Dē interitū reī pūblicae *islāmicae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Dē interitū reī pūblicae *islāmicae

Beitragvon ThomasVulpius » Do 14. Sep 2017, 11:12

Saepe egō hōc locō iocābar dē *Rebeccā *Lee, pūpā nārrātiōnis *Nippōnicae dēlīneātā, quae arma ambābus manibus tenet. Nunc autem aliam mulierem fictam adōrāre soleō: *Daeneryn *Targaryen, rēgīnam dracōnum, quae ignivomō dracōne nōmine *Drōgōne circumvolāre solet. Egō enim dē eā seriē *tēloptēricā, quae "lūdus soliōrum" appellātur, loquor.

Bild

Illa dracōnum rēgīna *Drōgōnem, dracōnem suum, quō circumvolāre solet, hostium nāvem ignī cremāre iubet. Putō igitur ob eam causam rem pūblicam *islāmicam, quae dīcitur, vīctam esse, quod *Daenerys, quae fīlia procellae quoque nōminātur, *Raccam urbem ignivomō dracōne supervolāns combusserat.

https://timedotcom.files.wordpress.com/2017/08/game-of-thrones-spoils-of-war-daenerys-03.jpg

Ēn *Daeneryn *Targaryen, quae inusta quoque nōminātur, dracōne *islāmistās barbātōs supervolantem et ignī cremantem!

Bild
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3475
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Dē interitū reī pūblicae *islāmicae

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 15. Jan 2018, 17:41

Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3475
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Dē interitū reī pūblicae *islāmicae

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 15. Jan 2018, 18:36

ThomasVulpius hat geschrieben:https://www.youtube.com/watch?v=VvtVK3GxoO4

Aliquem vivum comburere tua non interest, Vulpi. Sermo Latinus abs te adhibetur, ut crudelitates Latine proponas. Gratias tibi pro propositione ... :hairy:
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6393
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Dē interitū reī pūblicae *islāmicae

Beitragvon ThomasVulpius » Di 16. Jan 2018, 13:56

Medicus domesticus hat geschrieben:
ThomasVulpius hat geschrieben:https://www.youtube.com/watch?v=VvtVK3GxoO4

Aliquem vivum comburere tua non interest, Vulpi. Sermo Latinus abs te adhibetur, ut crudelitates Latine proponas. Gratias tibi pro propositione ... :hairy:


Neque est in mē culpa eius seriēī barbaricae. Tantum animō fīnxī *Drogōnem neque mīlitēs *Lannistērīōs sed *islāmistās barbātōs combūrere. Tōta rēs ficta atque commentīcia est. Nisi rēs mē fallit, dracōnēs iam sexāgintā quīnque *mīliōnibus annīs ante rūpe *planētoīde exstīnctī sunt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3475
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Dē interitū reī pūblicae *islāmicae

Beitragvon Zythophilus » Fr 19. Jan 2018, 08:43

Poenini glacie careant prius ardua montis
culmina uel uulpi sit sine carne cibus,
Zythophilusue suos calices et carmina omittat,
uel celerem accipitrem cana columba fuget,
quam, quid sit ratio, reminiscat Vulpius audax
nec sit in insana bestia mente furens.
Zythophilus
Pater patriae
 
Beiträge: 14851
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste