Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 11:27

Medicus domesticus hat geschrieben:Scio te esse philologum. Qui hoc in foro numquam adiuvabat petentes...


Rectē monuistī.

http://www.e-latein.at/phpBB/viewtopic.php?f=18&t=44689&p=340085#p340085
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 11:29

Medicus domesticus hat geschrieben:Iam emendavi :roll:


Medicus vēsīcam nec grammaticam ēmendet! :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 11:43

Medicus domesticus hat geschrieben:Scio te esse philologum.


Hoc dubitō. Egō enim, quia stultus sum, cum comitia essent, factiōnem prō Germāniā *alternātīvam ēlēgī. Vix igitur mihī contigit, ut exāmen scholae prīncipālis (Germānicē: "Hauptschule") superārem, neque officiō propter īnscientiam fungor. Quam ob rem in cālīgine caupōnae tōtum diem sedēns cervisiam bibō, lūdōs *pedifollicōs *tēloptēriō spectō, extrāneīs maledīcō. Praetereā - id quod decet inter hominīs rudīs atque incultōs - Latīnē, Graecē, Hebraicē, Chaldaicē *Sānscritēque scrībere sciō.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 12:04

Exinterator hat geschrieben:
Stomachatus hat geschrieben:Multi sunt qui velint coram loqui latine, etiam, ut credo, in mea urbe. Sed quo modo possum facere praeconia, si omnes sedes tantopere inquinatae sunt? Ego nolim loqui de inceptis meis inter nugas tuas. Et incepta mea certe potius valent ad Latinitatem provehendam.


Nunc demum liquet te pecuniae aucupandae gratia foro interesse. Si ita res est, nugae vulpianae ad latinitatem provehendam magis conducunt.


Sortilegam adiī et ex eā, quis Stomachātus esset, quaesīvī. Quae chartīs vīdit eum iuvenem Italum esse, quī in Ītaliā conventūs Latīnē loquendī ageret; quōs ad conventūs addūcere velle magistrōs linguārum antīquārum Italōs; pecūniae recipiendae causā praecōnia retiālia facere velle, quibus illōs magistrōs alliceret.

Quā ex vāticinātiōne facile intellegī potest illum Stomachātum ioca mea graviter ferre. Quae cum magistrī adultī lēgerint, eōs, quī Latīnē loquendō operam dent, in īnsānā quādam arte versārī exīstimābunt.

Neque, quoad sciam, in hōc forō praecōnia dīvulgāre licet. Nē *Robertus *Maier quidem, archimagīrus praeclārus, septimānae illae Latīnae, quae dīcuntur, quandō et ubi fīant, docet.

Uter dignitātī hūius forī māius damnum affert? Utrum is, quī puerīliter cavillātur, an is, quī pecūniae conciliandae causā (cf. CIC. Att. 6,1,21) artem linguīs antīquīs loquendī sē amāre simulat?
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Mi 11. Okt 2017, 14:56, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ille ego qui » Mi 11. Okt 2017, 12:41

Dubito, multumne pecuniae sic mereri possit Stomachatus noster ... ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ille ego qui » Mi 11. Okt 2017, 13:11

Neque, quoad sciam, in hōc forō praecōnia dīvulgāre licet. Nē *Robertus *Maier quidem, archimagīrus praeclārus, septimānae illae Latīnae, quae dīcuntur, quandō et ubi fīant, docet.


Estne hoc verum, Roberto non iam licere praeconium Septimanarum Latinarum his in foris propagare?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 13:12

ille ego qui hat geschrieben:Estne hoc verum, Roberto non iam licere praeconium Septimanarum Latinarum his in foris propagare?


Hoc opīnābar, sed nihil certī sciō.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 16:02

Stomachatus hat geschrieben:Si Latinitas tua non esset Savipontana (sed est, proh dolor!)


Cum *Saravipontānīs rēs mihī est prōrsus nūlla, quia patris *Eichenseer conventibus Latīnē loquendī bis interfuī. Mihī rēs cum M. Cicerōnis genere dīcendī est. Praetereā pater *Eichenseer annō bis mīllēsimō octāvō obiit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 12. Okt 2017, 11:34

medicus hat geschrieben:
ThomasVulpius hat geschrieben:barbātōs interfēcit

Num putas eam laudandam esse? :hairy:


Quid sit causae, cūr *Rebeccae mōrēs vituperēs atque reprehendās, nōn intellegō. Ea enim sōla urbem Palmȳram, quā occupātā *islāmistae barbātī monumenta antīqua dēlēre coeperant, līberāvit omnīsque *islāmistās barbātōs imbre plumbeōrum tēlōrum perforāvit. Quae quidem mulier, quae *ambimana quoque vocātur, arma celerius quam *Billy ille, quī puer nōminābātur (*Americānicē: "Billy the Kid"), prōmere scit et īnsānā quādam atque adeō *psȳchoticā iaciendī plumbea tēla cupiditāte effrēnāta omnīs virōs barbātōs ante interficit quam, sintne rē vērā *islāmistae, interroget. Nōnne eī grātiae sunt agendae, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque īnfēstam nōbīs omnibus pestem (cf. CIC. Catil. 1,11) atque perniciem dēlēvit atque exstīnxit?

Bild

Praetereā etiam aliīs mōnstrīs grātiae sunt agendae. Erat enim nūntiātum urbem *Meccam magnā undā maritimā esse dēlētam. Sed hic nūntius falsus est - id quod "Fake News" Britannicē vocātur. Nam *Rebecca *Lee, quae mihī amīcissima est, eō tempore in Arabiā versāns vēram huius calamitātis causam *phōtographāvit:

Bild
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am So 15. Okt 2017, 13:00, insgesamt 3-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon medicus » Do 12. Okt 2017, 13:12

Ei tibi amicissimae dicas sigarellas fumare ei nociturum esse :hairy:
Zuletzt geändert von medicus am Do 12. Okt 2017, 14:18, insgesamt 2-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 12. Okt 2017, 13:31

medicus hat geschrieben:Eae tibi amicissimae dicas sigarellas fumare eae nociturum esse :hairy:


Hoc et ipse sciō et *Rebeccam nōvisse putō. Nam medicī mē ob eam causam in morbum incidisse, quod fūmō, ostendērunt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon medicus » Do 12. Okt 2017, 14:16

eae= falsum, rectum= ei :hail:

supra iam emendavi
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 12. Okt 2017, 15:38

medicus hat geschrieben:eae= falsum, rectum= ei :hail:

supra iam emendavi


Medicus vēsīcam nec grammaticam ēmendet!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon medicus » Do 12. Okt 2017, 16:11

ThomasVulpius hat geschrieben:Medicus vēsīcam nec grammaticam ēmendet!

Aetate provecto vesicas non iam emendo. :(
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Exinterator » Fr 13. Okt 2017, 10:01

ThomasVulpius hat geschrieben:
medicus hat geschrieben:Eae tibi amicissimae dicas sigarellas fumare eae nociturum esse :hairy:


Hoc et ipse sciō et *Rebeccam nōvisse putō. Nam medicī mē ob eam causam in morbum incidisse, quod fūmō, ostendērunt.


Per quot annos vel ex quo anno vitae tuae fumare coepisti? Ego annum agens sextum et decimum sed clam parentibus, nunc vero tricenarius consuetudinem abieci. Plusquam vicena sigarilla in die per quindecim et amplius annos fumavi ...
Zuletzt geändert von Exinterator am Fr 13. Okt 2017, 19:25, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 26 Gäste