Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Aquarius » So 8. Okt 2017, 16:53

Quid haec sibi uelit docete dignitas
nisi est inanis atque uana gloria.
Forine fregit iste iura Vulpius
an eius est scelus patrasse ineptias?
Licetne quaelibet cauilla prodere
nisi illa sunt fori impedita legibus?
Quid hic rogas ut administer exigat
eum, seuere, deleatque nuntios?
Zuletzt geändert von Aquarius am Di 10. Okt 2017, 19:44, insgesamt 1-mal geändert.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Aquarius » Mo 9. Okt 2017, 14:16

Stomachatus hat geschrieben:Moves stomachum.

Facillime stomacharis, stomachate.

Ceterum alio in foro Latino uersor, unde Vulpius abest, et fere nemo Latine locutum uenit, consueta nomina semper leguntur. Quin potius eos magistros culpas, quibuscum collaborare uis? Nam Latinitatem uiuam saepe minimi aestimant (etsi nesciunt quis Vulpius sit, mos uetustus est) et omnes, qui eam colunt, haud raro nugatores esse arbitrantur. Nonne hi sunt, qui rationem Latine docendi Orbergianam contemnunt? Nonne hi potius linguae Latinae magistri peccant, qui Latine nec scribere nec loqui sciunt? Eis autem libenti animo parcis.

Latine loqui uelle diceris. Fere cotidie colloquiorum retialium particeps ego fio, si quando interesse uolueris ego amicusque Polonus te libenter accipiemus!
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon marcus03 » Mo 9. Okt 2017, 15:14

Stomachatus hat geschrieben: Nescio quo me vertam.

Scio, quo te vertas:
https://www.youtube.com/watch?v=F0Iud0qzKlo
:wink:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 9. Okt 2017, 17:39

Nolite delirare, sodales Latini, qui a sententiis ineptiisque Vulpianis [a Vulpio saepe nugae appellantur] vexati sitis!
His diebus egomet non deam Durgam adoro, sed Matrem misericordiae salutem dico plurimam, quae certe miserum adiuvabit: Ave Maria! -> https://youtu.be/rzSOObvRtNI
;-)
Valete sodales, colamus linguam Latinam, nolite stomachari ineptiis cuiusdam scurrae!
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Willimox » Mo 9. Okt 2017, 18:55

O mobilitas et metamorphosis et dolus duorum virorum .... nominum!

Stomachatus hat geschrieben:
Bin selber in einem solchen Projekt tätig und habe mit Studenten und Referendaren zu tun - bin also kein Dilettant, wie mir Longipes unterstellt hat.

(...)Bevor man fragt: nein, ich sage nicht, dass die Übersetzung abgeschafft gehört. Man muss nur umdenken, welche Rolle und wie viel Platz ihr im Unterricht zugewiesen wird. Übrigens kann die Übersetzung nicht weiterhin als Mittel zur Leistungsmessung dienen. Mit der modernen Technik ist sehr leicht, Übersetzungen abzuschreiben.


Bild

:)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Aquarius » Di 10. Okt 2017, 06:51

Stomachatus hat geschrieben:Quod ad magistros attinet, iam difficile est, cum eis colloqui. Difficillimum fit, cum nugae Vulpianae corroborent eorum opiniones praeiudicatas. Iam narravi quod passus sum Berolini superiore anno inter conventum illius societatis c.n. DAV.
„Loquimini Latine?! Estisne ergo eiusdem furfuris atque Vulpius?" – Hoc audivi.

Praeterea gratias tibi ago, quod me invitas, sed in mea urbe sunt multi quibuscum soleo loqui coram neque est mihi opus quaerere sermones in rete. Ita, sunt multi, sed pro tanta urbe mihi non sunt satis. Inter eos quotus quisque docet in gymnasio, ubi tamen spernit rationem Orbergianam, cum eam putet nihil esse nisi oblectamentum. Ab aliis audivi librum esse obsoletum neque aptum ad societatem hominum qualis est nunc. Nescio quo me vertam.

Nonne patet eos, quorum animi opinionibus adeo praeiudicatis inquinantur, esse malignos et amicitae colendae minime aptos? Itaque per Thomam fit ut zizania facile a tritico discernatur.

De docendi rationibus nihil scio, sed cur hi Latine tecum coram loquuntur si rationem Orbergianam spernunt? Miror, nam plerumque eos, qui ita opinantur, Latine loqui nolle puto.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Di 10. Okt 2017, 12:22

Aquarius hat geschrieben:Latine loqui uelle diceris. Fere cotidie colloquiorum retialium particeps ego fio, si quando interesse uolueris ego amicusque Polonus te libenter accipiemus!


