Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 7. Okt 2017, 12:19

Stomachatus hat geschrieben:toto caelo erras


Neque per tōtum caelum, sed iubente *hypnotherapeutriā per loca ulteriōra errō somnō hypnōticō affectus.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 7. Okt 2017, 12:21

Aquarius hat geschrieben:Vulpium propter has nugas non interdicendum esse reor. Sunt etiam quibus talia placent! E


Rēctē nōs monuit Aquārius. Neque āmentiae est nūgās in rēte cōnsultō pūblicāre.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 7. Okt 2017, 12:26

Stomachatus hat geschrieben:Non sum is quem putas, iam sescenties diximus


Ea, quae sescentiēs dīxistī, memoriae mandāre nōn possum, quia dēfectiōne memoriae labōrō. :verwirrt:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 7. Okt 2017, 12:35

Stomachatus hat geschrieben:Et mirabantur quod ex timido tam dicax es factus.


Quā rē mentem mūtārim, facile explānem, sed omnibus rēbus, quae egō dīxerō, efficere volēs, ut ex hōc forō exclūdar. Sed haec dēsignābō: Haec omnia - id quod nūllō modō mīrandum est - ab eā, quam nōminātim appellāre nefās est, pendent. Annō enim bis mīllēsimō octāvō eā - scīs, quam nōminem - auctrīce in perīculō mortis versābar. Quia autem in incertō erat, illane mē interfectūrā esset, ante mortem aliquās rēs in rēte pūblicāre volēbam, quās mihī iam semper in animō erat (sc. pūblicāre). Cūr autem nūgās pūblicāre voluerim, silēbō.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Exinterator » Sa 7. Okt 2017, 15:21

Ego vero te animi causa de his locutum reor
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Tiberis » Sa 7. Okt 2017, 18:10

Conviciatur alter, alter insanit.
Quod quis potest perferre? Nam forum affligit
uterque verbis cum utitur parum cultis,
quae taedium et molestiam exhibent nobis.
Vos quamdiu forum inquinabitis nostrum ?
Nugasque quamdiu legemus hic vestras ?
:x
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Tiberis » So 8. Okt 2017, 00:58

Tiberis Stomachato sal.

In eo tibi assentior, quod moderatores in officio suo cessaverunt. qui, cum deberent summam dare operam, ut dignitatem huius fori servarent, ineptias Vulpianas adhuc silentio praeteribant. sed cum in desidia perseverent, nos quidem id agere debemus, ut illius insaniam neglegamus. Quamobrem nil iuvat eum conviciis lacessere, quem volumus tacere.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Exinterator » So 8. Okt 2017, 10:55

@ Stomachato
Porro, etsi Vulpius pariter ac tu fastidio aliis esse coeperit, tamen a conviciis se abstinuit. Quapropter si alter ex vobis eliminari debet tu graviori in culpa versaris. Ut dicitur, ex contrario in contrarium transisti.
Zuletzt geändert von Exinterator am So 8. Okt 2017, 14:25, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » So 8. Okt 2017, 14:01

Abībō, sī hoc vōbīs magis placēbit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » So 8. Okt 2017, 14:25

Stomachatus hat geschrieben:Nam si quis discipulus venit huc et videt draconum imagines vel tale quid, non putat hic agi seria et fugit.


Rēctē nōs monuit Stomachātus. Neque iam imāginēs dracōnum, sed gigantum posthāc prōpōnam.

Bild

Vel *mammūthōrum:

Bild
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Di 10. Okt 2017, 17:06, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » So 8. Okt 2017, 14:29

Stomachatus hat geschrieben:Nam si quis discipulus venit huc et videt draconum imagines vel tale quid, non putat hic agi seria et fugit.


Mihī quidem persuāsum est iuvenēs, quī hūc sē contulērunt, pulchrās mulierēs cōnspicere velle.

Bild
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » So 8. Okt 2017, 14:37

Stomachatus hat geschrieben:Praeterea nolite mirari quod iamdudum nemo accedit ad forum, sed semper consueta nomina hic legitis.
Nam si quis discipulus venit huc et videt draconum imagines vel tale quid, non putat hic agi seria et fugit.


Rēctē nōs monuit Stomachātus. Cum enim ūnum annum et dīmidium abessem, forum tam celebre erat, ut argūmentum dē forō nimis quiētō pūblicātum sit. Tantus discipulōrum fuit furor, tantum studium, tanta cupiditās dē philosophiā Platōnis et Aristotelis disputandī! Quōs omnēs anteā ineptiīs meīs abstinēbam, nē in forō Latīnē loquendī versārentur.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Exinterator » So 8. Okt 2017, 15:18

Stomachatus hat geschrieben:
Exinterator hat geschrieben:@ Stomachato
Porro, etsi Vulpius pariter ac tu fastidio aliis esse coeperit, tamen a conviciis se abstinuit. Quapropter si alter ex vobis eliminari debet tu graviori in culpa versaris. Ut dicitur, ex contrario in contrarium transisti.


Haec omnia feci ut arctissime dormientes expergefacerem. Si quis tam arcte dormit, oportet attollere vocem.

Praeterea nolite mirari quod iamdudum nemo accedit ad forum, sed semper consueta nomina hic legitis.
Nam si quis discipulus venit huc et videt draconum imagines vel tale quid, non putat hic agi seria et fugit. Inde fit ut forum sit desertum et squaleat.

Ergo, Exinterator, si vituperas me, haeres in cortice verborum neque curas de rerum medulla.


Te non vituperavi, immo dixi convicia tua in Vulpium tibi esse invidiae apud omnes. Oportebat te recta moderatori desuper scribere absque eo quod tale tui spectaculum praebuisses.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Exinterator » So 8. Okt 2017, 15:38

Stomachatus hat geschrieben:Multi sunt qui velint coram loqui latine, etiam, ut credo, in mea urbe. Sed quo modo possum facere praeconia, si omnes sedes tantopere inquinatae sunt? Ego nolim loqui de inceptis meis inter nugas tuas. Et incepta mea certe potius valent ad Latinitatem provehendam.


Nunc demum liquet te pecuniae aucupandae gratia foro interesse. Si ita res est, nugae vulpianae ad latinitatem provehendam magis conducunt.
Zuletzt geändert von Exinterator am So 8. Okt 2017, 15:50, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » So 8. Okt 2017, 15:48

Stomachatus hat geschrieben:Ergo nunc ut fora serventur, oportet praebere graviora et potiora


Quae graviōra et potiōra sint, docē!

Stomachatus hat geschrieben:Multi sunt qui velint coram loqui latine, etiam, ut credo, in mea urbe. Sed quo modo possum facere praeconia, si omnes sedes tantopere inquinatae sunt?


Prīmum urbs tua mihī omnīnō ignōta est. Quōmodo cīvīs eius urbis abstineam, nē Latīnē loquantur? Deinde illī, quōrum animōs ad Latīnē loquendum addūcere vīs, iam optimē (sc. Latīnē) scīre videntur. Nam eōs ea, quae in forīs *prosōpobiblicīs scrīpseram, intelēxisse contendis. Quōmodo eōs, quī artem Latīnē scrībendī loquendīque iam sciunt, ab eā arte abstineam? Abstinenturne ā lūdō *pedifollicō pilīcrepī fautōribus eius lūdī sēditiōsīs amphitheātrō *pedifollicō dēvastantibus?
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste