Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 4. Okt 2017, 16:39

Stomachatus hat geschrieben:Neque desinam hic te mordere ante quam moderatores te interdicant


Atque egō moderātōrēs mihī aquā et ignī interdictūrōs esse fīdenter sānē negō. Multī enim mē neque fuscum nec *fascistam esse sed contrōversiārum excitandārum causā simulāre cognōrunt. Num vōs fefellit (cf. CIC. Catil. 1,7) meum dīcendī genus ōrātiōnum in profugōs invectīvārum? Nōnne vōs eās ē M. Cicerōnis ōrātiōnibus in C. Verrem, L. Sergium Catilīnam, P. Clōdium Pulchrum, M. Antōnium compositās esse animadvertistis? Estne vērisimile *palaeophilologum fuscum atque *fascistam esse? Minimē! Cicerōniānē igitur commentāns vōs dēlūsī.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Aquarius » Mi 4. Okt 2017, 16:48

marcus03 hat geschrieben:
ThomasVulpius hat geschrieben:A vermibus rapidīs certē suffōsae sunt.


An illi vermes et Vulpi cerebrum suffodere coeperunt? ;-)

Maiores sunt uermes rapidi quam ut in hominis capite contineantur. Sed fortasse uemortui Vulpii cerebrum deuorarunt! Eum roga.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 4. Okt 2017, 16:50

marcus03 hat geschrieben:An illi vermes et Vulpi cerebrum suffodere coeperunt? ;-)


Vermēs rapidōs vēsīcam meam suffōdisse vērisimilius est.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 4. Okt 2017, 16:59

Aquarius hat geschrieben:Sed fortasse uemortui Vulpii cerebrum deuorarunt! Eum roga.


Neque *vēmortuōs cerebrum meum dēvorāsse vērisimile est. Eī enim omnēs expedītē Latīnē loquuntur. Et ante quam hominīs dēvorēnt eōs interrogant - Latīnē scīlicet! -, sintne *vēmortuī. Cum quis sē esse Latīnē responderit, eum praeterībunt neque dēvorābunt *vēmortuum esse exīstimantēs.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 4. Okt 2017, 17:22

Stomachatus hat geschrieben:Velim tibi dicere multa coram, stultissime scurra.


Tē saepe iam adhortābar, ut eā - scīs, quam nōminem - mortuā mē vīserēs. Tum lārva domī meae aderit. Tē praesente illum spīritum malum, cum magīā ātrā ā locīs ulteriōribus dēvocāverō, tē interficere iubēbō. :hairy:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 4. Okt 2017, 17:45

Stomachatus hat geschrieben:Non sum is quem putas, iam sescenties diximus


Nisi tū is es, quem esse suspicor, unde mōrēs meōs tam bene scīs? Neque tibī fidem habeō, quia magistrātus es. Fortasse tē etiam illa, quam nōminātim appellāre nefās est, magīā ātrā incantāvit, ut inimīcus meus factus sīs.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Do 5. Okt 2017, 12:31, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon marcus03 » Mi 4. Okt 2017, 18:33

Stomachatus hat geschrieben: interrogaret se


"se interrogare" mihi Germanismus, qui vocatur, esse videtur. Fallorne?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11475
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Exinterator » Mi 4. Okt 2017, 19:46

Quid tua tantopere intersit illum tacere non intelligo. Certe tu plura quam pro re locutus esse videris.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Aquarius » Mi 4. Okt 2017, 20:14

Lingua Latina lingua est, qua homines ad colloquendum utuntur. Equidem nemo nisi insanus linguam Latinam ob nugas Latine scriptas culparet, quare fieri non potest ut ea in lutum deiciatur.

Hoc uitium mihi saepe uiuariensibus esse uidetur, quod eorum consilio nemo nugas resue cotidianas Latine tractare debet (sed ipsi in Viuario nouo Latine omnibus de rebus colloquuntur). Fortasse linguam Latinam humanitatis patrimonium esse obliuiscuntur.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 5. Okt 2017, 12:02

Stomachatus hat geschrieben:Praeterea collocutus sum cum nonnullis qui te cognoverunt coram. Qui e.g. mihi narraverunt de scholis tuis Graecis in Graecia habitis.


Sī cum *Aloisīō dē meīs scholīs, quās in Graeciā habuissem, collocūtus sīs, is mē bonum Graecē loquendī magistrum esse tē certē docuerit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 5. Okt 2017, 12:11

Stomachatus hat geschrieben:Tam saepe de re loquor propterea quod V.us mihi videtur deicere linguam Latinam in lutum, quod aegre fero. Aegrius autem fero quod ceteri non curant. Sed fortasse excedo modum. Neque vero quisquam videtur mihi servare modum. Nescio quo me vertam.


Quid prōderit mē ē forō Latīnō ēicere? Tōtum forum "obdormīscet", ut ita dīcam. Neque iam quisquam (aut admodum paucī) aliquid scrībet. Ipsī forum nimis quiētum esse questī estis. Sī autem graviter fers mē adhūc vīvere, adī medicum domesticum eīque hanc rem opprobriō dā! Nam medicī vītam meam servārunt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 5. Okt 2017, 12:18

Stomachatus hat geschrieben:Alii te viderunt inter scholas illius Eichenseer, cum esses adulescentulus timidus et taciturnus – hoc saltem mihi dixerunt. Et mirabantur quod ex timido tam dicax es factus.


Eō tempore, cum patris *Eichenseer conventibus Latīnē loquendī interesse solērem, magnā animī aegritūdine opprimēbar. Cuius causa in *fascistīs *oecologicīs erat neque hīc ad rēs polīticās disserendās locus esse vidētur. Tanta enim cōpia hās rēs disserendī est, ut mē quasi dissertātiōnem cōnscrībere oporteat.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 5. Okt 2017, 12:22

Stomachatus hat geschrieben:nugarum tuarum pestis inquinat omnes sedes, omnes paginas, omnes prosopobiblii greges.


Certīs dē causīs addūcor, ut hoc faciam. Cūr autem ineptiās prōpōnere soleam, hōc locō nōn prōdam. Nam tū efficere vīs, ut omnibus odiō sim et ē quam plūrimīs gregibus ēiciar.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 5. Okt 2017, 12:49

Stomachatus hat geschrieben:Fac petas Saravipontium m. Aprili a. 2018 ad conventum c.n. "DAV-Kongress". Quomodo tecum agendum sit, omnes docebo coram.


Germānōrum *palaeophilologōrum conventūs taediōsī sunt. Iī enim nōn sōlum Germānicē nec Latīnē loquuntur, vērum etiam, quantopere iuvet et quam magnās afferat ūtilitātēs in linguīs antīquīs versārī nārrāre solent. Absurdumst! Maxima enim hominum pars studium linguārum antīquārum esse nescit aut, sī scīrent [cōnstrūctiō ad sēnsum!], dērīdērent. Adī, quaesō, *Tremōniae statiōnem curruum *orbitālium centrālem et quōslibet, quī praetereant, quis sit Sōcratēs, interrogā! Quid - mehercle! - respondeant? Ut dialectō *Ruhrānā ūtar: "Ey hömma, Altaa! Is dat nich´ der vonne Griechenbude, da wo´s immaa Freibea gibt?" (Latīnē fortasse: "Exaudī, amīce! Nōnne tū dē illō thermopōliī Graecī caupōne loqueris, quī hospitibus cervisiam grātīs praebēre solet?") Haec est litterārum antīquārum apud plēbem dignitās, haec glōria, hic honor! Quid? Tūne huic dignitātī, huic glōriae, huic honōrī mē damnum quoddam afferre contendere audēs? Satin´ sānus? (Germānicē: "Geht´s noch?")
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 20 Gäste