Et Vulpius! :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Di 10. Okt 2017, 12:45

Tiberis hat geschrieben:Conviciatur alter, alter insanit.
Quod quis potest perferre? Nam forum affligit
uterque verbis cum utitur parum cultis,
quae taedium et molestiam exhibent nobis.
Vos quamdiu forum inquinabitis nostrum ?
Nugasque quamdiu legemus hic vestras ?
:x


Uter diginitātī huius forī māius damnum affert? Utrum is, quī dē *cīnēmatogrammatīs [heteroclitōn!], quae permultī hominēs libenter spectant, loquitur an is, quī dē mentulā meā flaccidā? Equidem, quia nātū minōribus aditum ad hoc forum patēre bene sciō, rēs obscaenās, quās ūnāquāque ēmissiōne eius seriēī *tēloptēricae, quae dē "lūdō soliōrum" est, vidēmus, numquam prōposuī neque umquam prōpōnam. Utrum est māius scelus? Utrum imāginēs dracōnum an nūdōrum virōrum mulierumque, quī in concubitū versantur, prōpōnere? Nam saepe rēs venereās in ēmissiōnibus eius seriēī vidēmus. Neque exigua colloquiōrum pars in lupānāribus fit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Aquarius » Di 10. Okt 2017, 15:05

Stomachatus hat geschrieben:Ad hoc stultissimum sophisma non respondeam.

Reuera sophisma non est, sed eorum maleuolentiae indicium. Hos enim homines uanos et inuidos puto, quippe cum Latinitatem uiuam ob nugas tales irrideant. Aut inuident aut sunt insani, tertium non datur!
Dixi antea. Sunt enim nonnulli qui loquantur latine obletamenti causa neque putent quemquam posse docere illa ratione. Praeterea falso credunt rationem Ørbergianam accommodari non posse ad normas cn. vulgo Rahmenlehrpläne.

Hi quoque delirant. Nam id negant, quod concretum et in omnium oculis perspicuum est. Discipuli hac methodo eruditi haud raro optime linguam callent et e certaminibus uersoriis etiam uictores discedunt.
ThomasVulpius hat geschrieben:Et Vulpius! :lol:

Te, si microphono uti posses, in colloquium uocale libenter inuitarem! Vocem tuam numquam audii.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Di 10. Okt 2017, 17:01

Medicus domesticus hat geschrieben:His diebus egomet non deam Durgam adoro, sed Matrem misericordiae salutem dico plurimam, quae certe miserum adiuvabit:


Vae tibī! Renāscēris et multās vītās miserrimās agēs, dum deam *Durgam *Sānscritē adōrāverīs.

या देवी सर्वभुतेषु विष्णुमायेति शब्दिता ।

नमस्तस्यै नमस्तस्यै नमस्तस्यै नमो नमः ॥६॥


yā devī sarvabhuteṣu viṣṇumāyeti śabditā ।
namas tasyai namas tasyai namas tasyai namo namaḥ ॥6॥

Quae dea in omnibus animālibus "illūsiō (deī) Visnūs" vocāta (sc. est),

ei venerātiō (sc. sit), ei venerātiō, ei venerātiō, venerātiō venerātiō!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Medicus domesticus » Di 10. Okt 2017, 18:10

Mea non interest utrum dea sit nomine Durga an renascar. Adoro Matrem nostram, salve Regina! -> https://youtu.be/k-MeIR33uk0
https://youtu.be/2BMom2DyS9Y
Homo montanus libentius hoc iter facio iterum et iterum:
https://www.berchtesgadener-land.com/ku ... -wallfahrt
Scio te esse philologum. Qui hoc in foro numquam adiuvabat petentes...
Zuletzt geändert von Medicus domesticus am Di 10. Okt 2017, 19:25, insgesamt 1-mal geändert.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon marcus03 » Di 10. Okt 2017, 19:18

Medicus domesticus hat geschrieben:Mea non interest utrum dea esse nomine Durga an me renasci.


esse/renasci? :?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Medicus domesticus » Di 10. Okt 2017, 19:26

Iam emendavi :roll:
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon marcus03 » Di 10. Okt 2017, 21:18

renaturus sim? Nonne tempore futuro renascemur, si quidem renasci liceat?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 11:25

marcus03 hat geschrieben:renaturus sim? Nonne tempore futuro renascemur, si quidem renasci liceat?


In sententiīs secundāriīs, quārum modus coniūnctīvus est, participium futūrum adhibērī opus nōn est.

Exemplum prōferam: "Quid crās fīat, nesciō."
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 20 Gäste