
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Mo 14. Aug 2017, 10:42

Tiberis scripsit / hat geschrieben:... valetudinarium scholare
Bene quidem, mi Tiberis, sed puto esse et alia verba, quibus uti nobis liceat ad Latine reddendum illud verbum Germanicum:
valetudinarium didascalicum (id est valetudinarium ad docendum pertinens),
valtudinarium exercitativum (id est valetudinarium ad exercitationem pertinens),
Notus nobis est Dies qui vocatur academicus. Nescio an dicere nobis liceat etiam "valetudinarium academicum" vel ut paulum graecissemus "nosocomíum academicum". (Amici nostri Itali verbis utuntur "ospedale accademico".)
Videat Medicus noster domesticus!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13507
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Mo 14. Aug 2017, 13:23

consus hat geschrieben:nosocomíum academicum

optime ! semper operae pretium est respicere, quibus verbis Itali utantur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9777
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 14. Aug 2017, 14:21

Placet mihi illud valetudinarium/nosocomium academicum a Conso propositum! :-D
Gratias tibi, Conse! :-D
Egomet meo in horto sole montano fruor...
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6420
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » So 20. Aug 2017, 14:50

Vōcem "valētūdināriī vacuī" prōpōnō, quia hoc aedificium procul dubiō vacuum *ectoplasmate est. Quid ibī iī, quī medicī fierī volunt, discent? Nihil nisi ūsum linguae Latīnae stercus esse! Quī potest esse vīta in illō valētūdināriō iūcunda *ectoplasmate absente? Nihil medicī sine *ectoplasmate efficient.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon medicus » So 20. Aug 2017, 16:24

https://de.wikipedia.org/wiki/Ektoplasm ... sychologie)

ThomasVulpius hat geschrieben: Quī potest esse vīta in illō valētūdināriō iūcunda *ectoplasmate absente?

Illo in "linco" lego ectopasma album aut roseum-spumosum esse. Haec materia saepe in valetudinariis inveniri potest ex oribus aegrotorum profluens. :hairy:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3969
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quomodo "Lehrkrankenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » So 20. Aug 2017, 16:39

medicus hat geschrieben:Illo in "linco" lego ectopasma album aut roseum-spumosum esse. Haec materia saepe in valetudinariis inveniri potest ex oribus aegrotorum profluens. :hairy:


Hahae! Tū mē perspectum habēs. Neque bīlem sed rīsum tibī commovēre volō. Neque stomachandum, sed iocandum est.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 3 Gäste