Quā rē *Dācorōmānia terra mōnstrōrum sit

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Quā rē *Dācorōmānia terra mōnstrōrum sit

Beitragvon ThomasVulpius » Do 14. Sep 2017, 10:58

In silvīs *Dācorōmāniae lupī ferī vagārī feruntur. Quibus sangisūgōs imperāre scīmus. *Vlad *Tepez, prīnceps sangisūgōrum, eam arcem, quae ad trānsitum saltūs (cf. LIV. 22,17,4) *Borgo est, incolit. Is interdiū quidem in cūpulā dormit, sed noctū experrēctus et in vesperūginem trānsfōrmātus per *Trānssylvāniam volat virginīsque *exsanguinat. Comes *Dracula interdiū crucēs, stīpitēs pānemque *eucharisticum metuit.

Sed viātōribus, quī in silvīs *Trānssylvāniae interdiū vagantur, alia mōnstrōrum genera timenda sunt: perīculum enim est, nē aut ā *smīlodontibus praedātōribus lacerentur dēvorenturque aut ā *stegosaurīs conculcentur aut ā *pterosaurīs in sublīme ferantur (cf. CIC. nat. deor. 2,44) et in nīdīs cibō pullīs sint.

Praetereā sunt in *Dācorōmāniā passim vulcānī, imprīmīs mediīs in viīs. Est igitur magnum perīculum, nē viātōrēs, cum eam terram obeant, in vulcānōs incidant et *lāvā fervidā combūrantur.

Viātōrēs, quī *Dācorōmāniam obierant, aetāte crētae versārī sibī vidēbantur. (cf. MBS § 490,1c)

NASA igitur, *Americānōrum magistrātūs spatiō caelestī explōrandō, *Dācorōmāniae *adaptātiōnem terrestrem (Britannicē: "terra forming") dēcrēvit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3475
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quā rē *Dācorōmānia terra mōnstrōrum sit

Beitragvon Exinterator » Di 19. Sep 2017, 23:38

at mentionem de rege Dacoromaniae oblitus es facere
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 314
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Quā rē *Dācorōmānia terra mōnstrōrum sit

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 20. Sep 2017, 11:48

Exinterator hat geschrieben:at mentionem de rege Dacoromaniae oblitus es facere


Tat! Hoc oblītus sum. Rectē mē monuit Matthaeus. Sed mentiō rēgis *Dācorōmāniae ad rēs spectat, quās minōrēs nātū nē audiant.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3475
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quā rē *Dācorōmānia terra mōnstrōrum sit

Beitragvon Exinterator » Do 21. Sep 2017, 12:17

Quis est Matthaeus?
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 314
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Quā rē *Dācorōmānia terra mōnstrōrum sit

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 22. Sep 2017, 12:42

Exinterator hat geschrieben:Quis est Matthaeus?


Matthaeus Γεωρύχος, *alchimista *mediaevālis, prīmus erat, quī humum fodiēns in vermēs rapidōs incidit. :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3475
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quā rē *Dācorōmānia terra mōnstrōrum sit

Beitragvon Exinterator » Fr 22. Sep 2017, 17:56

Matthaeus vermes immanes per malleatorem accire solet ac deinde eis utitur tamquam equis. MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB MUADIB

Bild

Shai Hulud! https://www.youtube.com/watch?v=ld2DMsyy0go
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 314
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Bing [Bot] und 4 Gäste